'surdus' - search in Corpus 2 Patrologia Latina, Showing 1 to 481 of 481 hits

1Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0551D (auctor c.1140–1212)
Solet namque laesus amarissima multoties apud se recordatione, cum ipsum iam laesionis transierit tempus, ruminare, quod verbis in eum duris, et asperis iaculatum est: ipsum autem, a quo iaculatum est absentem in tristi et horribili imagine repraesentat; praesentem vero oculis ignitis, fronte rugata, superciliis erectis, vultu minaci intuetur; silens quidem apud eum, in foro cordis multiloquium strepit, volvit ipse, et revolvit quae audivit; et interrogat, et audit; interrogat mutus, et audit surdus: nulli vacat, ei intento, et detento interioribus istis tumultibus, spirituali exercitio intendere: non pure valet orare, non studiose legere, non munde meditari: non mansuete quidquam proferre, non aliquid utile agere, non denique in necessariis ipsi corpori plene consulere, non comedere videlicet, non pausare, nullam penitus vel in mente quietem, vel in corpore suavitatem habere.
2Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0404C (auctor -875)
Cumque iam duceretur a militibus, quidam iuvenis ex officio Antonini, Herculanus nomine, exclamavit, dicens: Antonine, insensate tyranne, cur caecus et surdus perduras?
3Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0699A (auctor 1110–1167)
Ingrediebatur et egrediebatur pergens ad imperium seniorum, humilis, mansuetus, gravis moribus, sermone rarus, indignationis nescius, murmuris, et rancoris, et detractionis ignarus: incedebat quasi surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum. Ut iumentum factus est (Psal. XXXVII) , sequens obedientiae frenum, et iugum disciplinae regularis mente et corpore infatigabiliter portans.
4Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0543B (auctor 1110–1167)
Incedebat tanquam surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum, factus sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones.
5Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0401D (auctor 950-1008)
Etenim surdus de te rumor meas repleverat aures, te tam divina quam humana pollere sapientia, nec qualibet amicitia a iure aequitatis abduci posse.
6Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1036D (auctor fl. 800)
Igitur cum quidam puer Dagenus nomine, ex familia eiusdem monasterii, surdus et mutus, omniumque membrorum officio destitutus, ad praefatam villam auxilio parentum deportatus fuisset, ita est subito meritis ipsius gloriosi pontificis pristinae redditus sanitati, ut et loqueretur pariter et audiret: et qui paralyticus manibus devectus venerat alienis, ovans ac laetabundus tribus in se miris ostensis, propriis iam coepit ire vestigiis.
7Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0951B (auctor fl. 800)
Cum ergo fuissent horum delatores sanctorum monachi, qui ea nocte una cum suis fere triginta ab eodem hospitio sunt excepti; illis necessaria non surdus auditor apostolicus, hilari animo distribuens praerogavit.
8Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0963C (auctor 1128-1203)
Surdus, proprie; non intelligens, unde Isaias: Et audient in die illa surdi verba libri, id est prius non intelligentes intelligent sacram Scripturam.
9Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0963C (auctor 1128-1203)
Dicitur fingens se non audire, unde David: Ego tanquam surdus non audi.
10Alcuinus, Enchiridion, 100, 0581A (auctor 730-804)
Multos quidem dolos meditati sunt, cum interrogarent, si deberent censum dare Caesari (Matth. XXII, 17) ; aut si mulier deprehensa in adulterio lapidaretur (Ioan. VIII, 4) . Sed tunc aperte dolos ingerunt, cum falsos testes adducunt (Matth. XXVI, 60) . Locuti sunt autem vanitates, quando dixerunt: In Beelzebub eiicit daemonia (Luc. XI, 15) . VERS. 14. - Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
11Alcuinus, Officia per ferias, 101, 0527D (auctor 730-804)
Ego autem tanquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
12Alcuinus, Vita B. Richardi, 101, 0685C (auctor 730-804)
Nec leprosos vel elephanticos exhorruit, sed quasi fratres amplexabatur, balneisque eorum membra saucia fovebat: eademque post ipsos ingressus est, magis ea pietate illos emundans, quam se commaculans; prophetici sermonis non surdus auditor, dicentis: Egenos vagosque induc in domum tuam, et nudum vestimentis tuis cooperi, et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII, 7). V. Nec solum carnali refectione ad se venientes fovebat, sed etiam spiritali sanctae praedicationis solatio reficere eos non cessavit.
13Alexander S Augustini Cantuariensis, Vita Hugonis, 153, 1073B
Qui nihil turbatus ex his quae a raptoribus gerebantur, sed nec motus ex his quae a comitibus suggerebantur, ut surdus et mutus ad audita coeptis tantum insistebat.
14Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0873C (auctor 1060-c.1131)
Quae si etiam vera praesentia videmus, et zizaniis propter frumenta parcentes, impunitatem toleraremus, non solum nulla reprehensione, sed etiam non parva laude nos dignos diceret quisquis sanctas Scripturas non corde surdus audiret.
15Altfridus Monasteriensis, Acta S. Ludgeri, 99, 0788B
12. Contigit cuidam viro de Saxonia in loco qui dicitur Vuerthina [Ant. et Ben., Werina], ut per tentationem fieret surdus, ita ut nullum omnino sonum auribus caperet.
16Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0033C (auctor 340-397)
Et, sicut alibi ait (Psal. XXXVII, 13, 14) , loquentes vanitatem, et cogitantes dolum, non audiebat quasi surdus, et quasi mutus non aperiebat illis os suum; quia et alibi habes: Noli respondere imprudenti ad imprudentiam eius, ne similis illi fias (Prov. XXVI, 4) . 35. Primum igitur officium est loquendi modus.
17Ambrosius Mediolanensis, De sacramentis, 16, 0418A (auctor 340-397)
Quod significat in Evangelio Dominus noster Iesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, et tetigit aures eius et os eius: aures, quia surdus erat; os, quia mutus, et ait: Ephpheta (Marc. VII, 34) . Hebraicum verbum est, quod Latine dicitur adaperire.
18Ambrosius Mediolanensis, De viduis, 16, 0253C (auctor 340-397)
Opus est ut remedium adhibeas, quod acceperis; simul enim ut praeceptum dederit, caecus videt, paralyticus ambulat, mutus loquitur, surdus audit, febriens ministrat, lunaticus liberatur.
19Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1030B (auctor 340-397)
Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus, qui non aperit os suum.
20Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1032C (auctor 340-397)
45. Exclusi igitur a criminationis invidia, dolum adhibebant; ut insurgerent, inquit, et mihi insultarent, quo me stimularent ad aliquam commotionem: quorum ego dolum videns, velut surdus non audiebam.
21Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1040C (auctor 340-397)
Atque utinam aut Adam surdus fuisset, aut Eva obmutuisset: ille, ne vocem suae uxoris audiret; ista, ne loqueretur marito, et lubricae vocis ministerio serpentis in virum venena transfunderet.
22Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1203D (auctor 340-397)
Noli sicut caecus oculis corporalibus, aut sicut surdus, qui eo quod non potest videre aut audire praesentes, solum esse se credit: et in plurimorum coetu, dum putat nullum esse praesentem, perpetrare adoritur quod arbitratur esse secretum; non potest enim videntes videre qui non videt; similiter et tu mentis caecatus oculis noli aestimare quod sine teste delinquas; quia hominis praesentiam declinare potuisti.
23Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0559D
Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum (Rom. XIV, 12, 13) . Quis autem magis surdus vel mutus dicendus est quam is cui, cum exanimis et dissolutus iacet in sepulcro, nec auris patet ad obiecta solemniter audiendum, nec os aperitur ad obiecta rationabiliter refellendum?
24Anscharius Hamburgensis, Vita Willehadi, 118, 1028B (auctor fl. 865)
Praeterea ex pago Nordwidu quidam homo ad limina memorati martyris olim transierat Alexandri, qui mutus simul et surdus diutino labore ab infantia miserabili potiebatur vexatione, meritis praefati Martyris auditum percepit.
25Anselmus Cantuariensis, De conceptu virginali et originali peccato, 158, 0448D (auctor 1033-1109)
Nam quemadmodum caecitas non est in aliqua parte hominis, quamvis homo dicatur caecus, nisi in oculo ubi debet esse visus; non enim est in manu, vel in pede: nec surditas est nisi in aure, cum homo dicitur surdus; ita licet massa generis humani peccatrix nominetur, non tamen in ulla parte eius est peccatum, nisi, ut dixi, in voluntate, quam in nulla hominis conceptione semen habere cognoscitur.
26Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Marcum, 114, 0207C (auctor -1117)
(HIERON.) Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, caecatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, daemone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat.
27Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Matthaeum, 114, 0117C (auctor -1117)
Κωφὸς Graece usitatius, sed tamen indifferenter, et mutus et surdus dicunt.
28Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Expositio in quatuor Evangelia, 114, 0890B (auctor -1117)
per mulierem intelligitur primitiva Ecclesia, procedit ante pedes Iesu, Apostoli sunt: sine prius saturare filios, id est Iudaeos, ut percipiant mandata legis Evangelii: etsi indigne iudicaverint regnum Dei, tunc accipiant gentes illud: invenit puellam iacentem super lectum, id est invenit eam in pristino.. . . . . corporis sui: surdum et mutum, ostendit humanum genus, surdus erat quia non audiebat mandata Dei; nec dicere valebat mutus, quia confessionem laudis reddere non valebat, et confessionem fidei non habebat, educite eum extra turbam ostendit remotam vitam, quia in remotione semper cognoscit homo caecitatem peccatorum suorum.
29Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Exodus, 113, 0195C (auctor -1117)
Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam (Psal.
30Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 0899B (auctor -1117)
VERS. 14. - Tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
31Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 0902D (auctor -1117)
, usque ad sed ille, qui fudit, surdus, non audit.
32Antonius discipulus Simeonis Stylitae, Vita S. Simeonis, 73, 0334A
Tunc quidam homo, annis quadraginta surdus et mutus, subito cecidit ante feretrum, et coepit clamare et dicere: Bene venisti, serve Dei, tuus enim adventus me salvabit; et si meruero vivere, ego tibi serviam omnibus diebus vitae meae.
33Antonius discipulus Simeonis Stylitae, Vita S. Simeonis, 73, 0334A
At ille ivit, et violavit sepulcrum eius; statimque obmutuit, et surdus factus est, et obligatus est in illo loco annis quadraginta.
34Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, 53, 0376D (auctor fl.460)
Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
35Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, 53, 0377D (auctor fl.460)
Iam qui vult ad misericordiam pervenire, dicit quod sequitur: Ego autem tanquam surdus non audiebam, illisque provocantibus, ut in aliquo turpi aut malo verbo prorumperem: factus sum ut mutus non aperiens os suum.
36Athanasius Alexandrinus Evagrius Antiochensi, Vita B. Antonii abbatis, 73, 0139D
Et Dominus quidem quasi Deus, et suae conscius maiestatis, obmutescere his imperabat; nos autem vestigiis sanctorum inhaerentes, eamdem gradiamur viam, qui memoratas subtilius fallacias pervidentes, canebant: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII) . Et iterum: Ego vero tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et factus sum ut homo non audiens (Psal. XXXVII) . Christus silentium ut Dominus imperavit, nos diabolo nihil credamus, et vincemus.
37Athanasius Alexandrinus Evagrius Antiochensi, Vita B. Antonii abbatis, 73, 0144C
Post menses autem paucos, cum coram me psallerent, et de Scripturis sibimet sermocinarentur, ego tanquam surdus non audiebam.
38Auctores varii 067, Vita S. Caesarii, 67, 1008C
Trahensque longa de profundo cordis suspiria, dicebat: Vere factus est Christus praestolator, et garrulus et surdus, et tamen rogat omnes, suadet, admonet, contestatur.
39Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1380A
(Marc. VII.) Surdus ille et mutus, etc.
40Auctores varii 143, Historia mortis et miraculorum Leonis IX, 143, 0532D
Ipso item die hora vespertina, venit quidam vir mutus et surdus, et sinistrum latus aridum habens, totusque phantasmate quodam maculatus; qui cum fuisset ad sacrum tumulum deportatus, solutus est a vinculis quibus corpus illius tenebatur.
41Auctores varii 143, Historia mortis et miraculorum Leonis IX, 143, 0539A
Quidam Vetulus monachus de Monte Casino, nomine Ioannes, erat mutus et surdus et caecus et dextra manu attractus: has autem passiones per annos novem portavit in corpore.
42Auctores varii 166, Continuationes Cosmae, 166, 0359A
Erat etiam in sui principatus regimine zelo pietatis succensus nimio, culpas suas recognoscentibus pius indultor, viduarum non surdus auditor, orfanorum non tardus adiutor.
43Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0377C
Caeci undecim illuminati sunt: claudis decem et octo gressus redditus est: mancis undecim manus restitutae: surdus unus audivit.
44Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0377D
EBERHARDUS. Me vidente in eadem villa surdus recepit auditum, et mulier gressum, quae clauda fuerat utroque pede.
45Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0378D
» Prius autem in ipsa oblatione, adolescens surdus iam duodecim annis, sicut ipse confessus est, sub manu signantis beneficium sentiens exclamaverat in gaudio et exsultatione, quod recepisset auditum.
46Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0379C
12. GERARDUS. Ubi fluvium Lindemach transivimus, cui superpositus est vicus ille, infra dimidium milliare, duo pueri manci manus, mutus unus loquelam, surdus unus auditum, senex caecus visum, coram omnibus receperunt.
47Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0379D
Sed et surdus quidam ipsa die iuxta viculum per quem transivimus, coram nobis recepit auditum.
48Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0380B
Ibidem quoque surdus auditum, et caecus quidam visum recepit.
49Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0380B
In ipso autem itinere surdus quidam recepit auditum, et puer altero oculo caecus, vidit utroque: nec latuit Patrem, sed cum paululum pertransisset eos, misit qui scrutarentur, et inventum est ita.
50Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0388C
Siquidem in ingressu ecclesiae surdus oblatus est, a quo statim Vir Domini sacratis digitis suis surditatem repulit, et immisit auditum.
51Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0391B
PHILIPPUS. Secunda feria summo mane, vir surdus auditum, et caeca puella visum recepit.
52Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0391D
Ibi vero nobilis puer filius sororis advocati Coloniensis, ex longo iam surdus et mutus, coram omnibus nobis per manus impositionem recepit auditum pariter et loquelam.
53Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0392B
Vix adhuc exsultantis populi siluerat vociferatio, et ecce surdus et mutus auditu donatus est, et loquela.
54Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0392B
WOLKEMARUS. Alter etiam surdus astantibus nobis recepit auditum.
55Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0392C
Nec longius adhuc processeramus, quando vir surdus recepit auditum.
56Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0393A
GERARDUS. Mane in ecclesia post Missae celebrationem caecus puer visum recepit, et vir surdus, auditum.
57Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0393B
EBERHARDUS. In via, quorum ego memini, surdus puer auditum recepit; mulier caeca, visum; altera quoque clauda, gressum, coram omnibus nobis.
58Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0394A
Ibi caeci illuminati sunt quinque, vir surdus audivit, mutus locutus est.
59Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0394A
Item surdus alter auditum, et manci manuum incolumitatem receperunt.
60Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0394A
GERARDUS. Ipso die in hospitio surdus et mutus puer oblatus est: cumque signaret eum Pater sanctus, honestus quidam iuvenis Conradus, Coloniensis canonicus, abrenuntians saeculo sese reddebat in manus eius.
61Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0396B
Et continuo ex his, de quibus certi sumus illuminati sunt caeci quinque, et claudi tres receperunt gressum, digne admirantibus universis: vespere quoque in capella episcopi surdus quidam recepit auditum.
62Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0398C
In ecclesia beati Ioannis, post Missae celebrationem, puer surdus et mutus ex utero matris suae audivit, et locutus est, et admiratae sunt turbae.
63Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0398D
Hic iuxta me resederat mutus et surdus, et coram me praesentatus audivit et locutus est ipsa hora.
64Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0399A
Accedentibus ergo caeteris ad oblationem, puer adductus est surdus et mutus ex utero matris suae.
65Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0399B
Surdus nimirum ex utero ea tantum loquebatur, quae ex ore interrogantis audivisset.
66Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0399D
In via quoque surdus vir aure altera recepit auditum.
67Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0400A
Ipsa die Laudunum venimus, ubi sexta feria in monasterio beati Ioannis (illic enim hospitabatur) coram omnibus vir surdus auditum recepit.
68Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0401C
Adhuc autem surdus unus auditum recepit, et puella ex utero matris suae impos manibus, sanata est ipsa hora.
69Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0402B
Tandiu siquidem surdus et mutus exstiterat, ut ei nomen proprium penitus excidisset, et nesciret quis vocaretur.
70Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0402C
In eodem itinere surdus alter audivit, pueri duo claudi gressum receperunt; et prope Mundivillam (sic enim vocatur viculus, duobus ferme a monasterio millibus distans) curatus est paralyticus senex nobis astantibus, turbis acclamantibus vehementer.
71Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0403A
In ingressu dioecesis Tricassinae, in vico cui Fulceriae nomen est, oblatus a populo puer a nativitate surdus et mutus, ab utroque morbo sanatus est ipsa hora.
72Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0406D
In eodem itinere dum silvam ingrederemur, adolescens surdus auditum, et mulier quaedam amissum ab annis duodecim alterius oculi visum, per manus Hominis Dei impositionem receperunt, praesentibus et videntibus multis.
73Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0407B
Interrogatus autem quandiu mutus et surdus pertransisset: « Tertius, inquit, annus transivit ex quo obsurdui et obmutui, et eram innuens tantum.
74Auctores varii 185, Liber VI, 185, 0408C
Et ecce oblatus est inter caeteros adolescens quidam surdus et mutus ex utero matris suae: cui Vir beatus manum imponens confestim curavit eum, et libere audiebat, et loquebatur.
