'os obstruitur' - search in All Authors, Showing 1 to 13 of 13 hits

1Aelredus Rievallensis, De Sanctimoniali de Wattun, 195, 0792C (auctor 1110–1167)
Prosternitur, os ne clamaret obstruitur, et prius mente corrupta carne corrumpitur.
2Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, 53, 0411C (auctor fl.460)
Quo facto, obstruitur os loquentium iniqua.
3Eulogius Toletanus, Memorialis sanctorum, 115, 0797C (auctor 799-859)
Nam os illud, quod sanctos Dei comburi praecepit, repente eadem hora divinitus obstruitur, lingua vero, angelo percutiente, repressa, suo haerens palato, ultra fari non potuit.
4Guilelmus de Conchis, De philosophia, 4, 10; LII (auctor 1080-1154)
Ex ea enim os folliculi obstruitur , ne semen intrare possit.
5Haymo Halberstatensis, Expositio in Apocalypsin, 117, 1096B (auctor -853)
Vel certe, quia nunc per membra sua metu fidelis populi aperte non praesumens blasphemare, os suum obstruitur, Psalmista dicente: Obstructum est os loquentium iniquitatem (Ps. LXII) . In futuro os aperire dicitur, quando per ipsum hominem damnatum saeculari potentia contra Deum et Ecclesiam elevatus, publice ausus fuerit blasphemare nomen eius, illud scilicet, de quo Paulus dicit: Propter quod et Deus exaltavit illum, etc.
6Hieronymus Stridonensis, Dialogus contra Pelagianos, 23, 0543B (auctor 340-420)
Si enim iuxta Iob: Luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius, quanto magis homo, putredo, et filius hominis, vermis (Iob. XXV, 5, 6)! Omne enim os obstruitur, et obnoxius est omnis mundus Deo: Quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram eo (Rom. III, 19, 20) . Nullaque distantia est personarum. Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: iustificati gratis per gratiam ipsius (Ibid., 23, 24) . Si autem scribit: Existimamus fide iustificari hominem sine operibus legis, siquidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex lege, et praeputium ex fide (Ibid., 28, 30) : manifeste ostendit, non in hominis merito, sed in Dei gratia esse iustitiam, qui sine legis operibus credentium suscipit fidem.
7Honorius Augustodunensis, Gemma animae, 172, 0627B (auctor -1158)
Rex vero Constantinus in Deo laetatur, per quem omnis Ecclesia in Christo iurans pace gratulatur, dum os haereticorum iniqua loquentium obstruitur.
8Incertus 086, Breviarium, 86, 0264B
Obstruitur itaque os loquentium iniqua; cum sperantes in te misericordia circumdat assidua.
9Odilo V Cluniacensis, Vita Maioli, 142, 0945B (auctor c.962–c.1048)
Istorum namque fide, sapientia et praedicationis instantia susurrantium et oblatrantium contra fidem catholicam murmur compescitur et opprimitur, schismaticorum strepitus sedatur et os vana loquentium obstruitur, idolorum potestas destruitur, gentilium crudelitas superatur, philosophorum insania contemnitur, conspuitur et annullatur; omnium haereticorum falsitas, perfidia, infidelitas, error et rabies veluti fetor fumosus, et fumus fetidissimus, ut nunquam et nusquam possit apparere, exsufflatur, et in nihilum resolvitur et exhalatur.
10Philippus de Harveng, Epistolae, 203, 0060D (auctor 1100-1183)
Et recte, ne libera diutius feratur impietas, in amphorae profunda proiicitur, unde ne possit egredi, os amphorae massa plumbi obstruitur, quia sic intra magniloquos plerumque sensus erroneus debacchatur, ut os iniqua loquentium obstruatur.
11Rupertus Tuitiensis, Commentaria in Ioannem, 169, 0532B (auctor 1070-1129)
primus in illam lapidem mittat, » nisi legem eamdem et Iudaeos praevaricatores eius, quorum os ex eo recte obstruitur, ne adversus gentes glorientur (Rom. II) , quia legem acceptam non custodisse convincuntur?
12Rupertus Tuitiensis, De Trinitate et operibus eius, 167, 0524C (auctor 1070-1129)
Obstruitur itaque omne os; nihil enim Deus adimit eis, quos esse vasa contumeliae permittit, quia suo sunt vitio lutum facti.
13Sicardus Cremonensis, Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis, 213, 0167A (auctor 1155–1215)
Indicat etiam tempus gratiae, in quo sedata persecutione Ecclesia gentilis in Domino meditatur, et os haereticorum obstruitur.