'Venit dies sancti sabbati' - search in Hugo Flaviniacensis, Corpus 2 Patrologia Latina, Showing 1 to 1 of 1 hits

1Hugo Flaviniacensis, Chronicon, PL 154, 0247C (auctor 1065-c.1111)
venit dies sancti sabbati, quo expectabatur ignis a Domino, et gentiles armati, Christianis intro conclusis et beneplacitam voluntatem Domini de igne suscipiendo praestolantibus, totam observaverant aecclesiam, ut si ignis non adveniret, omnes gladio perimerentur: cum ecce, hora circiter nona, omnibus orantibus, in una lampade ignis accensus est a Domino, nullius mortalium suffragante amminiculo, et gentiles omnes stupor apprehendit et pavor, Christianos vero gaudium et exultatio, ut ab omnibus tota certatim caneretur aecclesia: Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus (Psal. CXLVI, 5) . IIico vir beatus sacris indutus vestibus, myssa inchoata, Kyrie eleyson solempne elata in excelsum voce pronunciavit. (Fol. 87' .) Iam enim lectiones et cantica, seu quidquid est illud consuetudinarii officii usque ad accensionem luminis in expectatione novae lucernae finierat, et sic Gloria in excelsis Deo cum lacrimis et iubilo cordis intonans, gaudium Christianis, metum et admirationem paganis incussit.