75Augustinus Hipponensis, Contra Academicos, 32, 0935 (auctor 354-430)
Nam ut sine navi, vel quolibet vehiculo, aut omnino, ne vel ipsum Daedalum timeam, sine ullis ad hanc rem accommodatis instrumentis, aut aliqua occultiore potentia, Aegeum mare nemo transmittit; quamvis nihil aliud, quam pervenire proponat; quod cum ei evenerit, illa omnia quibus advectus est, paratus sit abiicere atque contemnere: ita quisquis ad sapientiae portum, et quasi firmissimum et quietissimum solum pervenire voluerit; quoniam, ut alia omittam, si caecus ac surdus fuerit, non potest, quod positum est in potestate fortunae, necessariam mihi videtur ad id, quod concupivit, habere fortunam.
76Augustinus Hipponensis, Contra Academicos, 32, 0935 (auctor 354-430)
Imo, ait ille, si caecus ac surdus sit; et sapientiam adipiscendam, et ipsam vitam propter quam sapientia quaeritur, mea sententia, iure contemnet..
77Augustinus Hipponensis, Contra adversarium legis et prophetarum, 42, 0629 (auctor 354-430)
Nam ita scriptum est: Et factum est verbum Domini ad Samuel, dicens, Poenitet me quod constituerim Saül in regem, quoniam aversus est a me, et verba mea non custodivit: Et paulo post Saüli dixit ipse Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo bono super te, et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque poenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum (I Reg. XV, 11, 28, 29) . Ecce qui noverat intelligere Deum sine miseria miserantem, sine ira irascentem, sine zelo zelantem, sine oblivione obliviscentem, sine ignorantia nescientem, sine poenitentia poenitentem: non iste qui secundum verbum Dei non loquendo, et Litteras eius non considerando, et voces earum non advertendo, factus est mutus latrator, caecus lector, surdus auditor.
78Augustinus Hipponensis, Contra adversarium legis et prophetarum, 42, 0638 (auctor 354-430)
Nec iste adversus lucem vocemque dominicam vel apostolicam tam caecus et surdus est, ut ignoret quemadmodum a Christo et Apostolis, in libris ad Novum Testamentum pertinentibus, confirmetur Legis ac Prophetarum et commendetur auctoritas.
79Augustinus Hipponensis, Contra Faustum Manichaeum, 42, 0240 (auctor 354-430)
Utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam vana et sacrilega disceres; sed etiam mutus, ne talia diceres!
80Augustinus Hipponensis, Contra Faustum Manichaeum, 42, 0404 (auctor 354-430)
Proinde isti, qui ea quae non intelligunt reprehendentes, lepram vel scabiem seu verrucas Legis esse dicunt promissivas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea quorum non capiunt utilitatem: veluti si surdus videns moveri labia loquentium, tanquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; vel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo, vellet palpando probare quod dicitur, et parietum laevitatem manu pertractans, in fenestras irrueret, easque velut inconvenientes illi aequalitati redargueret, cavernasque ruinosas putaret.
81Augustinus Hipponensis, De catechizandis rudibus, 40, 0339 (auctor 354-430)
Esurivit, qui omnes pascit; sitivit, per quem creatur omnis potus, et qui spiritualiter panis est esurientium fonsque sitientium: ab itinere terrestri fatigatus est, qui se ipsum nobis viam fecit in coelum: velut obmutuit et obsurduit coram conviciantibus, per quem mutus locutus est et surdus audivit: vinctus est, qui de infirmitatum vinculis solvit: flagellatus est, qui omnium dolorum flagella de hominum corporibus expulit: crucifixus est, qui cruciatus nostros finivit: mortuus est, qui mortuos suscitavit.
82Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0234 (auctor 354-430)
Quamvis enim homo christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus, Platonicorum forte nomen ignoret, nec utrum duo genera philosophorum exstiterint in graeca lingua, lonicorum et Italicorum, sciat; non tamen ita surdus est in rebus humanis, ut nesciat philosophos vel studium sapientiae, vel ipsam sapientiam profiteri.
83Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0549 (auctor 354-430)
Quis enim tam rudis est in hac religione, vel tam surdus adversus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione, appellatum esse non noverit?
84Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0628 (auctor 354-430)
Sed qualis quantusque remanet sensus, si, ut alia taceam, fiat homo surdus et caecus?
85Augustinus Hipponensis, De gratia et libero arbitrio, 44, 0896 (auctor 354-430)
Quis ita sit surdus adversus apostolicas voces, quis ita desipiat, imo insaniat nesciens quid loquatur, ut audeat dicere, legem esse gratiam, cum clamet qui sciebat quid loqueretur, Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis?
86Augustinus Hipponensis, De moribus Ecclesiae, 32, 1351 (auctor 354-430)
Si malum surditas non est, malumne erit surdus?
87Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1234 (auctor 354-430)
Profero quod surdus cantas: aperi aures, tu cantas ista; cantas mecum, et non concordas mecum; lingna tua sonat quod sonat mea, et cor tuum dissonat a corde meo.
88Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1732 (auctor 354-430)
Itane surdus es, ut nescias quid sit, Deo gratias?
89Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos [2], 37, 1736 (auctor 354-430)
Noli surdus audire, Sursum corda.
90Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0179 (auctor 354-430)
Adhuc surdus est, non audit, pulsetur iterum: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
91Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0407 (auctor 354-430)
Ergo ait, Ego autem velut surdus non audiebam.
92Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0407 (auctor 354-430)
Ego autem velut surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
93Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0442 (auctor 354-430)
Clamat ad Dominum: sed surdus est qui sanguinem fudit, quia non bibit.
94Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 36, 0538 (auctor 354-430)
Extra illam qui est, nec audit, nec videt; in illa qui est, nec surdus nec caecus est.
95Augustinus Hipponensis, Epistola ad Catholicos sive De unitate ecclesiae, 43, 0403 (auctor 354-430)
et brachium Domini cui revelatum est (Rom. X, 16; Isai. LIII, 1) ? Deinde in consequentibus adiungit Isaias et dicit: Erumpant laetitia simul deserta Ierusalem, quoniam misertus est eius, et eruit Ierusalem, et patefaciet Dominus brachium suum sanctum in conspectu universarum gentium, et videbunt omnes nationes usque ad ultima terrae salutem quae a Deo est (Isai. LII, 9, 10) . Quis tam surdus, quis tam demens, quis tam mente caecus, ut his tam evidentibus testimoniis obloquatur?
96Augustinus Hipponensis, Epistola ad Catholicos sive De unitate ecclesiae, 43, 0403 (auctor 354-430)
Quis ita surdus est, ut haec non audiat?
97Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0171 (auctor 354-430)
Et obiiciuntur nobis crimina malorum hominum, non nostra, sed aliena; et ipsa partim incognita: quae si etiam vera et praesentia videremus, et zizaniis propter frumenta parcentes, pro unitate toleraremus, non solum nulla reprehensione, sed etiam non parva laude nos dignos diceret, quicumque Scripturas sanctas non corde surdus audiret.
98Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0529 (auctor 354-430)
Quanta vero praecepta concordiae non humanis disputationibus exquisita, sed divina auctoritate conscripta in Christi ecclesiis lectitentur, quis vel ab illa religione alienus, ita surdus est ut ignoret?
99Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0667 (auctor 354-430)
Itemque si surdus esset, ea quibus oblectaretur ad oculos transtulit.
100Augustinus Hipponensis, Epistolae, 33, 0839 (auctor 354-430)
Neque enim ad habitandum dividit se per hominum corda seu corpora, aliam sui partem huic tribuens, illi aliam, sicut lux ista per aditus et per fenestras domorum: sed potius, si quemlibet sonum, cum corporea res sit ac transitoria, surdus non capit, surdaster non totum capit, atque in his qui audiunt cum pariter ei propinquant, tanto magis alius alio capit, quanto est acutioris, tanto autem minus, quanto est obtusioris auditus, cum ille non varie magis minusve insonet, sed in eo loco in quo sunt, omnibus aequaliter praesto sit; quanto excellentius Deus natura incorporea et immutabiliter viva, qui non sicut sonus per moras temporum tendi et dividi potest, nec spatio aerio tanquam loco suo indiget, ubi praesentibus praesto sit, sed aeterna stabilitate in seipso manens, totus adesse rebus omnibus potest, et singulis totus, quamvis in quibus habitat, habeant eum pro suae capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suae bonitatis aedifificat!
101Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1240 (auctor 354-430)
Usque adeone surdus es, ut ista non audias?
102Augustinus Hipponensis, Opus imperfectum contra secundam responsionem Iuliani, 45, 1420 (auctor 354-430)
Absit ergo, ut cum Creatoris dicatur iniuria, naturaliter esse homines irae filios: sicut sine ulla eius iniuria quisque dicitur naturaliter surdus, aut naturaliter caecus, aut naturaliter morbidus; itemque alius naturaliter fatuus, alius naturaliter obliviosus, alius naturaliter iracundus; et caetera innumerabilia vitia, sive corporum, sive, quod est gravius, animorum, Dei opificio creatorum, eiusdemque Dei occulto, sed iusto iudicio vitiatorum.
103Augustinus Hipponensis, Sermones 1, 46, 0965 (auctor 354-430)
Usque adeo caecitas mentis obcalluit, usque adeo surdus est homo interior, ut omnia bona velit habere, praeter se ipsum?
104Augustinus Hipponensis, Sermones 1, 46, 0970 (auctor 354-430)
Dominus tibi clamat: Noli dormire, ne in aeternum dormias; evigila ut mecum vivas, et Patrem habeas, quem nunquam efferas; et tu surdus es.
105Augustinus Hipponensis, Sermones de Sanctis, 38, 1460 (auctor 354-430)
Noli surdus audire, Sursum cor.
106Augustinus Hipponensis, Sermones de Sanctis, 38, 1482 (auctor 354-430)
Usque adeo caecitas mentis occalluit, usque adeo surdus est homo interior, ut omnia bona velit habere praeter seipsum?
107Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0546 (auctor 354-430)
Qui enim audit, et non surdus audit, Res vestras vendite, et date pauperibus; facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelo (Luc. XII, 33) : tanquam vestigiorum sonitum Christi transeuntis audiens clamet ad haec caecus, id est, faciat ista.
108Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0241 (auctor 354-430)
Et adhuc surdus es?
109Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0246 (auctor 354-430)
Audis, et surdus es.
110Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0332 (auctor 354-430)
Nam de contemptu terreni auri et argenti quae Prophetae dicant, quis adversus divinas voces tam surdus est, ut ignoret?
111Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0423 (auctor 354-430)
Sub iussione Christi mare audit, et tu surdus es?
112Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0588 (auctor 354-430)
An vero surdus es adversus vocem Christi dicentis, vel potius Scripturae sanctae attestantis, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) ?
113Augustinus Hipponensis, Sermones de Scripturis, 38, 0735 (auctor 354-430)
Tu autem Catechumenus diceris, diceris Audiens, et surdus es.
114Augustinus Hipponensis, Sermones de tempore, 38, 1213 (auctor 354-430)
Quomodo enim sunt aures interiores, quas quaerebat Dominus, cum diceret, Qui habet aures, audiat (Matth. XI, 15) , cum ante illum nullus surdus staret: sic est etiam aspectus interior cordis, quo si quis viderat Dominum, viderat Patrem; quia aequalis est Patri.
115Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 0939D
Vel, qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem, quando dixerunt: In Beelzebub eiicit daemonia (Luc. XI). Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
116Augustinus Hipponensis Hieronymus St Incertus, Breviarium in Psalmos, 26, 1150D
Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter (Ierem. XLVIII) . Si psalterium es, si cithara es, quare surdus es, et non glorificas Deum?
117Avitus Viennensis, De Mosaicae historiae gestis, 59, 0335D (auctor 460-518)
Interdum perit incantans, si callida surdus Adiuratoris contempsit murmura serpens.
118Balduinus Cantuariensis, De sacramento altaris, 204, 0766C (auctor c.1120-1190)
Sed frustra tibi ostenditur, quod detrectas credere, quod non potes videre, sicut de te per Isaiam dicitur: « Quis caecus, nisi servus meus; et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? (Isa. XLII.) » Nobis autem ostendit Deus, quod abscondit ab oculis tuis, abscondens faciem suam a domo Iacob, verum manna esse, quod egreditur ex ore Dei, Christum scilicet Dei virtutem, et Dei sapientiam, qui apud Salomonem dicit: « Ego ex ore Altissimi prodii (Eccli. XXXIV) . » Hoc est verbum quod dixit Deus, « et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII) » universa, hoc est verbum, quod testificatum est a lege et prophetis; et quoniam prophetae, in quibus locutus est Deus, os Dei dicuntur, omne verbum quo praedicatur hoc verbum a prophetis, ex ore Dei egreditur, ut in eo vivat homo.
119Basilius Caesareae, Regula S. Basilii, 103, 0535A (auctor 330-379)
misit (Ioan. XII) . Clamare enim dicitur pro his quorum interior auditus surdus et obturatus erat.
120Beda, Allegorica expositio in Samuelem, 91, 0634D (auctor 672-735)
In quibuscunque enim haec non dicebat, illi sunt de quibus scriptum est: Et auribus graviter audierunt (Act. XXVIII) . Et alibi: Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Et introduxit Ionathan David ad Saul, etc.
121Beda, Homiliae, 94, 0290D (auctor 672-735)
Surdus ille et mutus, quem mirabiliter curatum a Domino modo cum Evangelium legeretur, audivimus, genus designat humanum, in his qui ab errore diabolicae deceptionis divina merentur gratia liberari.
122Beda, Homiliae, 94, 0291A (auctor 672-735)
quod in radice vitiosum germinavit, vitiosius multo dilatari coepit in propagine ramorum, ita ut veniente in carne Domino, exceptis paucis de Iudaea fidelibus, totus pene mundus ab agnitione et confessione veritatis surdus erraret et mutus.
123Beda, Homiliae, 94, 0291B (auctor 672-735)
Quia ipse surdus Salvatorem agnoscere, mutus rogare nequibat, adducunt eum amici, et pro eius salute Domino supplicant.
124Beda, Homiliae, 94, 0234A (auctor 672-735)
Surdus ille et mutus, quem mirabiliter curatum a Domino modo cum Evangelium legeretur, audivimus, genus designat humanum, in his qui ab errore diabolicae deceptionis divina merentur gratia liberari.
125Beda, Homiliae, 94, 0234B (auctor 672-735)
quod in radice vitiosum germinavit, vitiosius multo dilatari coepit in propagine ramorum, ita ut veniente in carne Domino, exceptis paucis de Iudaea fidelibus, totus pene mundus ab agnitione et confessione veritatis surdus erraret et mutus!
126Beda, Homiliae, 94, 0234C (auctor 672-735)
Quia ipse surdus Salvatorem agnoscere, mutus rogare nequibat, adducunt eum amici, et pro eius salute Domino supplicant.
127Beda, In Evangelium S. Marci, 92, 0203C (auctor 672-735)
Surdus et mutus est, qui nec aures audiendis Dei verbis, nec os aperit proloquendis, quales necesse est ut hi qui loqui iam et audire divina eloquia longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, quatenus eos quos humana fragilitas nequit, ipse gratiae suae dextera salvet.
128Beda Incertus, De libro Psalmorum, 93, 0684C
Ipsi, inquam, locuti sunt contra me vanitatem, ego autem tanquam surdus existens, non audiebam, non quod vere non audiret, sed quia nihil eis respondebat, quasi non audiret.
129Benedictus Anianensis, De concordia regularum, 103, 1111C (auctor c.747–821)
Nam tempore ipso refectionis cum legitur Regula, ut solliciti omnium fratrum excitentur, auditus, de singulis mensis, quos voluerit fratres, quod lectum est abbas interroget; ut cum unusquisque frater recitaverit, quod audivit, agnoscatur plus lectioni intendisse illa hora, quam ventri: ut cum surdus negligens non narraverit, quod audivit, plus carnem iudicetur amasse, quam animam.
130Benedictus Anianensis, De concordia regularum, 103, 0868B (auctor c.747–821)
Quae omnia ut possis consequi, et sub hac regula spiritali perpetuo perdurare, tria haec in congregatione necessaria custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum psalmi sententiam: Ego autem sicut surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII) . Tu quoque velut surdus, et mutus, et caecus incedas, ut absque illius contemplatione, qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis electus, universa quaecunque videris minus aedificationis habentia velut caecus non videas; ne animatus eorum, qui haec agunt, auctoritate vel forma ad id quod deterius est et quod ante damnaveras, traducaris.
131Benedictus Anianensis, De concordia regularum, 103, 0868B (auctor c.747–821)
Si inobedientem, si contumacem, si detrahentem audieris, vel secus quam traditum est, aliquid admittentem, non offendaris, nec ad imitandum eum tali subvertaris exemplo: sed ut surdus, qui haec penitus nec audieris, universa transmittas.
132Benedictus Anianensis, De concordia regularum, 103, 0866A (auctor c.747–821)
Propterea enim de Domino scriptum est: Quia Iesus clamabat dicens: Si quis credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit (Ioan. XII) . Clamare enim dicitur pro his, quorum interior auditus surdus et obduratus erat.
133Berengosus Trevirensis, Sermones, 160, 1016C (auctor 1112-1125)
Per cuius misericordiae opera martyres isti sanctissimi liberari se postulaverunt a totius nequitiae malo, de quibus Psalmographus: Misericordias Domini in aeternum cantabo (Psal. LXXXVIII) . Quae etiam alibi evidentius adhuc exprimens idem Psaltes egregius: Miserationes, inquit, eius super omnia opera eius (Psal. CXLIV) . Et merito quidem misericordia Domini super omne opus extollitur, per quam servus liber efficitur, debilis erigitur, humilis exaltatur, superbus humiliatur, surdus audit, mutus loquitur, claudus curatur, infirmus sanatur, caecus illuminatur, leprosus mundatur, mortuus suscitatur, mare sedatur, possessus a daemone liberatur.
134Bernardus Andegavensis, De miraculis S. Fidis, 141, 0142B (auctor fl. 1030)
Puer a nativitate caecus et claudus, surdus et mutus, a parentibus baiulatus, subterque imaginem quae in sublimi honorabiliter habebatur, positus, quasi horae unius intervallo ibidem demoratus, divinam meruit medicinam; atque, integerrimae sospitatis donatus gratia, exsurrexit loquens, audiens, videns, et etiam inoffenso pede feliciter deambulans.
135Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0095B (auctor 1090-1153)
quod iubet homo, prohibet Deus; et ego audiam hominem surdus Deo?
136Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0239D (auctor 1090-1153)
dum nil spirituale videlicet aut aeternum elaboraveris, sed instar belluini spiritus, qui ut a corpore, ita cum corpore dissolvitur, solis fueris contentus corporalibus ac temporalibus bonis, evangelici illius surdus auditor consilii: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam (Ioan.
137Bernardus Claraevallensis, Epistolae, 182, 0594A (auctor 1090-1153)
» Sed, si mihi creditis, sciatis prorsus inde me ita motum esse, sicut de se dicit propheta, licet ego propheta non sim: Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et rursum: Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII, 14, 15) .
138Bernardus Claraevallensis, In psalmum Qui habitat, 183, 0186D (auctor 1090-1153)
Surdus namque est ad prophetae vocem dicentis: Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum.
139Bernardus Claraevallensis, Sermones in Cantica canticorum, 183, 1105C (auctor 1090-1153)
Et inde peccator, quod bonis praesentibus non modo detentus, sed et contentus, nihil in futurum exspectat, surdus ad vocem illam: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum (Sophon. III, 8) . Et ideo iustus erat Simeon, quia exspectabat et odorabat iam Christum in spiritu, quem necdum in carne adorabat.
140Bernardus Claraevallensis Incertus, Meditationes de humana conditione, 184, 0506C
Homo iste a nativitate caecus est, et surdus, et mutus; inveteratus dierum malorum, rebellis virtuti et veritati, inimicus crucis Christi.
141Boetius, De disciplina scholarium, 64, 1238D (auctor 480-525)
Consiliabar item gnatorum solvere carmen, Obliqua facie surdus ab arce vehor.
142Bridfertus Ramesiensis, Vita S. Dunstani, 139, 1430A
Gaudete in illo die et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 11) . Hac ergo servus Dei Dunstanus firmissima sponsione confortatus, velut homo surdus et quasi vocem obiurgationis non curans, effectus est: cum vix unquam canibus contra se latrantibus aperuerit os suum per amarae increpationis eloquium.
143Bruno Astensis, Commentaria in Marcum, 165, 0318B (auctor 1047–1123)
Surdus enim est omnis homo qui audiendi aures non habet, et qui verba Evangelii audire contemnit.
144Bruno Astensis, Expositio in Apocalypsim, 165, 0685D (auctor 1047–1123)
Clamavit voce magna ad sedentem supra nubem: non quod vel iste surdus esset, vel iste audiri aliter non posset, sed quia illis voce magna Deus clamare dicitur, qui eius monita parati sunt et audire, et obedire; clamavit angelus ad angelum, Deus ad hominem, divinitas ad humanitatem, quando divina inspiratione Christus Dominus noster praecepit, dicens: « Messis quidem multa, operarii autem pauci, rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IX, 37) » Misit ergo Christus falcem suam, misit evangelicam praedicationem per discipulos suos, et messa est terra, undique tritico in horreo Dei, quod est Ecclesia, congregato.
145Bruno Astensis, Expositio in Psalmos, 164, 0829B (auctor 1047–1123)
« Ego autem velut surdus non audiebam.
146Bruno Astensis, Vita S. Leonis IX, 165, 1120A (auctor 1047–1123)
Ipsa autem eadem die iam circa vesperam, venit ad tumulum beati viri homo quidam surdus et mutus, qui etiam ad cumulum tanti mali paralysi gravissima tenebatur.
147Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0743C (auctor c.1030-1101)
Et habetur in alia translatione ne obsurdescas mihi, id est ne fias mihi surdus.
148Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0796C (auctor c.1030-1101)
Ego autem non econtrario eis respondebo: sed non audiam tanquam surdus, id est non loquens ero quasi non audiam ut surdus, et sicut existens mutus non aperiens os suum.
149Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0796C (auctor c.1030-1101)
Repetit quod dixit, Ego tanquam surdus non audiebam, ut addat sic: Et factus sum, id est factus ero, sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
150Bruno Carthusianorum, Expositio in Psalmos, 152, 0796D (auctor c.1030-1101)
Quod est dicere: Videbor ideo sic tacere ut surdus, quod non habeam unde eos redarguam, cum in multis possim eos redarguere.
151Bruno Herbipolensis, Expositio Psalmorum, 142, 0164B (auctor c.1005–1045)
Locuti sunt vana: In Beelzebub eiicit daemonia (Luc. XI) . 14 Ego autem tanquam surdus non audiebam: Et sicut mutus non aperiens os suum.
152Bruno Herbipolensis, Expositio Psalmorum, 142, 0164C (auctor c.1005–1045)
H Semper quasi surdus sustulit Christus exprobrationem Iudaeorum, et tanquam mutus, dicente Pilato: Mihi non respondes? (Ioan. XIX.) C Nihil potest esse fortius, nihil egregius quam audire noxia, et non respondere contraria.
153Canonicus Wissegradensis, Continuatio Cosmae, 166, 0269C
» - pauperum quoque curam sollicite et diligenter gerebat, quippe non surdus evangelici praecepti auditor erat: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40) . » Nam licet magna sollicitudine non solum sui principatus esset occupatus, verum etiam curam Moraviae et Sirbiae impenderet, regi quoque Pannoniorum, sicut supra satis ostendi, in plurimis consilium suum praestaret, saepius tamen in semetipso retractabat, ne huiusmodi occupationibus anima irretita improvide periret: Quapropter, velut instructus verbis sapientis cuiusdam dicentis: Munera quae donat moriens, haec munera non sunt, cum contectali sua domina Adleyta salutiferum aggreditur consilium, quatenus ante diem exitus sui summum iudicem et inspectorem conscientiarum placare festinaret, praecipue reputantes post mortem suam nullum adeo fidelem, adeo familiarem sibi futurum, qui sic bona eorum pauperibus et Deo servientibus erogaret, ut ipsi viventes fecerunt.
154Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0276C (auctor 485-580)
14. Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus qui non aperuit os suum.
155Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0276C (auctor 485-580)
Nam etsi locutus est iusta, ad illa tamen surdus erat, quae quasi consolantium iniquitas suggerebat.
156Cassiodorus Vivariensis, Expositio in Psalterium, 70, 0277A (auctor 485-580)
Contra corporeos dolores supra dixerat: Rugiebam a gemitu cordis mei: nunc adversus iniquas suggestiones posuit: Ego autem velut surdus non audiebam, etc.
157Cassiodorus Vivariensis Incertus, Expositio in Cantica canticorum, 70, 1083D
Hoc est quod etiam per prophetam dicitur: Quis caecus nisi servus meus? Quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? (Isai. XLII, 19). Quaesivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.
158Christianus Druthmarus, Expositio in Matthaeum, 106, 1341D (auctor fl.880)
Erat mutus, surdus, daemonio plenus.
159Christianus Druthmarus, Expositio in Matthaeum, 106, 1341D (auctor fl.880)
Praesertim hoc nomen quod est alalos ἄλαλος Graece solummodo mutus dicitur, cophos κοφὸς quidem, et mutus et surdus dicitur.
160Christianus Druthmarus, Expositio in Matthaeum, 106, 1341D (auctor fl.880)
Et beatus Gregorius dicit quia omnis mutus naturaliter surdus est.
161Christianus Druthmarus, Expositio in Matthaeum, 106, 1365C (auctor fl.880)
Audistis superius de illo qui mutus fuerat et surdus et daemoniacus, quod curatus fuerit a Deo; iste fuit caecus, in reliquis similis illi.
162Coelestinus III, Epistolae et privilegia, 206, 1019C (auctor c.1106–1198)
Si enim, attestante voce Dominica, Deum diligere comprobatur qui mandata eius observat, a fructibus praenominati sancti viri cognoscitur, quod apud Deum possit et debeat efficaciter exaudiri; qui evangelicae praedicationis non surdus auditor, mundi gaudia, tanquam stercora reputans, dereliquit, et sequens Christi vestigia non solum in vestro monasterio monasticam religionem instituit, verum etiam septem monasteria fabricavit, et ad ultimum Passinianense monasterium reparans, in eo praesentem vitam laudabili decessu finivit.
163Conradus Brunwillerensis, Vita Wolphelmi, 154, 0425A
Hic Evangelii non surdus auditor: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) , relictis omnibus quae temporaliter videbatur possidere, Kanerberch, castellum suae munitionis, Domino consecrari fecit locum orationis.
164Cosmas Pragensis, Chronica Bohemorum, 166, 0192C (auctor 1045-1125)
Fuit autem iste praesul humilis, simplex, patiens et multum misericors et illatas a quovis homine iniurias aequanimiter sustinens, recognoscentibus suas culpas pius indultor, viduarum non surdus auditor, orphanorum non tardus adiutor, infirmantium sedulus visitator, ultimae sortis non inmemor, exequiarum promptus extitit executor.
165Cyprianus Carthaginensis, Ad Demetrianum, 4, 0544C (auctor -258)
Certe et labor irritus et nullus effectus, offerre lumen caeco, sermonem surdo, sapientiam bruto; cum nec sentire brutus possit, nec caecus lumen admittere, nec surdus audire.
166Eadmerus Cantuariensis, De S. Anselmi similitudinibus, 159, 0632A (auctor 1055-1124)
Hinc caecus vel surdus, mutus vel claudus, cardiacus vel scabiosus, leprosus, vel paralyticus, aliove morbo efficitur infirmus.
167Edwardus Grim, Vita I S. Thomae Cantuariensis, 190, 0033C
Sed nec ipse surdus auditor Domini acies suas cohortantis et dicentis: « Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, » ad tolerantiam accendit animum.
168Eginhardus, Historia translationis Marcellini et Petri, 104, 0570D
Puer quidam surdus et mutus, qui ante triennium illuc venerat, et in domo custodis ecclesiae ostiarius ab eo fuerat constitutus, festo die iam finito et officio vespertino consummato, cum iuxta ostium sederet, repente consurgens basilicam intravit, et a dextris altaris pronus corruit.
169Eginhardus, Historia translationis Marcellini et Petri, 104, 0571B
55. Pridie vero quam hic Prosper loquelam recepisset, hoc est in vigilia eiusdem festivitatis, venit quidam iuvenis, similiter surdus et mutus, in basilicam; et, cum supplici gestu opem Sanctorum imploraret, adiuvante Domino, et ipse plenariam de utroque morbo meruit recipere sanitatem.
170Eginhardus, Historia translationis Marcellini et Petri, 104, 0581C
Similiter in festivitate sancti Salvii, qui evenit sexto Kalendas Iulii, quidam homo surdus et mutus, inter solemnia missarum, per suffragia martyrum, et auditum et loquelam recipere meruit.
171Eginhardus, Historia translationis Marcellini et Petri, 104, 0585C
79. Quarta vero die post patrationem huius miraculi, id est septimo Kalendas Octobris, iuvenis quidam surdus et mutus, sinistra quoque manu contractus, nomine Hunwaldus, de villa Corvio nuncupata, cum ante sacras martyrum reliquias venisset, atque ibi suppliciter orasset, statim per virtutem Christi, depulsis universis quibus afficiebatur incommodis, ita sanus effectus est, ac si nunquam aut surdus, aut mutus, aut ex contractione nervorum in manu fuisset aliquo modo debilitatus.
172Eginhardus, Historia translationis Marcellini et Petri, 104, 0587C
Exin quinta die, id est, sexto Idus Iunii, homo quidam, cognomento Hildimarus, qui surdus erat et mutus, coram eisdem sacris sanctorum reliquiis, et auditum pariter et loquelam per virtutem Christi recepit.
173Eginhardus, Historia translationis Marcellini et Petri, 104, 0588A
Cum subito intravit puer quidam surdus, atque in media plebis multitudine stupefactus et attonito similis constitit.
174Eginhardus, Historia translationis Marcellini et Petri, 104, 0589B
Is, ut ipse aiebat, fuit ab infantia surdus et mutus: ductusque a suis ad S. Sebastianum, coepit ibi et audire et loqui, sed inefficaciter, quoniam verba eius vix intelligebantur; ipse quoque, cum alii ad eum loquerentur, tenuitatem auditus sui dissimulare non poterat.
175Eligius Noviomensis Audoenus Rothom Incertus, Sermo, 87, 0654C
Dignum est etiam ut personarum maturam aetatem et consilium habentium non surdus auditor fias, sed claro moderamine ipsos audias; iuvenum quidem, qui tibi proximi assistunt, cauto ordine eorum verba recipe, quia per iuvenum consilia saepe casus evenit, et in senioribus eloquii stabilis dignitas perdurat.
176Eucherius Lugdunensis, Epitomes operum Cassiani, 50, 0877C (auctor c.380–c.449)
15. (Cass. Inst. l. IV, c. 41-43.) Si vis itaque facultatem tibi esse haec omnia exsequendi, et sub his in spirituali coenobii certamine ad finem usque perseverare, necessaria tibi ad custodiam in coetu fratrum fuerint, ea quae David ait: Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones (Psal. XXXVII, 14) . Quotiescumque igitur aliqua videris aliena ab aedificatione et utilitate, esto quasi caecus; et si qua audieris his similia, fias quasi surdus et mutus, et non habens in ore tuo redargutiones.
177Eugenius III, Epistolae et privilegia, 180, 1042B
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Omnes videlicet terras, quas illustris vir Pallavicinus marchio una cum uxore, et filiis suis, et Conradus Cavalcabae marchio cum sua uxore, et vassali ipsorum marchionum, et ecclesia Sanctae Mariae de Castellione et ecclesia de Florentiola, et nobilis signifer Placentinae civitatis, et Malcoredus vicedominus, et Fulco advocatus, et Bonizo de Andito et Ardengus vicedominus; Grimerius et Baiamons vicecomites, et Gislentio, et Bernardus, et Ioannes, et Calvus fratres filii Salvi Arditionis, et Malus Parens, et Rainaldus Surdus, et Malacria, et filii Rainerii nobiles praedictae civitatis, seu omnes alii boni viri qui eidem loco devotionis intuitu, vel venditionis seu contracambii, atque commutationis contulerunt: quas nimirum eiusdem loci fratribus quietas, et liberas iure perpetuo permanere, et ab omni saeculari exactione remotas fore sancimus.
178Eulogius Toletanus, Liber apologeticus martyrum, 115, 0863A (auctor 799-859)
Dei vero dispensatione, post nonnullos dies molestiis aegritudinis sacerdos erutus, ac viribus reformatus, cum subdola nefandi fratris molimina cognovisset, exemplo Domini, qui ad informandos nos insidias declinavit Herodis (Matth. XIV, 13) , sive sancti Evangelii non surdus auditor, quo de civitate in civitatem, causa vitandae persecutionis, delitescere iubemur (Ibid., X, 13) , relicto proprio rure, alibi se Christo libere contulit serviturus.
179Eusebius Vercellensis, Evangelium, 12, 0213 (auctor 283–371)
Tunc oblatus est ei homo quidam daemonium habens, caccus, surdus et mutus, et sanavit illum ita ut surdus audiret, et videret, et loqueretur.
180Eusebius Vercellensis, Evangelium, 12, 0216 (auctor 283–371)
22. Tunc oblatus est ei homo daemonium habens, caecus, et mutus et surdus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret, et audiret.
181Eustathius, Metaphrasis Latina Hexaemeri, 53, 0894D (auctor fl. 450)
Quis autem tam surdus est, quam qui non audit ita palam vociferantem Scripturam?
182Faustus Rhegiensis, De gratia Dei et libero arbitrio, 58, 0795D (auctor 425-490)
Nam et alio loco populum ambulantem concessa arbitrii libertate sic arguit: Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum et aures ei sunt (Isai. XLIII) . Hic quod surdus et caecus est, contumaciae esse intelligitur, non naturae.
183Flodoardus Remensis, De triumphis Christi apud Italiam, 135, 0648A (auctor 894–966)
Unus ministrorum, ore corda proferens, Exclamat, Herculianus huic vocabulum: « Crudelis Antonine, capte sensibus Tyranne, cur sic caecus et surdus riges?
184Flodoardus Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 135, 0081C (auctor 894–966)
Hac eadem praefata scilicet illationis sacri corpore in urbem die, tingui fervida iam solis Oceano rota petente, quidam, Nivolus nomine, de villa quae vocatur Dominica, Remorum montis in latere sita, surdus et mutus, manibus quoque per annos novem debilis ac pedibus, qualicunque valuit per totam diem conamine, ab ipsius surgentis aurorae lumine, per quinque ferme passuum repens millia, vix ad ipsius aedis sepulcri limina, qua decima tandem pervenit hora.
185Flodoardus Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 135, 0110B (auctor 894–966)
Quidam surdus a nativitate vervecem adduxit, ecclesiam ingressus ad missarum solennia stetit.
186Flodoardus Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 135, 0120B (auctor 894–966)
Surdus etiam quidam translationis huius aeque die veniens, ut locellum sacri corporis baiulum tetigit, auditum statim recepit, qui tali quoque modo se retulit accersitum.
187Flodoardus Remensis, Historia ecclesiae Remensis, 135, 0120B (auctor 894–966)
Sensit ille tangentem, sed non audivit, utpote surdus, vocantem.
188Florus Lugdunensis, Expositio in epistolas B. Pauli, 119, 0366C (auctor c.810-c.860)
Quis ita sit surdus adversus apostolicas, etc.
189Folcardus Sithivensis, Miracula S. Bertini, 147, 1113A (auctor fl. 1080)
Ibi autem pene annum conversatus, post hebdomadae Dominicae Resurrectionis completionem, decimo die, id est quarta feria, monachis vespertina debita in ecclesia persolventibus et cantore inchoante antiphonam ad crucem salutandam, ita incipientem: Ite, nuntiate fratribus meis, pueroque subsequenter pronuntiante versum: Dicite in nationibus, caeteris etiam sueto more ipsum tractim ac submisse persequentibus, in ipsa quasi silentii hora coepit iam dictus surdus ac mutus blaterando imitari auditas psallentium voces.
190Folcardus Sithivensis, Miracula S. Bertini, 147, 1097D (auctor fl. 1080)
Tertius autem officio pedum privatus surdus effectus est; super eos enim propter noctis Dominicae Resurrectionis transgressionem ultio supervenit divina.
191Fulgentius Ruspensis, Libri ad Trasimundum, 65, 0228D (auctor 462-527)
Inde est quod Iudaeus hominem Christum caecus vidit, et cecidit, cui iam pridem Isaias non destitit praedicare: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis (Isai. IX, 6) . Quid vero essent non visuri videntes, subsecutus ostendit, dum Deum ex Virgine nasciturum evidenti vaticinatione testatur: Ecce, inquiens, virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel (Isai. VII, 14) , quod interpretatur evangelista, dicens: Nobiscum Deus (Matth. I, 25) . Audiens ergo Iudaeus, remansit surdus, et videns, magis factus est caecus; a quo nec veri Patris sempiternus atque unigenitus Filius creditur, et incorruptae virginitatis fecunditas abnegatur.
192Fulgentius Ruspensis Incertus, Sermones, 65, 0906D
Descendit de coelo Deus, audit surdus, loquitur mutus, credit cor diffidentis, et nullus est strepitus Salvatoris intrantis, quia novit intrare per ostia clausa.
193Fulgentius Ruspensis Incertus, Sermones, 65, 0939A
Hos lapides si caecus aspexit, illuminatus effulsit; si gestavit surdus, verbo Domini claros percepit auditus.
194Gaufridus Claraevallensis, Liber IV, 185, 0339B (auctor 1115-1188)
Ibidem etiam puer surdus et mutus ex utero matris suae, sublevatus per scalam, et in fenestra accedens ad Virum Dei, sub manu eius auditum recepit pariter et loquelam Sed et paralytica quaedam mulier de eadem regione, dives et honorata, ibidem recepit amissam ex multo tempore sospitatem.
195Gaufridus Claraevallensis, Liber IV, 185, 0343A (auctor 1115-1188)
Item redeunti aliquando de via, prae foribus monasterii oblatus est puer surdus et mutus.
196Gaufridus Claraevallensis, Liber IV, 185, 0347C (auctor 1115-1188)
Erat autem praedictus puer ille fatuus et mentis inops, claudus quoque, et surdus.
197Gaufridus Claraevallensis, Liber IV, 185, 0349C (auctor 1115-1188)
At ille fidei zelo succensus, sicut interdum ob causas necessarias terror quidam et auctoritas supra hominem in eius facie rutilabat, conversus ad militem: « Tu nos, inquit, audire contemnis, quos continuo coram te audiet surdus.
198Geraldus Silvae maioris, Miracula S. Adalhardi, 147, 1068C
» Ad haec presbyter stupefactus et stupendo expergefactus, non est effectus surdus auditor, sed visionis suae veridicus praedicator.
199Geraldus Silvae maioris, Miracula S. Adalhardi, 147, 1070B
Erat enim contractus toto corpore, curvus, retrorsum reflexa facie, surdus etiam et mutus, reservatis tantummodo oculis, quibus miseriam suam posset videre.
200Gerardus Itherius, Vita S. Stephani, 204, 1008D
Quis enim nostris temporibus devotius audivit Dominum in Evangelio dicentem: Qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV) ? Quis expressius mancipavit effectui illud Iesu Christi consilium: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI) ? Porro nullius perfectionis evangelicae surdus auditor, nullius iustificationis divinae obliviosus lector, ut Christum lucrifaceret (Philip. III) , ita omnia dereliquit, quod non pecudes, non terrarum possessiones, non reditus, non quaestus, vel aliquod aliud unde sibi necessaria ministrarentur, in mundo retinuit.
201Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1212B (auctor 1093-1169)
Surdus enim dicitur, qui propter sordes in aurium foraminibus collectas non habet aures patulas.
202Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1212C (auctor 1093-1169)
Ipse autem venundatus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum (Isa. LIII, 4, 6) . Ne autem putetur violentia paternae iussionis potius, quam benevolentia mea spontanea hoc factum, verissime item dicitur de me: Oblatus est, quia ipse voluit, et peccata nostra ipse portavit (Isa. LIII, 7) . Igitur ego fortis filius ad te clamabo, fortis Pater meus, ne obsurdescas mihi, ne propter sordes peccatorum alienorum tanquam surdus mihi sis tardus exauditor: imo per linteum Passionis, qua sum praecinctus, quo et tersi pedes discipulorum, purgans eos a sordibus, volo iam sordes peccatorum, quibus aures tuae ab exauditione impediebantur, de medio esse sublatas, ne me clamante sive in mea persona sive in membris meis ulla sit mora exauditionis.
203Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1213B (auctor 1093-1169)
Pusillanimes autem quasi cum mulieribus plangentes ad monumentum, quando sibi denegatis beneficiis per me mediatorem a te Patre speratis contristantur, quasi ego sim eis mortuus, et tu surdus, ipsi tales indigent hac oratione, quia in hoc psalmo dico: Ad te clamabo, fortis meus, ne obsurdescas mihi, ne forte me tacente comparer his qui descendunt in lacum.
204Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1369B (auctor 1093-1169)
VERS. 14. Ego autem tanquam surdus non audiebam, hoc est a laudibus Angelorum obsurdui, et sicut mutus non aperiens os suum, id est a divinis laudibus obmutui.
205Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1370B (auctor 1093-1169)
Ipse autem tanquam surdus non audiebat, quia nihil respondebat.
206Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1371C (auctor 1093-1169)
Populus autem Christianus tanquam surdus non audiebat, quia futuram spem intendebat.
207Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1444C (auctor 1093-1169)
Ne afferatis ultra incensum frustra (Isa. I, 13, 14) . Qui aures audiendi habuit in populo tuo, ipse te in prophetis huiusmodi sacrificia repudiantem audivit, potuitque in veritate dicere: Si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis (Psal. L, 18) . Attamen ille populus, de quo in Isaia dicis: Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum, et aures ei sunt (Isa. XL, 8) . Ille, inquam, populus caecus et surdus neque te audivit in prophetis neque me, cum praesens annuntiavi et locutus sum illis.
208Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1444C (auctor 1093-1169)
Mirum dictum, quod populus ille oculos habuit, et tamen caecus fuit: aures habuit, et tamen surdus permansit.
209Gerhohus Reicherspergensis, Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia, 193, 1444C (auctor 1093-1169)
Similiter aures habuit, quia audire vel obedire potuit: sed in hoc surdus permansit, quia obedire noluit.
210Gocelinus, Vita S. Augustini, 80, 0085D
47. Inter frequentantes tam potentem curatorem debilium turbas, advenit iuvenis, genibus nitens pro pedibus, utpote gravi utrorumque pedum contractione tortuosus, simul etiam auditu et loquela defunctus; oculis tantum via patebat, sed viam informis gressus negabat; quae peteret videbat, sed qua peteret interventrix lingua defecerat: angustias suas mutus facebat; quod scire iuvaret, surdus non audiebat; tot vitae officiis carentem, sive semivivum sive semimortuum dixerim, nota miserabilis est.
211Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0556B (auctor -1165)
Post ista duo dona tertium donum spiritus scientiae subsequitur, quod tertium donum tertiae huic Dominicae, in qua surdus et mutus a Domino curatus est, non iniuste ascribitur.
212Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0559A (auctor -1165)
Sic placato Domino nunquid non bene in vocem laudis et gratiarum actionem quivis homo, qui aliquando surdus et mutus erat, erumpere potest dicendo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo?
213Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0561A (auctor -1165)
Et bene dicitur surdus et mutus.
214Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0561A (auctor -1165)
Quando enim primum de saeculo venit, in ea parte adhuc surdus est, quod verbum Domini utiliter audire non potest.
215Godefridus Admontensis, Homiliae dominicales, 174, 0564B (auctor -1165)
Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X) . Quoniam prior Dominica, in qua surdus et mutus a Domino curatus legitur, ad donum spiritus scientiae respicit, bene hodierna Dominica spiritus fortitudinis opus suum operatur, et congruo satis ordine praecedentem subsequitur.
216Gratianus, Concordia discordantium canonum, 187, 0689B (auctor -c.1160)
Tria sunt , quibus aliqui impediuntur ut iudices non fiant: Natura, ut surdus et mutus, et qui perpetuo furiosus est, et impubes, quia iudicio carent.
217Gratianus, Concordia discordantium canonum, 187, 0690B (auctor -c.1160)
Quidam prohibentur omnino postulare vel propter aetatem, ut minores decem et septem annis, vel propter casum, ut surdus, qui prorsus non audit.
218Gregorius I, Expositio in psalmos poenitentiales, 79, 0576D (auctor 540-604)
(Vers. 14.) Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
219Gregorius I, Liber responsalis, 78, 0810B (auctor 540-604)
Oblatus est a parentibus puer variis infirmitatibus caecus, surdus, mutus, et claudus, quae largiente Christo martyrum precibus recepit.
220Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, 71, 0839C (auctor c.538–594)
Quod cum fecisset, surdus, mutus, caecus ac debilis est effectus; mansitque in hoc supplicio integrum fere annum.
221Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 71, 1008A (auctor c.538–594)
Advenerat quidam ex Britannia, nomine Paternianus, qui caecus, mutus, ac surdus, et manibus contractus per quoddam contagium fuerat, et confectis omnibus membris a morbo, soli tantum pedes praebebant homini sustentaculum.
222Gregorius Turonensis, Historia Francorum, 71, 0281C (auctor c.538–594)
Sed statim percussus a virtute confessorum, surdus et mutus effectus, amens est mortuus.
223Gregorius Turonensis, Historia Francorum, 71, 0377B (auctor c.538–594)
Posthaec homo erat Andegavensis incola, qui per nimiam febrem eloquium pariter auditumque perdiderat; et cum de febre convaluisset, surdus permanebat ac mutus.
224Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 71, 0808C (auctor c.538–594)
Sic et Anagildus quidam mutus et surdus et caecus, vel omnium membrorum compage debilitatus, ad limina sacrosancta proiectus est, scilicet ut vel ab stipe pasceretur devotorum, qui victus alimoniam propriis manibus laborare non poterat.
225Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 71, 1068C (auctor c.538–594)
Non immerito Martius vocitatus, qui marte triumphali pullulantes actionum mortalium cogitationes gladio Spiritus sancti in ipso emicationis [Ed., dimicationis] exordio succidebat, non surdus auditor Apostolicae exhortationis dicta commemorans: Accingite vos armatura Dei et gladio Spiritus sancti, ut possitis ignita diaboli tela contemnere (Eph. VI, 11, 16) . Cumque ad illam aetatis legitimae perfectionem venisset, et tanquam sidus egregium in hac urbe fulgeret, adhuc aliquid sibi deesse putans, haud procul ab ea secessit, acceptoque sarculo, montem lapideum caedere coepit, in quo cellulas sculpens, habitacula sibi parvula fecit: scilicet ut arctius sobrietatis catena constrictus, facilius Deo omnipotenti precum thura laudationumque holocaustomata super cordis mundi altare proferret, recolens Dominum dixisse per Evangelium: Intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt in absconso reddet tibi (Matth. VI, 6) . Sciebat enim et angelicae sibi visitationis consolationem adfore si se ab humanis aspectibus longius amovisset.
226Grimlaicus presbyter, Regula solitariorum, 103, 0657D (auctor fl.350)
Surdus factus es, non contristeris; quia auditum vanum amisisti.
227Gualterus de Castellione Balduinus Valentian, Tractatus contra Iudaeos, 209, 0429A
Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae (ibid., 9, 10) . » Et post pusillum: « Ducam caecos in viam quam nescierunt: in semitas quas ignoraverunt, ambulare eos faciam (ibid., 16) . » Et exponens subdit: « Quis caecus, nisi servus meus, et surdus, nisi ad quem nuntios misi? » (ibid., 19.) Rursusque post pauca: « Ecce ego faciam nova (Isa. XLIII, 19) . » Et quae nova facturus sit, quibusdam interpositis exponendo subiunxit: « Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra et germinet Salvatorem (Isa. XLV, 8) . » Tunc enim terra nostra germinavit, tunc fructum suum dedit, cum caro factum Verbum Patris uterum Virginis obumbratione sancti Spiritus impraegnavit.
228Guibertus S Mariae de Novigento, De incarnatione contra Iudaeos, 156, 0519D (auctor c.1055–1124)
Sicut sola intentatur virgo iuvenculo libidinibus aestuanti, et ei dehoneste sermo fit surdus, ita cruciatibus, aut morte absterrebantur a vitiis, ad bona qualiacunque, non affectu, non monitis, sed talium munerum lenocinio trahebantur.
229Guibertus S Mariae de Novigento, De vita sua, 156, 0938B (auctor c.1055–1124)
Miraculum 1. Mutus puer et surdus sanatur.
230Guibertus S Mariae de Novigento, De vita sua, 156, 0939D (auctor c.1055–1124)
Ille autem mutus et surdus, cui praefati muti et surdi per significationes innotuerat sanitas, imo et praesentia videbatur, calceis suis cuidam pauperi attributis, nudipes, et mente compuncta Lehumnum (vulgo Lihons en Santerre ) monasterium usque pignora sacra prosequitur.
231Guillelmus S Theoderici, Liber I, 185, 0264B
Cumque in palatio eiusdem civitatis cum Iosleno Suessionensi episcopo consedisset, et, magna cleri plebisque frequentia repleta domo, de pace tractaretur; ecce coram omnibus misera mulier filium suum, plenum (ut putabatur) daemone, ei offerens, misericordiam precabatur: siquidem iam ea ipsa die insurgens in ipsam matrem suam, pene eam occiderat, et mutus effectus et caecus, et surdus, apertis oculis non videbat, et stupentibus in eo sensibus omnibus, etiam sine intellectu permanebat.
232Guntherus Cisterciensis, De oratione ieiunio et eleemosyna, 212, 0132C (auctor c.1150–c.1220)
Atque ut unum exprimatur de pluribus exemplum: sicut ille infusa pice tam suis quam sociorum auribus surdo, ut ita dicam, remigio illecebrosas Syrenum cantus effugit; ita nos ad omnia quae corrupto auditu nos in naufragium morum trahere possunt, aures oppilare, ac velut obsurdescere debemus, dicentes cum Psalmista: Ego autem tanquam surdus non audiebam (Psal. XXXVII) . Sed quoniam huius viri quem iam saepe diximus navigationem prosequentes, ipsi quoque nescio quo spiritu acti, longius apposito velificando decurrimus, tempus est iam stylum ad materiam revocare.
233Hariulfus Aldenburgensis, Chronicon Centulense, 174, 1223C
Prophetici sermonis nec surdus auditor fuit: Egenos vagosque introduc in domum tuam, et nudum vestimentis tuis cooperi, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII) . Nec solum carnali refectione ad se venientes fovebat, sed etiam spiritali solatio sanctae praedicationis reficere non cessavit.
234Hariulfus Aldenburgensis, Vita S. Arnulfi, 174, 1393B
Ecce Dominus omnipotens abstulit unicum maritum meum, dimisit unicum filium mihi, cuius ope sustentarer: et ecce mutus et surdus est, non valens audire verbum vel dare cuiquam responsum.
235Haymo Halberstatensis, Commentaria in Isaiam, 116, 0928D (auctor -853)
« Quis caecus, nisi servus meus Israel, et surdus quis est, nisi ad quem nuntios meos, prophetas, misi?
236Haymo Halberstatensis, Commentaria in Psalmos, 116, 0327B (auctor -853)
« Ego autem non audiebam, » id est, non movebar de eorum maledictis: ego dico in hoc existens « tanquam surdus, » id est, sicut surdus non habet aliquem actum auditus, sic nec ego aliquem actum motionis: et eram erga maledicentes « sicut mutus, » et quia mutus etsi non expressa voce, tamen aliquo mugitu vel indicio aliquo iram suam exprimit, ut suam manifestet constantiam, dicit « et non aperiens os suum, » id est nullo modo respondens improperantibus.
237Haymo Halberstatensis, Commentarium in Cantica canticorum, 117, 0329C (auctor -853)
Quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
238Haymo Halberstatensis, Homiliae, 118, 0665B (auctor -853)
» Surdus iste et mutus allegorice genus significat humanum, quod constat tam ex Iudaeis, quam ex gentibus.
239Haymo Halberstatensis, Homiliae, 118, 0668B (auctor -853)
Qui enim avertit aures suas ne audiat legem, surdus est.
240Helinandus Frigidi Montis, Chronicon, 212, 0845D (auctor c.1160—c.1237)
Quidam aeger ibi erat, viginti tres annos et menses tres habens in infirmitate sua, caecus, surdus et mutus.
241Helinandus Frigidi Montis, Chronicon, 212, 1010C (auctor c.1160—c.1237)
Apud castellum Buscenti sanatus est filius domini castelli, raptoris pessimi puer, annorum 15, a nativitate surdus et mutus.
242Helinandus Frigidi Montis, Chronicon, 212, 1011A (auctor c.1160—c.1237)
Ibidem apud Sanctum Martinum sanatus iuvenis, a nativitate surdus et mutus, ex toto corpore sudorem emittens, et venis circa aures inflatis, sanguis ubertim fluxit ex auribus: qui postea cum feretro ivit Laudunum.
243Helinandus Frigidi Montis, Chronicon, 212, 1012C (auctor c.1160—c.1237)
Apud Nigellam in pago Viromanduensi, quidam Ioannes a nativitate surdus et mutus sanatus est, potatus aqua reliquiarum lotarum, toto tempore post dormitionem sub feretro sudans; sanguine de naribus et auribus et venis circa collum inflatis ubertim profluente; qui prosecutus est feretrum usque ad mare.
244Helinandus Frigidi Montis, Chronicon, 212, 1016A (auctor c.1160—c.1237)
Ibi apud villam, quae Bunnia dicitur, puella decennis a nativitate caeca, illuminata est; et iuvenis a nativitate surdus auditum recepit.
245Hericus Antissiodorensis, Miracula S. Germani, 124, 1232A
Id coenobium genti Britonum Romam infatigabiliter expetenti et pervium et familiare est: horum in collegio surdus quidam advenerat; cui cum aliud non suppeteret hospitium, noctu ante fores ecclesiae, lapide capiti supposito, cubitavit: die reddito somnum exuit; moxque, se beatissimi Germani obtentu damno caruisse aurium, impendio laetatus est.
246Hericus Antissiodorensis, Miracula S. Germani, 124, 1240C
Id coenobium beatissimi Germani praecelsum meritis, ut illustratur nomine, ita virtutibus exornatur; multa ibi signorum gloria, multa mortalibus e coelo conferuntur beneficia; ibi visum caecitas, debilitas reparationem, auditum surdus frequenter emeruit, frigoricis quam multa ex improviso percepta remedia; his quam maxime, qui quartano decumbentes incommodo, acriora febrium concitamenta sensere.
247Hermannus ex Iudaeo Christianus, De sua conversione, 170, 0809D (auctor 1124-1134)
Ego autem minas et redargutiones illius, tanquam surdus, non audiens, tantae quotidie curiositati vacabam, quanto sub cura degens episcopi, ab omni penitus negotio liberrimus eram.
248Hermannus ex Iudaeo Christianus, De sua conversione, 170, 0822D (auctor 1124-1134)
Ego autem saluberrima eorum monita, tanquam surdus non audiebam, quando aures, quas in suo Evangelio Dominus requirebat, dicens: qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII) , aures videlicet cordis, aures intellectuales non habebam.
249Hermannus monachus, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 156, 0969A
Erat autem ei filius fere quindecim annorum a nativitate surdus et mutus.
250Hermannus monachus, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 156, 0970B
Erat in eadem civitate quidam iuvenis a matris utero surdus et mutus, quem unus ex fullonibus infantulum repertum nutrierat et educatum arte sua imbuerat.
251Hermannus monachus, De miraculis S. Mariae Laudunensis, 156, 0983C
Sed et iuvenis quidam in eadem villa surdus a nativitate ad feretrum venit, et lotus aures aqua reliquiarum protinus audivit.
252Herveus Burgidolensis, Commentaria in Isaiam, 181, 0406D (auctor c.1080-1150)
et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
253Herveus Burgidolensis, Commentaria in Isaiam, 181, 0406D (auctor c.1080-1150)
» Caecus quippe est ille populus, qui semper ex timore Deo servivit, quia lumen charitatis nescit: et surdus, quia prophetas ad se clamantes non audit.
254Herveus Burgidolensis, Commentaria in Isaiam, 181, 0407B (auctor c.1080-1150)
et surdus nisi ad quem nuntios meos misi?
255Herveus Burgidolensis, Commentaria in Isaiam, 181, 0407C (auctor c.1080-1150)
Simili modo cum adiungitur: Qui apertas habes aures, nonne audies, et surdus et audiens esse declaratur.
256Herveus Burgidolensis, Commentaria in Isaiam, 181, 0407C (auctor c.1080-1150)
Surdus namque ad faciendum esse manifestatur, sed aures habere apertas non ad intelligendum.
257Herveus Burgidolensis, Commentaria in Isaiam, 181, 0414A (auctor c.1080-1150)
» Missus est foras iste caecus et surdus Iudaeorum populus, et gentes ad fidem loco eius ingressae sunt.
258Hieronymus Radiolensis, Miracula S. Ioannis Gualberti, 146, 0872C
156. Me in puerili aetate constituto, cum nonnullis, qui adhuc supersunt, monachis, de Senarum partibus adolescens quidam non tantum a daemone captus, verum etiam paralyticus, mutus et surdus, a parentibus, S. Ioannis miraculis et prodigiis impulsis, ad istud S. Mariae monasterium, non parva hominum turba inaudita re tracta, in cistis iumento superpositis deductus est.
259Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 12, XLII; 121 (auctor 340-420)
et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
260Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 12, XLII; 148 (auctor 340-420)
Ne quis putaret hoc quod dicitur: Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum, ad gentium populum pertinere, qui prius surdus et caecus fuerat (ut Iudaei stulta interpretatione approbare contendunt), ipse propheticus sermo demonstrat, qui surdi et caeci intelligi debeant.
261Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Isaiam, 12, XLII; 149 (auctor 340-420)
Quis, inquit, caecus, nisi servus meus: et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
262Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Matthaeum, 26, 0060A (auctor 340-420)
Quod autem Graece dicitur κωφὸν, magis tritum est sermone communi, ut surdus magis quam mutus intelligatur.
263Hieronymus Stridonensis, Commentaria in Michaeam, 25, 1158C (auctor 340-420)
Nec potest eorum cantica praeterire, nisi qui obturaverit aurem suam, et quasi surdus evaserit.
264Hieronymus Stridonensis, Commentarius in Ecclesiasten, 23, 1065A (auctor 340-420)
Verbi gratia, si quis velit quaerere cur Moysi ita loquatur Deus: Quis fecit mutum et surdum, videntem et caecum, nonne ego Dominus Deus (Exod. IV, 12) ? Et dicat: Cur caecus et surdus et mutus ita creati sunt, et caetera his similia?
265Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0359 (auctor 340-420)
Et iterum: Ego vero tanquam surdus non audiebam, et tanquam mutus non aperiens os suum, et factus sum ut homo non audiens (Ps. 37) .
266Hieronymus Stridonensis, Epistolae, 22, 0893 (auctor 340-420)
Et rursus: Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus non aperiens os suum.
267Hieronymus Stridonensis, Liber Isaiae, 28, 0819D (auctor 340-420)
et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
268Hieronymus Stridonensis, Liber Psalmorum 1, 28, 1156B (auctor 340-420)
Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus qui non aperit os suum.
269Hieronymus Stridonensis, Liber Psalmorum 2, 29, 0185B (auctor 340-420)
Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
270Hieronymus Stridonensis, Liber Psalmorum 2, 29, 0186B (auctor 340-420)
Ego autem velut surdus non audiebam; et sicut mutus, qui non aperit [Ms. aperiens] os suum.
271Hieronymus Stridonensis Incertus, Commentarii in epistolas Pauli, 30, 0681A
Unde et David aiebat: Ego tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum, etc.
272Hieronymus Stridonensis Incertus, Commentarius in Marcum, 30, 0611D
Genus humanum per multa membra, ac si unus homo varia peste absumptus enumeratur: in protoplasto caecatur, dum videt: surdus fit, cum audit: dum odoratur, emungitur: obmutescit, dum loquitur: mancus fit, dum manum extendit: incurvatur, dum erigitur: hydropicus fit, dum concupiscit: claudus fit, dum progreditur: lepra suffunditur, dum nudatur: daemone impletur, dum divinitatem appetit: morte moritur, dum audacter excusat, quod inobedienter commisit.
273Hieronymus Stridonensis Incertus, Expositio Evangeliorum, 30, 0562D
Per surdum et mutum, ostendit humanum genus; surdus erat qui non audiebat mandata Dei; nec dicere valebat mutus, quia confessionem laudis reddere non valebat, et confessionem fidei non habebat.
274Hildebertus Cenomanensis, Sermones, 171, 0344A (auctor 1056-1133)
Adam enim in primo praecepto sibi a Deo iniuncto surdus effectus est.
275Hildebertus Cenomanensis, Sermones, 171, 0345A (auctor 1056-1133)
Audistis, fratres, quomodo Adam surdus, caecus, claudus et mutus effectus est.
276Hildebertus Cenomanensis, Sermones, 171, 0552B (auctor 1056-1133)
« Ego enim tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum (Psal. XXXVII, 14) . » Ego sum illa ovis patiens et mitis, de qua scriptum est: « Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Isai. LIII, 7) . » O exemplum patientiae imitabile et admirabile, dignum prorsus admiratione et dilectione, dignum imitatione!
277Hildegardis Bingensis, Liber divinorum operum simplicis hominis, 197, 0919B (auctor 1098–1179)
XX. « Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi (Gen. I) . Omnis populus, scilicet Iudaicus et gentilis, qui super faciem abyssi, id est terram habitabat, per irritationem spiritus sui inanis fidei, et caecus et surdus in agnitione Dei fuit, et vacuus a bonis operibus, quoniam ea secundum doctrinam Altissimi Filii non operabatur, donec ipse ad Patrem ascendit.
278Hildegardis Bingensis, Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum, 197, 0432A (auctor 1098–1179)
Sed tu, o homo, caecus es ad videndum, surdus ad audiendum, vecors ad te defendendum; quoniam intellectum quem tibi Deus infudit et quinque sensus corporis tui quos tibi dedit, quasi pro nihilo et pro vanitate habes.
279Hildegardis Bingensis, Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum, 197, 0518D (auctor 1098–1179)
Sed omnis creatura praeceptis meis subiecta est; tu vero, o homo, mihi semper rebellis existis; unde caecus et surdus es, sed tamen mihi rebellare non potes.
280Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1141B (auctor 1098–1179)
Et si quis in capite dolet, ita quod ei caput dumet, velut surdus sit, gariofiles saepe comedat, et dume quae in capite est minuit.
281Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1152D (auctor 1098–1179)
Sed et cui aures dyszent, ita quod inde quasi surdus est, boberellen accipiat, super filtrum eas lineat, et super totum collum et super nack usque ad aures eumdem filtrum ponat, et liget, et hoc saepe faciat cum dormitum vadit, et dizo in auribus cessabit.
282Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1145D (auctor 1098–1179)
Et qui surdus in auribus est, ita quod non audit, lac feminae tollat, quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium genuit, et de succo huszwurtz illi addat, atque in aurem illius aut tres aut quatuor guttas molliter instillet et hoc saepe faciat, et auditum recipiet.
283Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1204D (auctor 1098–1179)
Nam si quis surdus in auribus est, ita quod auditu caret, lac feminae tollat quae masculum peperit, cum iam decem aut duodecim septimanae sunt quod filium suum genuit, et modicum de succo sempervivae lacti huic addat, et in aurem suam aut tres aut quatuor guttas de eodem modice mitti faciat, et hoc fieri semper permittat, et auditum recipiet.
284Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1148B (auctor 1098–1179)
Sed et qui surdus est, ita quod non audit, semen farn in paniolum liget, et ita in aurem saepe ponat cavens ne in caput per aurem intret: auditum recipiet.
285Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1223C (auctor 1098–1179)
Sed et cui pestis aliqua et mali humores in aures cadunt, ita quod ille velut surdus efficitur et quod aures eius diezent, praefatum flius accipiat, et in patella ad ignem dissolvat, et micis siliginis ita calidum superextendat, et tunc ad noctem foraminibus aurium idem flius cum micis siliginis imponat, et etiam totas aures suas et tempora cum eiusdem micis praefato gummi illitis circumponat, et etiam lineo panno desuper constringat, et hoc saepe faciat, et pestis et mali humores et dizedo de auribus eius fugabuntur, et curabitur.
286Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1257A (auctor 1098–1179)
Homo autem qui in aure surdus est, iaspidem ad os porrigat, et calido spiramine suo in eum exspiret, quatenus ex hoc calidus et humidus fiat; et mox ita in aurem proponat, et gracile werck super lapidem illum ponat, et ita aurem concludat, quatenus calor eiusdem lapidis in aure illa transeat; et quomodo lapis iste de viridi aere crescit, etiam varias infirmitates humorum solvit, et ita ille auditum recipiet.
287Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1309A (auctor 1098–1179)
Et qui in aure sua surdus est, cor eius in ipsam aurem ponat, ut eadem auris de corde illo interius incalescat, et auditum recipiet.
288Hildegardis Bingensis, Subtilitates diversarum naturarum creaturum, 197, 1315C (auctor 1098–1179)
Quod si etiam aliquis homo surdus est, dexteram aurem leonis abscide, et alius homo eam in aurem illius surdi hominis tam diu ponat, dum auris illius ab aure leonis interius incalescat, et non diutius, et dic: « Audi adimacus per viventem Deum et acumen virtutis auditus leonis; » et hoc saepe fac, et ille auditum recipiet.
289Hincmarus Rhemensis, Vita S. Remigii, 125, 1186B (auctor 806-882)
LXXXVI. Hac eadem praefata scilicet illationis sacri corporis in urbem die, tingui fervida iam solis oceano rota petente, quidam Nivolus nomine de villa quae vocatur Dominica, Rhemorum montis in latere sita, surdus et mutus, manibus quoque per annos novem debilis, ac pedibus, qualicunque per totam diem valuit conamine, ab ipsius surgentis aurorae lumine, per quinque ferme passuum repens millia, vix ad ipsius aedis sepulcri limina quasi decima tandem pervenit hora, qui dum veniens sacrum corpus ibidem non adesse comperisset, templique fores seris diligenter obfirmatis clausas perspiceret, cadens in faciem super terram, quadam praesumptionis importunitate, sanctitatis aures clandestino coepit clamore pulsare, tam magno se conquerens labore fatigatum, nec sibi fore permissum videre saltem loculum sacri pignoris baiulum, qui tamen eius sibi posse subvenire celsum nequaquam diffideret praesidium.
290Honorius Augustodunensis, Gemma animae, 172, 0716B (auctor -1158)
In Alleluia, Deum refugium suum dicit. In Evangelio (Marc. VII) surdus et mutus haereticorum grex accipitur, qui veram fidem audire et catholicam religionem confiteri per Catholicos cogitur, pro quo Ecclesia in Offertorio precatur, ne ei irascatur.
291Honorius Augustodunensis, Gemma animae, 172, 0716C (auctor -1158)
In Alleluia, Deum refugium sibi factum astruit. In Evangelio (Marc. VII) , idem populus describitur, qui in lege Domini surdus et mutus dicitur, pro quo Moyses in officio precatur, ut ab eo furor Dei avertatur.
292Honorius Augustodunensis, Speculum ecclesiae, 172, 1031A (auctor -1158)
Qui cum aliquandiu Ecclesiam apostolica doctrina nobiliter rexisset, et multum populum signis et praedicationibus fidelibus iunxisset, uxor Sisinnii imperatoris amici ad Christum convertitur, quam vir ob curiositatem ad ecclesiam sequitur, sed inter sollemnia missarum caecus et surdus efficitur.
293Honorius Augustodunensis, Speculum ecclesiae, 172, 1061B (auctor -1158)
Humani quoque generis formam surdus ille et mutus habuit, quem Dominus ut sanaret per fines Decapoleos transivit (Marc. VII) . Decapolis est regio decem civitatum, et significat legem decem praeceptorum.
294Howel Dha, Leges ecclesiasticae, 138, 0476B
Primus est mendosus, id est anavus, vel caecus, vel surdus, vel leprosus, vel stultus, qui sit semel ligatus propter stultitiam suam, id est goyffvyllauc, vel qui nesciat recte loqui, vel cryc anennual.
295Hugo de Folieto, De claustro animae, 176, 1059D (auctor 1096-1172)
Infirmatur autem qui tentatur, moritur qui desperat, surdus est qui non audit; audiunt autem, qui obediunt.
296Hugo de Folieto, De claustro animae, 176, 1059D (auctor 1096-1172)
Audit enim quandoque infirmus vocem suavem consolationis, desperans dulcedinem obsecrationis, surdus asperitatem increpationis.
297Hugo de S Maria Floriacensis, Vita S. Sacerdotis, 163, 1000C
Horum parvulorum alter tam vocis quam omnium membrorum amiserat officia pariter: qui ambo continuo sospitate recepta, divina opitulante gratia, per S. Sacerdotis merita, laetabundi remearunt ad propria 41. Vir quidam nobilis, nomine Eubolus, propter suam animam quemdam alebat inopem: inops namque ille surdus et mutus, hac illacque discurrens, dum multis calamitatibus premeretur, ad hunc nobilem virum se contulerat, nec patrem aut matrem praeter eum alium noverat, sed hunc Dominus operans illi patronum provisoremque providerat.
298Hugo de S Maria Floriacensis, Vita S. Sacerdotis, 163, 1001A
Inops ille surdus et mutus a nativitate, continuo coepit loqui et audire.
299Hugo de S Victore, De sacramentis, 176, 0414C (auctor -1141)
Neque enim ad habitandum dividit se per hominum corda seu corpora; aliam sui partem huic tribuens; illi aliam; sicut lux ista per aditus et fenestras domorum sed potius si quemlibet sonum (cum res corporea et transitoria sit) surdus non capit, surdaster non totum capit, atque in his qui audiunt cum pariter ei propinquant, tanto magis alius alio capit, quanto est acutioris, tanto autem minus quanto est obtusioris auditus, cum ille non varie magis minusve sonet, sed in eo loco in quo sunt omnes aequaliter praesto sit.
300Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0665D
Dum Deum per obedientiam non audivit, surdus fuit.
301Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0747D
Infirmatur qui tentatur, moritur qui desperat, surdus est qui non audit.
302Hugo de S Victore Incertus, Miscellanea, 177, 0747D
Sed infirmus suavem audit vocem consolationis, desperans dulcedinem obsecrationis, surdus asperitatem increpationis.
303Hugo Farsitus, De miraculis B. Mariae virginis, 179, 1785A (auctor fl. 1143)
Vidimus et alium de pago Laudunensi desuper fluviolum Seram nomine qui surdus et mutus ab infantia exstitit; Christianus nomen erat huic, aetate fere annorum decem et octo.
304Hugo Farsitus, De miraculis B. Mariae virginis, 179, 1786A (auctor fl. 1143)
Et ipso eodem Christiano pro se et de se loquente, omnia facta sunt testimonium perhibentibus vicinis qui aderant, quoniam surdus et mutus ab infantia exstitit, testimonium perhibente gratiae Dei ipso effectu rei, quia plane audiebat et loquebatur.
305Hugo Farsitus, De miraculis B. Mariae virginis, 179, 1787D (auctor fl. 1143)
Quidam surdus et mutus de Atrebatensi pago, intelligens quosdam ex illis regionibus orationis gratia Suessionem ad suffragia beatae et gloriosae Dei Genitricis Mariae venire, et ipse admistus eorum collegio ex quotidiano comitatu iam omnibus notus erat.
306Incertus 007, Disquisitiones dogmaticae in Lactantium, 7, 1045A
Quin etiam Sibylla, cui ethnici fidem derogare non poterant, eadem Christi miracula his cecinit carminibus, quae Lactantius (Lactant., lib. IV, cap. XVI) graece citavit, et in regio codice sic latine exhibentur: « Mortuorum vero resurrectio erit, et claudorum cursus velocissimus, et surdus audiet, et caeci videbunt, et loquentur non loquentes » (Sibyll.
307Incertus 040, Soliloquia animae ad Deum, 40, 0869
Et ideo caecus eram, surdus et insensibilis; quia nec bonum discernebam, nec malum fugiebam, nec dolorem vulnerum meorum sentiebam, nec tenebras meas videbam; quia eram sine te vera luce, quae illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9) .
308Incertus 040, Soliloquia animae ad Deum, 40, 0890
Caecus et surdus, per formosa quae fecisti deformis irruebam: et mecum eras, et tecum non eram; et ea me tenebant longe a te, quae non essent nisi essent in te.
309Incertus 073, Vita S. Euphrasiae, 73, 0635D
Est autem infantulus quasi annorum circiter octo, paralyticus, surdus et mutus.
310Incertus 081, Appendix III: Historia translationis corporis S. Isidori, 81, 0956B
Ibi adveniens surdus, vel mutus, eius meritis sanitati redditus, gaudens inde repatriat: civitas defensionem, regio fecunditatem, et serpentium expulsionem, pii doctoris obtentu se adeptam laetatur.
311Incertus 081, Appendix III: Historia translationis corporis S. Isidori, 81, 0960A
21. Quidam vir Astoricensis civitatis puerum quemdam nutrierat, qui a nativitate mutus et surdus fuerat; qui Legionem veniens, secum puerum detulit.
312Incertus 085, Missale mixtum, 85, 1009A
Cuius adtactu vis febrium mox recessit: cuius sermone confestim surdus audivit: cuius iussu mutus fari non distulit: claudus cucurrit: cecus vidit: egrotus relevatur: debilis stetit: surdus sincere audit: laxavit nervos aridus: aquosum alvum desiccavit idropicus: lectulum in quo iacebat detulit paraliticus: luridam cutem amisit leprosus: surrexit de sepulchro quatriduanus.
313Incertus 086, Psalterium, 86, 0764B
Ego autem velut surdus non audiebam * et sicut mutus, qui non aperuit os suum.
314Incertus 086, Sanctorale, 86, 1172C
Hic salus optata fessis, Sed e coelis profluit, Visio caecis patescit: Lingua mutis advenit, Surdus aures hic receptat, Atque claudus exilit.
315Incertus 088, Regula Magistri, 88, 0993C
Ut cum surdus negligens non narraverit quod audivit, plus carnem iudicetur amasse, quam animam.
316Incertus 115, Gesta Aldrici, 115, 0038B
Alius siquidem ad matutinalem synaxin veniens, qui mutus ab ortu nativitatis suae et surdus erat, dum canonici ac Dei servi in iam dicta sancti Salvatoris et sanctae Dei genitricis Mariae, et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, atque sancti Stephani ecclesia devotissime matutinalem peragerent synaxin, tam auditum quam et locutionem inibi pleniter recepit, et ita loqui ac audire meruit ceu nunquam surdus ac mutus fuisset.
317Incertus 138, Sermo de S. Clodoaldo, 138, 0201C
Patrimonium namque suum quod illi iure haereditario obvenerat a patre ditissimo, laudabili liberalitate indigentibus curabat distribuere, non surdus auditor neque segnis exsecutor Dominicorum praeceptorum.
318Incertus 150, Vita S. Augustini Cantuariensis, 150, 0761D
Incurvis vestigiis genibus gradiebatur pro pedibus, obstructoque ore, et auribus nec loqui, nec audire loquentes poterat, surdus, et mutus.
319Incertus 155, Vita B. Idae, 155, 0448A
Sic enim per istam Dei solitae pietatis gratia, interventu beatae et venerabilis Idae, refulsit: sicut de alio per Evangelium dicitur: Surdus audit, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur (Matth. XI, 5) .
320Incertus 177, Sermones, 177, 1058C
Aspis itaque diabolum congrue figurat qui in sua malignitate contra nos velut surdus et insensibilis pertinaciter perseverat.
321Incertus 185, Exordium magnum, 185, 1015B
Caeterum quam non surdus auditor sanctae Regulae fuerit, praecipientis ut sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae, ex eo quod subdimus, liquebit.
322Incertus 185, Exordium magnum, 185, 1114C
Nam, ut de caeteris taceam, ipsum capitale lecti sui, in quo post nocturnas vigilias et diurnos labores fessum caput reclinare consueverat, non patiebatur qualescunque plumas habere, sed feno et paleis illud farciens sic cubabat, haud surdus auditor sententiae, quae in Vita Patrum legitur, sed a multis quasi dura declinatur, quoniam abominabilis omnis corporalis requies.
323Incertus 185, Vita S. Petri, 185, 1258C
Denique Evangelii magisterio se tradens, non surdus auditor, coepit in pueritia aedificium boni operis in petra firmiter collocare, quod in senectute feliciter consummavit.
324Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, 209, 0626C
Hunc pater deputaverat custodem pecorum suorum, qui, ut mos est pastoribus, iacens in quodam monticulo, obdormivit; cum autem surrexisset a gravi somno, surdus factus est et mutus.
325Innocentius III, Prima collectio decretalium, 216, 1265A (auctor -1216)
Sane consuluisti nos per nuntios et litteras tuas utrum mutus et surdus alicui possit matrimonialiter copulari.
326Innocentius III, Regesta sive epistolae 1, 214, 0304C (auctor -1216)
CCCXXXIII. ARELATEN. ARCHIEPISCOPO. Quod mutus et surdus possint matrimonium contrahere. (Apud S. Petrum Id. Iulii.)
327Innocentius III, Regesta sive epistolae 1, 214, 0304D (auctor -1216)
Sane consuluisti nos per nuntios et litteras tuas, utrum mutus et surdus alicui possit matrimonialiter copulari.
328Innocentius III, Regesta sive epistolae 1, 214, 0337A (auctor -1216)
» Ex tunc ita surdus effectus est, ut penitus non audiret.
329Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0079D (auctor -1216)
Ipse vero, mandati apostolici surdus auditor existens, id efficere non curavit, sicut venerabilis fratris nostri, Carsiae, Oscensis episcopi, in nostra praesentia constituti, conquestio nobis exposita patefecit.
330Innocentius III, Regesta sive epistolae 2, 215, 0859A (auctor -1216)
Ipse vero, mandati apostolici surdus auditor existens, id efficere non curavit, sicut venerabilis fratris nostri, Garsiae, Oscensis episcopi, in nostra tunc praesentia constituti, conquestio nobis exposita patefecit.
331Innocentius III, Regesta sive epistolae 3, 216, 0777B (auctor -1216)
Aures habuit et non audivit, nares et non odoravit, ille qui praefuit et obfuit Ecclesiae Melphiensi, cum operum eius clamores, qui usque ad nos in longinquo insinuatione clamosa communis fere opinionis vallata testimonio pervenerunt, in proximo noluerit intelligere ut bene ageret, comparatus iumentis insipientibus, et similis illis effectus, et nostrae commonitionis surdus auditor, inter virtutum odorem et fetorem non discreverit vitiorum.
332Innocentius III, Regesta sive epistolae 3, 216, 0847B (auctor -1216)
CONSULUM TOLOSAE IURAMENTUM. Nos consules Tolosae urbis et suburbii, Bertrandus de Sancto Lupo, Arnaldus de Castronovo, et Bernardus Petrus de Toytius, et Arnaldus Gilabertus, et Petrus de Sancto Romano, et Guillelmus de Pozano, et Arnaldus de Roaisio filius Arnaldi de Roaisio qui fuit, et Raimundus de Roaisio, et Guillelmus Arnaldus de Monte Totino, et B. Arnaldus Rainaldus, et Stephanus Vitalis de Dealbata, et B. Petrus de Cozan, et Guillelmus Isarnus, et Raimundus Robertus de Tauro, et Vitalis de Princhaco, et P. Embrinus, et G. Pontius Astro, et Bernardus Raimundus, et R. de Schalchensibus, et Arnaldus de Roaisio filius B. de Roaisio qui fuit, et Hugo Surdus, et Bernardus Gerardus, et Stephanus Signarius, de voluntate expressa et mandato domini Raimundi Dei gratia Tolosae comitis, ducis Narbonae, marchionis Provinciae, et Raimundi filii eius, de communi consensu universitatis Tolosae promittimus vobis domino Petro Dei gratia regi Aragonensium et comiti Barchinonensium quod ad omnia tenenda et habenda et plenarie exsequenda et potenter possidenda quae dominus Raimundus comes Tolosae et Raimundus eius filius vobis promiserunt, quemadmodum in superiori instrumento ab eis vobis facto plenius continetur, curam dabimus et operam, et diligentiam quam poterimus adhibebimus, ut tam de personis suis quam de honoribus suis, quos nunc habent vel habere debent, vel, Deo praestante, recuperabunt, possitis satisfacere voluntati et mandato domini papae, et vobis in iis quae eisdem dominus papa decreverit iniungenda promittimus bona fide et sine dolo ac fraude auxilium, consilium et opem quantam poterimus et iuvamen, et ad omnia adimplenda omnimodam fidelitatem vobis et eis qui locum vestrum tenuerint.
333Innocentius III Incertus, Commentarium in VII psalmos poenitentiales, 217, 1039C
Nam ex illis profecit ad desiderium patriae; unde supponit et dicit: Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
334Innocentius III Incertus, Commentarium in VII psalmos poenitentiales, 217, 1042D
Ego autem velut surdus non audiebam, et velut mutus qui non aperuit [al. non aperiens] os suum. Est surditas bona, et surditas mala.
335Innocentius III Incertus, Commentarium in VII psalmos poenitentiales, 217, 1043A
Mala surditas est claudere aurem sanis consiliis, et praeceptis divinis, unde: Surde et mute spiritus, exi ab eo (Marc. IX) . Et: Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter (Psal. LVII) . Obmutescit autem quis aliquando ex cautela; unde: Obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII) . Aliquando ex patientia; unde: Quasi agnus coram tondente se obmutescet (Isa. LIII) . Econtra obmutescit quis aliquando ex timore; unde: Canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI) . Aliquando ex cauteriata conscientia; unde: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit (Matth. XXII) . Mutus autem et surdus hic accipiuntur in bono.
336Innocentius III Incertus, Commentarium in VII psalmos poenitentiales, 217, 1043B
Adhuc autem perfectioris est patientiae, nec offendi, nec offendere verbo, ideoque non repetendo, sed determinando subiungit: Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes [al. redargutiones]. Quasi diceret manifestius: Non eram in veritate surdus et mutus, sed cum audire possem et loqui, factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes: quia non respondebam maledictum pro maledicto (ibid.) . De talibus increpationibus legitur: Usque ad noctem increpuerunt me renes mei (Psal. XV) . Nam sunt et bonae increpationes, de quibus dicitur: Increpa feras silvarum (Psal. LXVII); et: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV) . Sunt et aliae, de quibus scriptum est: Increpet in te Deus Satan (Zach. III) ; et: Increpavit mare Rubrum (Psal. XV) . Possunt haec intelligi etiam ex persona capitis, ut sint quasi verba Christi, non nisi mutata voce dicentis: Amici mei, non veri, sed ficti, ut hi qui tentando dicebant: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo.
337Innocentius III Incertus, Commentarium in VII psalmos poenitentiales, 217, 1043D
Et qui inquirebant mala mihi, cum non invenirent crimina, locuti sunt vanitates, fingendo falsa testimonia, ut hi qui dixerunt: Nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum reaedificabo (Marc. XV) , et non erat conveniens testimonium eorum. Et tota die meditabantur dolos, id est fallacias, ut, quando custodes pecunia corruperunt, ut dicerent: Nobis dormientibus venerunt discipuli eius, et furati sunt eum (Matth. XXVIII) . Ego autem tanquam surdus non audiebam, quia non respondebam, quasi nihil audirem.
338Ioannes Bezuensis, Chronicon Besuense, 162, 0974D
De qua re non surdus auditor fuit miles quidam, Otbertus scilicet de Tilecastro, Senior de Cypeto, ut de suis propriis liberius eleemosynam faceret, seipsum in primis eleemosynam fecit.
339Ioannes Cassianus, Collationes, 49, 0926B (auctor c.360–435)
Quis surdus nisi servus meus, et caecus nisi ad quem nuntios meos misi (Isaiae XLII) ? Et ne forte hanc eorum caecitatem aliquis naturae, non voluntati possit ascribere, alibi ait: Educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt (Isaiae XLIII) . Et iterum: Qui habentes, inquit, oculos, non videtis, et aures, et non auditis (Ezech. XIV) . Dominus etiam in Evangelio: Quia videntes, inquit, non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt (Matth. XIII) . Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicens, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videtis, et non videbitis; incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos (Isaiae VI) . Denique ut possibilitatem boni eis inesse designaret, increpat Pharisaeos: Quid autem, inquit, etiam ex vobis ipsis non iudicatis quod bonum est (Lucae XII) ? Quod utique eis non dixisset, nisi eos iudicio naturali id quod aequum est scisset posse discernere.
340Ioannes Cassianus, De coenobiorum institutis, 49, 0200A (auctor c.360–435)
Quae omnia ut possis consequi, et sub hac regula spiritali perpetuo perdurare, tria haec in congregatione necessario custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum Psalmistae sententiam (Psal. XXXVII) : Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus qui non aperit os suum; et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones; tu quoque velut surdus ac mutus et caecus incedas, ut absque illius contemplatione qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis electus, universa quaecumque videris minus aedificationis habentia, velut caecus non videas; ne animatus eorum qui haec agunt auctoritate, vel forma, ad id quod deterius est, et quod ante damnaveras, traducaris.
341Ioannes Cassianus, De coenobiorum institutis, 49, 0200A (auctor c.360–435)
Si inobedientem, si contumacem, si detrahentem audieris, vel secus quam tibi traditum est aliquid admittentem non offendaris, nec ad imitandum eum tali subvertaris exemplo: sed ut surdus, qui haec penitus nec audieris universa transmittas.
342Ioannes Cassianus, Flores, 50, 0305A (auctor c.360–435)
(Cap. 41.) Tria haec in congregatione necessario custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum Psalmistae sententiam velut surdus, et mutus, et caecus incedas: ut universa quaecumque videris minus aedificationis habentia, velut caecus non videas, etc.
343Ioannes diaconus, Sermones, 162, 1164C (auctor fl. 1169)
- Quidam namque puerulus nomine Hilpericus ab ipsis cunabulis mutus et surdus atque contractus, maternis advectus humeris ad memoriam sanctorum, ex templo solutis retinaculis, in nova verba prorupit, et aurium surditate deposita, incedendi officium admisit.
344Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 199, 0840C (auctor c.1120–1180)
Tradit ergo prima elementa sermonis ars ista, oculorum et aurium iudicium instruit, ut non facilius queat aliquis praeter eam philosophari, quam inter philosophos eminere, qui semper caecus et surdus fuit.
345Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 199, 0844B (auctor c.1120–1180)
Sed quis auditus recte examinat ea, ad quae surdus est?
346Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 199, 0851B (auctor c.1120–1180)
CAP. XXI. Quantis viris placuerit, et quod sine ea non magis quis philosophari potest, quam si sit surdus, aut mutus.
347Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 199, 0683C (auctor c.1120–1180)
Surdus est; sed hoc praeconari legem Dei non prohibet.
348Ioannes Saresberiensis, Vita S. Anselmi Cantuariensis, 199, 1040A (auctor c.1120–1180)
Elphegus quidam, quod publice notum est, a nativitate caecus, surdus, mutus erat et claudus.
349Iotsaldus, Vita S. Odilonis, 142, 0935D
Nam de illis vastis Alpibus interioris Aquitaniae venerunt ad sepulcrum viri Dei duo iuvenes, quorum alter erat surdus et mutus, sed ut curaretur ab altero fuerat adductus.
350Iotsaldus, Vita S. Odilonis, 142, 0936B
Introgressis vero ad sepulcrum, qui sanus erat ex aqua qua beati Patris membra lota fuerant dari sibi petiit, et accepta in auribus socii infudit, bibere coegit, et sic ad hospitium (erat enim vesperum) uterque secedit. In crastinum vero, qui pridem surdus et mutus fuerat, audiens et loquens cum oblatione in manu ad sepulcrum rediit, pro sua liberatione gratias plena voce reddidit, et sic ad propria repedavit.
351Isaac de Stella, Sermones, 194, 1720B
Unde ei dictum est caeco a vidente: Qui caecus, nisi servus meus Israel? (Isai. XLII.) qui videre non potes, nisi ad concupiscendum: saltem audi ab altero foris quod videre debueras intus. Dominus Deus tuus Deus unus est (Exod. XX) . Amplius autem, quoniam et ad hanc tubam caecus obsurduit, ut, contempto uno vero Deo, post multa falsa daemonia fornicaretur; caecus et surdus sequens, velut bos ad victimam: et, sicut ipsa improperat Sapientia, Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem (Ioan. VII) , scriptus est ei liber quintus, ad manum tractabilis, factaque est ipsa sapientia palpabilis, ut in omnibus iustificetur sapientia a tiliis suis, et vincat, cum iudicatur.
352Isidorus Hispalensis, Etymologiae, 82, 0395A (auctor 565-636)
Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamvis multis casibus accidat, nomen tamen aeger ex praedicto vitio retinet.
353Ivo Carnotensis, Decretum, 161, 0087C (auctor c.1040–1115)
Quod significavit in Evangelio Dominus noster Iesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, tetigitque aures et os eius (Marc. VII) . Aures, quia surdus erat.
354Ivo Carnotensis, Decretum, 161, 0941B (auctor c.1040–1115)
Surdus.
355Ivo Carnotensis, Decretum, 161, 0941B (auctor c.1040–1115)
Item surdus et mutus non semper testamentum facere possunt.
356Ivo Carnotensis, Panormia, 161, 1224A (auctor c.1040–1115)
Item, mutus et surdus non semper testamentum facere possunt.
357Ivo Carnotensis, Sermones, 162, 0509D (auctor c.1040–1115)
Quod significat in Evangelio Dominus Iesus Christus, cum ei oblatus esset surdus et mutus, cuius os tetigit, quia mutus, et aures, quia surdus erat, et ait: « Epheta, quod est, adaperire (Marc. VII) . » Deinde venit sacerdos ad fontem, consecratur fons in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quibus verbis si aqua salutis consecretur, nec a bono, melius, nec a malo peius baptismus accipitur.
358Lactantius, Divinarum institutionum liber VI, 6, 0664B (auctor 250-325)
Omnis doctrina et virtus eorum sine capite est; quia Deum nesciunt, qui est virtutis ac doctrinae caput: quem qui non agnoscit, licet videat, caecus est; licet audiat surdus; licet loquatur, elinguis est.
359Lactantius, Liber de ira Dei, 7, 0086B (auctor 250-325)
si precantibus surdus, si colentibus caecus?
360Landulphus iunior, Historiae Mediolanensis urbis, 173, 1441B (auctor 1097-1137)
Armanus autem ille in tanta perturbatione in ecclesia Sancti Ambrosii ait populo sibi congregato: Vobis fiet prout proverbium dicit: « Populo stulto episcopus surdus .
361Leo I, Sermones, 54, 0229A (auctor 440-461)
Unde si teneres, o Israel, tui nominis dignitatem, et propheticas denuntiationes non obcaecato corde percurreres, Isaias tibi evangelicam panderet veritatem, et non surdus audires divina inspiratione dicentem: Ecce Virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23) . Quem si in tanta proprietate sacri nominis non videbas, in Davidica saltem voce didicisses, ne contra testificationem novi et veteris Testamenti Iesum Christum David filium denegares, quem David Dominum non fateris.
362Leontius Neapoleos Anastasius bibliothecariu, Vita S. Ioannis Eleemosynarii, 73, 0358D
Erat itaque ei qui eum tunc habebat ostiarius mutus et surdus a nativitate, qui per nutum tamen aperiebat et claudebat.
363Leontius Neapoleos Anastasius bibliothecariu, Vita S. Ioannis Eleemosynarii, 73, 0358D
Respondit mutus et surdus secundo: Ego, domine.
364Liutprandus Cremonensis Incertus, De pontificum Romanorum vitis, 129, 1252A
Sexto, quia hoc in absentia peregerunt, contra illud: Ne maledicas surdo (Levit. XIX) . Surdus namque quodammodo est, qui in absentia positus, quae sibi obiiciuntur, non audit; sicut Thietberga fuit, cui rex securitatem idoneam veniendi tribuere noluit.
365Ludgerus Mimigardefordensis, Vita S. Gregorii, 99, 0755D
Durum namque erat et valde asperum, ut qui in patris domo multum divitis in iocis et deliciis erat nutritus, unum peregrinum et pauperem hominem sequeretur, nesciens quo iret; et in tantum ei obediret, ut omnes alios homines et potentes saeculi et proprios parentes tanquam surdus non audiret, dummodo illius praeceptis obsecundaretur in omnibus.
366Ludgerus Mimigardefordensis, Vita S. Gregorii, 99, 0766A
18. Et quoniam superius uno operis testimonio, quod tam religiose vir Dei Gregorius secundum Dominicam orationem de remissione implevit, multa bonorum operum insignia demonstrantur; libet et illud referre, qualiter fecit in quotidiana conversatione sua de omnibus obtrectatoribus suis, qui ei aliquando derogabant propriis vitiis instigati: qualiter eos non quasi pro detractoribus exhorruit et odivit, sed quasi amicos et adiutores semper amavit et adiit; et secundum Psalmistae dictum (Psal. XXXVII) , tanquam surdus eos non audiens, et quasi mutus non aperiens os suum, benigne cum eisdem conversatus est, nihilque eis negavit, quae amicis impendere debuit.
367Marbodus Redonensis, Vita S. Magnobodi, 171, 1559D (auctor 1035-1123)
At ille digitos auribus eius immittens, etiam olei sacri liquorem non absque sanctis precibus instillavit: quo facto, erumpente sanie cum fetore, auditum surdus, idemque aeger sanitatem recepit.
368Martinus Legionensis, Sermones de diversis, 209, 0099B (auctor c.1130–1203)
Surdus est, qui non audit, id est qui obedire contemnit.
369Martinus Legionensis, Sermones de diversis, 209, 0099C (auctor c.1130–1203)
Quandoque infirmus, id est qui in tentationibus est positus, audit suavem magistri vocem consolationis; audit qui prae magnitudine peccatorum de misericordia Dei desperat, vocem obsecrationis; audit surdus, id est inobediens, altam, id est asperam vocem increpationis.
370Maximus Constantinopolitanus, Documenta varia, 80, 0492C
Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum (Rom. XIII) . Quis autem magis surdus vel mutus dicendus est quam is cui, cum exanimis et dissolutus iacet in sepulcro, nec auris patet ad obiecta solemniter audiendum, nec os aperitur ad obiecta rationabiliter refellendum.
371Maximus Taurinensis, Expositiones de capitulis evangeliorum, 57, 0817D (auctor -c.420)
Curatur et homo mutus, et surdus: Exspuit Dominus, et tetigit linguam eius, et misit digitos in auriculas eius: et aspiciens in coelum ingemuit, et ait: Ephetha, quod est adaperire; et solutum est vinculum linguae eius, et apertae sunt aures eius, et loquebatur recte (Marc. VII) . Curat et caecum impositis manibus, et caeteras virtutes efficit sanitatum.
372Maximus Taurinensis, Expositiones de capitulis evangeliorum, 57, 0818A (auctor -c.420)
Curatur deinde homo mutus et surdus; duo membra debilia accipiunt medicinam.
373Nicolaus Claraevallensis, Epistolae Nicolai Clarevallensis, 196, 1624A (auctor fl.1160)
transierunt haec omnia velut umbra, et singularis ille splendor velut fumus evanuit; ibi tamen dilectio tua perennem in pectore meo pepigit mansionem; et ab illo die, memoria tua pectus meum altius irrupit, latius occupavit, stabilius possidet, viventi convivet, presseram stylum hactenus, rem tacitus considerabam et submurmurantium voces tanquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum.
374Nicolaus I, Epistolae et decreta, 119, 1168B
Surdus namque quodammodo est, qui in absentia positus quae sibi obiiciuntur non audit.
375Oddo Astensis, Expositio in Psalmos, 165, 1231C
« Ego autem, tanquam surdus, non audiebam, » quia nemini ullum responsum dabam.
376Odilo Suessionensis, De translatione reliquiarum, 132, 0596C
Inter frequentes ad sanctum concurrentes cuneos quidam plebeius surdus, mutus, mancus et claudus martyri inibi est exhibitus, qui tres ante vivificum ipsius corpus ita explevit dies.
377Odilo Suessionensis, De translatione reliquiarum, 132, 0596D
Nam et surdus auditum meruit, et mutus promptam loquelam edidit, ariditatem etiam mancus in viriditatem demutavit, et lubricum claudus gressum in solidum extendit.
378Odo de Deogilo, De profectione Ludovici VII in Orientem, 185, 1225C
Sequenti vero die cum profanus ille circa tertiam surrexisset, vocati veniunt ante illum sobrii et insomnes, suam legationem absolventes, et de satisfactione suorum, et de querela nostrorum; fecissetque eum episcopus satis tractabilem prudenti eloquentia et suavi, si posset serpens ille ab aliquo incantari; sed aspidis more surdus, et veneno turgidus, mutatus est ab illo quem antea viderant, imo detectus quem sub doli tegmine prius non cognoverant.
379Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0197D (auctor 1075–c.1142)
Quam vir suus zelo ductus ecclesiam intrantem occulte prosecutus est; sed a Clemente facta oratione, statim caecus et surdus effectus est.
380Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0265A (auctor 1075–c.1142)
Anno ab Incarnatione Domini 1059, indictione XIII, Henricus rex Francorum post multas probitates, quibus in regno gloriose viguit, potionem a Ioanne medico Carnotensi, qui ex eventu Surdus cognominabatur, spe longioris et sanioris vitae accepit.
381Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0291D (auctor 1075–c.1142)
» Statim surdus et mutus factus est, et usque ad mortem omni corpore debilitatus est.
382Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0294A (auctor 1075–c.1142)
Quidam perfectae aetatis per VII annos ita surdus mansit ut nihil penitus audiret.
383Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, 188, 0372A (auctor 1075–c.1142)
Hic nimirum, dum terras Carnotensis ecclesiae, quae perpetuae virgini Mariae dedicata est, plerumque praedaretur, et ab episcopo cum clero frequenter ob hoc redargueretur, et incorrigibilis perseverans excommunicaretur, animadversione divina obsurduit, et sic ad mortem usque surdus permansit.
384Origenes Hieronymus Stridonensis, Translatio XXXIX Homiliarum, 26, 0229B (auctor 340-420)
Usque hodie populus Israel surdus et mutus est: neque poterat fieri, ut non surdus esset et mutus, qui a se sermonem abiecerat.
385Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, De cursu spirituali, 146, 0146D (auctor 1010-1070)
Unde audivit a Domino: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32) . Cumque haec atque his similia in Scriptura sacra legens se emendare studuerit, tunc aperientur ei hominis interioris oculi, et intelligens quae nunquam antea intellexit, tam in Scripturis quam in aliis rebus, miratur quod tam surdus atque caecus hactenus fuerit, ideoque magis ac magis in lectione sacra proficiens, qui prius timens ne puniretur, pro hac solummodo causa legit, qualiter pro vitiis perpetratis veniam consequeretur, tunc amare incipiens ob hoc etiam lectitat, ut sapientiae pietatisque divinae miracula agnoscat, gustansque quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9) , in lege eius meditatur die ac nocte (Psal. I, 2) , ita ut non solum in historia et superficie verborum immoretur, sed etiam mystica rerum sacramenta scrutetur, quae maxime in Veteris Testamenti lectione reperiuntur.
386Othlonus S Emmerammi Ratisponensis, De doctrina spirituali, 146, 0277B (auctor 1010-1070)
Haec audis surdus, et cernis ad omnia caecus, Ni simul in lectis sit tota intentio mentis.
387Palladius Cappadociae Incertus, De Historia Lausiaca Palladii, 74, 0358C
Haec ergo exempla patientiae et humilitatis considerans, filiole, si quando irrogatae tibi fuerint iuiuriae, fortissime virtutem patientiae et humilitatis custodi, imitans Prophetam, qui dixit: Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (Ps. XXXVII) . Quod certe ad commonendum sensum nostrum quotidie in synaxi psallitur.
388Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0328C (auctor 785-860)
Caeterum qui verbum exterius in sono percipit, nisi rem verbi clamantem introrsus capiat, surdus redit.
389Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0389B (auctor 785-860)
Quod autem Graece dicitur κωφὸν, in communi eorum sermone magis surdus quam mutus intelligitur.
390Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0389B (auctor 785-860)
Ex quo patet in uno eodemque homine tria simul signa exhibita, dum eiecto daemone locutus est mutus, et per ambiguum verbum surdus recepisse auditum significatur.
391Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0390C (auctor 785-860)
Surdus autem, quia Domini praecepta nec fidei verbum audierat.
392Paschasius Radbertus, Expositio in Matthaeum, 120, 0555A (auctor 785-860)
Idcirco monere lectorem meum debeo, ne partem parabolarum benignissimi Dei surdus audiat, quia de his dictum est: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15) . Ne curationes Dei ingratus recipiat, ne ad convivia geminae refectionis fastidiosus veniat, ne pro filia intercessor indevotus accedat.
393Paulinus Nolanus, Epistolae, 61, 0169D (auctor c.354–431)
Tu ergo verus factor legis, et Evangelii non surdus auditor, qui corpus et mundum configens cruci, delicias iuventutis, et vitae praesentis mala gaudia pro venenis et luctibus aversatus es, respuens patrimoniorum onera ceu stercorum: merito socrum (V. not. 9. Intelligit Bassulam) sanctam omni liberaliorem parente in matrem sortitus aeternam, quia coelestem Patrem anteverteras terreno parenti; exemplo apostolorum, relicto patre in navicula fluctuante, scilicet in huius vitae incerto cum retibus rerum suarum, et implicatione patrimonii derelicto, Christum secutus.
394Paulinus Nolanus, Epistolae, 61, 0227B (auctor c.354–431)
Ille autem sicut surdus non audiebat, et sicut aspides surdae obturabat nobis aures suas , sed frustra.
395Petrus Blesensis, Epistolae, 207, 0067A (auctor 1135-1212)
Non mansuescit obsequiis, beneficiis est ingratus, surdus ad preces, ad iudicia saevus, infidus ad consilia, inverecundus ad turpia, temerarius in divina, in animae periculo securus, in damno temporali pusillanimis, promptus ad dissensiones, ad odia inhumanus.
396Petrus Blesensis, Sermones, 207, 0721C (auctor 1135-1212)
Nam qui audit et non facit, surdus auditor est.
397Petrus Blesensis, Tractatus quales sunt, 207, 1049C (auctor 1135-1212)
Si pontifices pontificum vitia palpant, si palpata palliant, si coeli scelera celent, si lumina mundi ad videnda facinora cognita oculos occultant, et ocellis inspiciunt, si vulneribus inclyti et electi generis auditis aure semisurda medici nobiles praetereunt; dissimulabit quicunque viderit, et quisquis audierit, erit surdus auditor?
398Petrus Cantor, Verbum abbreviatum, 205, 0301A (auctor -1197)
XXXVII: « Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum; et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
399Petrus Cellensis, Epistolae, 202, 0630B (auctor c.1115-1183)
Surdus es, si non audis; caecus, si non vides; mutus, si non clamas; infidelis, si non credis; contumax, si adhuc contendis.
400Petrus Cellensis, Sermones, 202, 0778D (auctor c.1115-1183)
Sed Iesus supra Samson fortis et potens in bello, mandibula asini passus, id est tanquam surdus et mutus, tanquam vir non habens in ore suo redargutiones, destruxit illum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, qui Evam meam seduxit, et per illam mortale pomum porrexit; sed nunc utique in resurrectione Iesu, os inveni ex ossibus meis, non in quibus putredo ingressa est, sed in quibus est virtus et fortitudo Dei, et caro de carne mea, sed non corrupta sed incorrupta.
401Petrus Cellensis, Tractatus de disciplina claustrali, 202, 1110D (auctor c.1115-1183)
Surda aure irrisores et illusores cum Propheta tanquam surdus transeat.
402Petrus Chrysologus, Sermones, 52, 0346B (auctor c.380–c.450)
Aeris , inquit, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II) . Hic ergo erat surdus et mutus, qui nec audire legem poterat, nec Deum poterat confiteri, sed in igne gehennae, et per aquas amari semper gurgitis iactabatur; nec poterat a discipulis, vel ullo homine sanari, quia Christus olim auditus fidei, confessio salutis, gentium redemptio dicebatur et vita.
403Petrus Chrysologus, Sermones, 52, 0441A (auctor c.380–c.450)
Quid virgo peperit derogas, non miraris; quod Deus nostro sentit et operatur in corpore abrogas, non fateris; quod caecus videt, surdus audit, claudus currit, surgit mortuus, et tota Christus arcana Dei loquitur, non miraris?
404Petrus Cluniacensis, Adversus Petrobrusianos haereticos, 189, 0725C (auctor 1092-1156)
Quis enim tam surdus ut non audierit?
405Petrus Cluniacensis, Epistolae, 189, 0403C (auctor 1092-1156)
Sed si mihi creditis, sciatis prorsus inde me ita motum esse, sicut de se dicit Propheta, licet ego propheta non sim: Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum (Psal. XXXVIII) .
406Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 2, 192, 0501B (auctor c.1096-1164)
Esuriit qui omnes pascit; sitivit qui est fons sitientium; fatigatus est ex itinere qui viam nobis fecit in coelum; obmutuit et obsurduit, per quem mutus locutus est et surdus audivit; vinctus est qui infirmantium vincula solvit; mortuus est qui mortuum suscitavit.
407Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0385D (auctor c.1096-1164)
De quibus Isaias dicit: Ponam malos pro sepultura eius (Isa. LIII) . Corrupti namque pecunia, mendacium seminaverunt dicentes: Nobis dormientibus venerunt discipuli eius, et tulerunt eum (Matth. XXVIII) . VERS. 14. - « Ego autem tanquam surdus non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.
408Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0385D (auctor c.1096-1164)
» Ego autem tanquam surdus non audiebam, [Aug.] non respondebam, quasi non audirem.
409Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0386C (auctor c.1096-1164)
Ego autem tanquam surdus ad iniquitatem consulentium, non audiebam.
410Petrus Lombardus, Commentaria in Psalmos, 191, 0402D (auctor c.1096-1164)
Sed Iudaeus qui fudit, surdus non audit spiritualiter.
411Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 203, 1046B (auctor 1100-1183)
Ego autem tanquam surdus, non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum (Psal. XXXVII) . » Et iterum: « Factus sum, inquit, sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (ibid.) . » Mirum silentium! Cum eumdem Christum vana malevolorum locutio, imo et dolosa eorum meditatio non lateret, et ingratis eorum operibus respondere paria praevaleret, sic tamen siluit, tanquam surdus, illorum verba, vel consilia non audiisset, tanquam ad redarguendum, os mutum, et invalidum habuisset.
412Philippus de Harveng, De institutione clericorum, 203, 1122C (auctor 1100-1183)
« Ego autem, inquit, tanquam surdus non audiebam (Psal. XXXVII) ; » et iterum: « Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones (ibid.) . » Felix iste qui clamosam invidorum malitiam non audire, non linguas detrahentes dente pari diligit referire, cui divina gratia dat huiusmodi tenere in moribus disciplinam, ut verborum nequam strepitui aurem offeram columbinam.
413Primasius Adrumetanensis, Commentaria in epistolas S. Pauli, 68, 0458C (auctor -c.560)
Corpus quasi mortuum, etsi resistit, non vincit, sicut David dicit: Ego autem sicut surdus non audiebam: et tu exaudies me, Domine Deus meus.
414Primasius Adrumetanensis, Commentaria in epistolas S. Pauli, 68, 0599A (auctor -c.560)
Quis ita sit surdus adversus apostoli voces, ut audeat dicere legem esse gratiam, cum clamet Apostolus: Qui in lege iustificamini, a gratia excidistis?
415Rabanus Maurus, Commentaria in Ecclesiasticum, 109, 0882A (auctor 780-856)
» et dicat, Cur caecus et surdus et mutus ita creati sunt?
416Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 107, 0886A (auctor 780-856)
Nec non et surdus, quia audire legem Dei non consentiebat.
417Rabanus Maurus, Commentarium in Matthaeum, 107, 0886A (auctor 780-856)
Quod enim Graece dicitur κωφὸς magis tritum est sermone communi, ut surdus magis quam mutus intelligatur.
418Rabanus Maurus, De ecclesiastica disciplina, 112, 1209B (auctor 780-856)
Velut obmutuit et obsurduit coram conviciantibus, per quem mutus locutus est et surdus audivit.
419Rabanus Maurus, De universo, 111, 0502D (auctor 780-856)
De hac caecitate per Malachiam ad sacerdotes dicitur: Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? (Mal. I.) Et in bonam partem accipitur, ut in Evangelio legitur: Si caeci estis [essetis], non haberetis peccatum (Ioan. IX) . Mutus est, qui non praedicat Dei verbum, nec laudem Deo cantat: surdus, qui contemnit audire verbum Dei.
420Rabanus Maurus, Expositiones in Leviticum, 108, 0449C (auctor 780-856)
Is quidem qui surdus est, dum maledicitur nocetur, non solum quia de eo detrahitur, sed quia emendare, aut haec cavere in quibus de eo detrahitur non potest; sed nec caecus ab offendiculo qui ei ponitur, custodire se potest: evenit autem, et huic et illi, ex utroque mors; caeco quidem dum conteritur per offendiculum; surdo autem maledicto, quasi de principe detraxisset, aut aliud quidpiam fecisset, quod ei periculum ingereret, semetipsum minime corrigenti.
421Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0438C (auctor 780-856)
Surdus et mutus est qui nec aures audiendi Dei verbum, nec os aperit proloquendi.
422Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0441D (auctor 780-856)
Homo iste gentilem populum significat qui mutus erat, quia confessionem verae fidei in ore non habebat, nec non et surdus, quia audire legem Dei non consentiebat.
423Rabanus Maurus, Homiliae, 110, 0442A (auctor 780-856)
Quod enim Graece dicitur κωφος magis tritum est sermone communi, ut surdus potius quam mutus intelligatur, sed moris est scripturarum, κωφον indifferenter vel mutum vel surdum dicere.
424Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2037A (auctor -c.1200)
Secundo vero miseria curandi describitur cum surdus et mutus vocatur.
425Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2037B (auctor -c.1200)
Multum quippe miser erat, qui surdus simul et mutus erat.
426Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2037B (auctor -c.1200)
Qui vero surdus est, consilium salutis suae audire non potest.
427Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2037B (auctor -c.1200)
Surdus vero et mutus, quanto est insensibilior, tanto est miserabilior.
428Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2039A (auctor -c.1200)
Unde propheta: Coangustatum est stratum ut alter decidat, et breve est pallium, ut utrumque operire non possit (Isai. XXVIII) . Erat autem tunc gentilis populus surdus ad intelligendum Dei verbum.
429Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 2039C (auctor -c.1200)
Deo enim intus visibiliter operante, qui fuerat surdus et mutus, fit statim verbi Dei intelligens et eloquens.
430Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 1806A (auctor -c.1200)
Porro iste daemoniacus, non solum mutus, sed etiam (teste evangelista alio [Marc. VII] ) surdus erat. Tria ergo miracula in uno homine a Domino facta sunt.
431Radulfus Ardens, Homiliae, 155, 1806A (auctor -c.1200)
Surdus audit, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur, et divinam in Christo potentiam admirantur turbae.
432Radulfus Cadomensis, Gesta Tancredi in expeditione Hierosolymitana, 155, 0521B
Sed ne mea te offendat prolixitas, aggredimur confusam, amentemque turbam, nec unum gladius superstitem relinquit: surdus quippe inter caedentem, non audit pecuniam, quae se crebro pro miseris obsidem spondet, ex illo Allachibar, quod infidelitas orando exclamat, hac in urbe obmutuit, ac pro eo Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat; tanquam rediens postliminio, reboavit.
433Ratherius Veronensis, De otioso sermone, 136, 0576C (auctor 887-974)
Repentinum nam imminere cum mihi metuam interitum, prolixum si mereor, ut desiderare me non diffiteor, actutum damnantem mihi audio, surdus licet, Apostolum (dicere): Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te exspectat?
434Remigius Antissiodorensis, De dedicatione ecclesiae, 131, 0854B (auctor c.841–908)
Cui cum mutus et surdus oblatus est et sanandus, eduxit eum de turba seorsum, et misit digitos suos in auriculas, et expuens tetigit linguam eius, et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: « Epheta quod est adaperire.
435Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0340D (auctor c.841–908)
Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
436Remigius Antissiodorensis, Enarrationes in Psalmos, 131, 0345D (auctor c.841–908)
Ego autem, qui ad hoc veneram, ut exemplum patientiae et humilitatis darem, tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum, id est, non respondi, tanquam nec audirem, nec loqui possem.
437Richardus S Victoris, Adnotationes mysticae in Psalmos, 196, 0400D (auctor -1173)
Et saepe qui eiusmodi passione agitur, surdus simul et mutus efficitur, intantum ut errorem suum nunquam velit recognoscere, et monentem, et praecipientem nullo modo dignetur audire, sed quidquid inepte vel improbe delirat, ad prudentiae et industriae suae magnificentiam usurpat.
438Rufinus Aquileiensis, Commentarius in Symbolum apostolorum, 21, 0361A (auctor 345-411)
In Psalmis dicitur, Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes (Psal. 37.) . Et iterum, Ego tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum (Psalm. 37.) . Et iterum alius propheta dicit: Sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum: in humilitate iudicium eius sublatum est (Esai. 53.) . Imposita ei scribitur corona spinea.
439Rufinus Aquileiensis, Commentarius in Symbolum apostolorum, 21, 0377C (auctor 345-411)
Et qui me, cum essem caecus, fecit videre: vel cum essem surdus audire: qui mihi claudo gressum reddidit, innocentiam mihi perditam non poterit recuperare?
440Rufinus Aquileiensis Incertus, Commentarius in LXXV psalmos, 21, 0787B
Dicebant enim adversus eum falsa testimonia (Luc. 22, et 23.) . Et dolos tota die meditabantur. Quibus ante Pilatum accusare possent (Matth. 26.) . Sed iam patientiam nostri Redemtoris audiamus: 13. Ego autem tamquam surdus non audiebam.
441Rupertus Tuitiensis, Commentaria in duodecim prophetas minores, 168, 0657A (auctor 1070-1129)
O quantus clamor et exclamatio, quam vehemens omni homini, nisi ei qui surdus est, qui non habet aures audiendi!
442Rupertus Tuitiensis, De divinis officiis, 170, 0100A (auctor 1070-1129)
Post illius captivitatis mysticam commemorationem, qua vasa templi Domini sustulit rex Babylonis, typum, ut dictum est, gerens diaboli, sequenti hac Dominica, quae sextam mundi aetatem significat, hoc Evangelium ponitur, quo fortis armatus custodiens atrium suum, fortiore superveniente, vasa vel arma, in quibus confidebat, amittere narratur, et immundus spiritus, qui exierat ab homine, quaerens requiem, et non inveniens dicit: « Revertar in domum meam unde exivi (Luc. XI; Matth. XII) . » Sexta namque mundi aetate veniens in hunc mundum Filius Dei per incarnationis mysterium, et pugnans digito Dei, mutum eiecit daemonium, et locutus est mutus, qui iuxta alium evangelistam erat et surdus.
443Rupertus Tuitiensis, De divinis officiis, 170, 0100A (auctor 1070-1129)
Tunc etenim eiecto daemonio audivit surdus, et locutus est mutus quando foras misso principe mundi, audivit mundus verba Dei, et locutus est laudem Dei.
444Rupertus Tuitiensis, De divinis officiis, 170, 0100B (auctor 1070-1129)
In huius ergo Dominicae officio dicit ad Introitum gloriabundus hic mutus, qui eiecto daemonio loquitur: « Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV) , » causamque reddit, quam audivit a sanctis praedicatoribus qui fuerat surdus, « quia ipse, inquit, evellet de laqueo pedes meos (ibid.) , » prosequitur facundia muti, cuius os sapientia aperuit, « respice in me, et miserere mei, » causamque nihilominus reddit satis oratoriam, qua Deum auditorem flectere possit, et patronam efficere misericordiam, « quoniam, inquiens, unicus et pauper sum ego (ibid.) . » Quodque in collecta dicimus, atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende, invocatio est eiusdem fortioris, qui, ut dictum est, forti armato supervenit (Luc. XI) . Vasa illa, quae forti illi victo atque ligato direpta sunt, alloquitur in Epistola Paulus, fortioris iam dicti miles et adiutor egregius, ut sacro baptismate a priscis emundata sordibus, non iam rursus inquinentur, cum dicit: « Fornicatio autem et omnis immunditia nec nominetur in vobis (Ephes. V) , » etc. Graduale: Exsurge, Domine (Psal. IX) , non praevaleat homo, clamor est omnis vasis electi adversus eumdem fortem armatum, custodientem atrium suum, et in pace sua possidentem ante fortioris adventum.
445Rupertus Tuitiensis, De divinis officiis, 170, 0321B (auctor 1070-1129)
Officium Dominicae duodecimae quibusdam ex partibus ad illos respicit, qui surdum et mutum ad Dominum adducentes, deprecantur eum ut imponat illi manus; quibusdam autem ad ipsum mutum, adaperto ore recte loquentem: Nam ille surdus et mutus, humanum significat genus, quod in primis parentibus ab audiendis praeceptis Creatoris obsurduit, et a praedicanda laude eius obmutuit.
446Rupertus Tuitiensis, In regulam S. Benedicti, 170, 0499A (auctor 1070-1129)
Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara (Psal. LVI) , cum respondisset: Exsurgam diluculo, protinus subiunxit: Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus? (Psal. LVI.) Mutus enim fuerat, et ore clauso, labiisque non apertis steterat ante praesidem, ita ut miraretur praeses vehementer iuxta illud: Ego autem tanquam surdus non audiebam, sicut mutus non aperiens os suum (Psal. XXXVII) ; itemque illud: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se obmutuit et non aperuit os suum (Isa. LIII) . Tempus quippe tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III) . Tempus tacendi finem accepit, et tempus loquendi initium sumpsit, cum illo iam dicto ipsius ad Patrem responso: Exsurgam diluculo.
447Rupertus Tuitiensis, Passio B. Eliphii martyris, 170, 0430B (auctor 1070-1129)
Ibi quoque sicut et in caeteris non surdus auditor legis dicentis: Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Exod. XX) . Expleto igitur hoc debitae pietatis obsequio, rursus athleta Christi non solum a Iudaeis, atque militibus paganis, verum etiam ab ipsis summis atque principalibus viris quaerebatur, ut aut impietati consentiret, aut non consentiens mortem subiret.
448Sicardus Cremonensis, Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis, 213, 0152D (auctor 1155–1215)
Unde alternantur; quia charitas ad minus inter duos habetur: et psalmi alternatim cantantur sub una antiphona, id est sub uno vinculo dilectionis onera portantur; verbi gratia, unus legit, alter seminat, tempore fructus lector satori doctrinam, sator lectori panem porrigit, unitas itaque symphoniae, et dispositio concordiae ordinatae, bene ordinatae civitatis insinuat unitatem, ut eam surdus visu capiat et auribus caecus intelligat: inde est etiam quod psalmis antiphonae intermiscentur, quia fides per dilectionem operatur.
449Sicardus Cremonensis, Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis, 213, 0268B (auctor 1155–1215)
Cum enim in Dominica praecedenti cantatum fuerit de Iacob, in hac succinitur de Ioseph qui, venditus a fratribus, fratres in fame ditavit; et Christus a Iudaeis crucifixus genus humanum sua morte redemit, et redimendo a daemonio liberavit, ut in hodierno legitur Evangelio, super quo diurnum fundatur officium: Erat enim Iesus eiiciens daemonium et illud erat mutum , et secundum alium evangelistam, etiam surdum, hoc est genus humanum in diaboli potestate ligatum, et mutum, et surdum, loqui et audire verba Dei; sed cum forti armato fortior supervenit, et vasa eius diripuit, foras misso principe mundi, surdus audivit, et mutus Verba Dei narravit.
450Sidonius Apollinaris, Epistolae, 58, 0620C
Namque per rei familiaris damna vacuatus, ut primum intelligere coepit, et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae charybdis abligurisset; quanquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit, excussitque cervices, atque Ulysseas (ut ferunt) ceras auribus figens, fugit, adversum vitia surdus, meretricii blandimenta naufragii: puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium assumpsit, tam moribus natalibusque summatem, quam facultatis principalis.
451Sigebertus Gemblacensis, Chronica, 160, 0252C (auctor 1030-1112)
Adolescens quidam, quem abbatissa eiusdem aecclesiae, ubi ista gerebantur, ab infantia pro amore Dei nutrierat, surdus et mutus, dum in aecclesia meridianis horis quiesceret, visum est, quod senior quidam, niveis indutus vestibus, aures et labia eius manu sua pertractaret, dicens: Dic, inquit, « Deus et sancta Maria, miseremini mei.
452Sigebertus Gemblacensis, Vita Deoderici, 160, 0703C (auctor 1030-1112)
Timebat enim non surdus auditor vocem summi pastoris, iram iudiciumque per Hiezechielem (c. XXXIV, 4-6) pastoribus intentantis his, qui semetipsos, non Domini gregem, pascunt, qui cum austeritate et potentia eis dominantur, qui fortunae pinguium abutuntur, imbecillitatem exilium aspernantur, qui gregem in dispersionem vel devorationem bestiarum agri neglegentia sua abire patiuntur.
453Sigebertus Gemblacensis, Vita Guicberti, 160, 0676B (auctor 1030-1112)
Hic igitur corde sitibundus gestiens adipisci gratiam et evangelici non surdus auditor sermonis, cuncta despexit saecularia, respuit terrena, postposuit temporalia, semet de caetero mancipans cultui monasticae religionis, ut altioribus et sanctioribus Dei posset vacare iussionibus.
454Sigebertus Gemblacensis, Vita Theodardi, 160, 0753B (auctor 1030-1112)
Et quia pastor essentialiter bonus dixerat: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Ioan. XV, 13) ; nec in hoc surdus auditor fuit, paratus pro ovibus animam ponere.
455Smaragdus S Michaelis, Collectiones in epistolas et evangelia, 102, 0441A (auctor c.760-c.840)
Surdus et mutus est, qui nec aures audiendis Dei verbis, nec os aperit proloquendis.
456Sozomenus Socrates Theodoretus Cassiodorus, Historia tripartita, 69, 1099A (auctor 485-580)
Audiens enim quilibet sapientium talia, claudebat auditus, et magis optabat esse surdus, ne huiusmodi verba audire compelleretur.
457Sulpicius Severus, De vita beati Martini, 20, 0162A (auctor c.363–c.425)
Nec dum tamen regeneratus in Christo, agebat quemdam bonis operibus baptismatis candidatum: assistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, vestire nudos: nihil sibi ex militiae stipendiis praeter quotidianum victum reservans, iam tum Evangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat.
458Sulpicius Severus Ioannes Cassianus, Excerpta, 73, 0836C
Sed et haec quoque tibi in congregatione necessario custodienda sunt (Cass., lib. IV Instit., c. 41) , ut scilicet secundum Psalmistae sententiam, sis tanquam surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum (Psal. XXXVII) , nihil discernens, nihil diiudicans ex his quae tibi fuerint imperata.
459Symmachus, Epistolae, 18, 0202A
Interim frigent verba solantium, neque aures applicat consiliis bonis surdus ex iniuria animus.
460Symphosius Amalarius, De ecclesiasticis officiis, 105, 1106C (auctor -c.850)
Etiamsi aliquis surdus adfuerit, idipsum statu illorum in choro ordinatissimo insinuant: ut qui auribus capere non possunt unitatem, visu capiant.
461Symphosius Amalarius, De ecclesiasticis officiis, 105, 1119B (auctor -c.850)
At si adhuc aliquis surdus obturatis auribus cordis torpescit, veniat cantor cum excelsa tuba more prophetarum, sonetque in aures eius dulcedinem melodiae, forsitan excitabitur.
462Tertullianus, Adversus Marcionem, 2, 0328B (auctor 150-230)
Igitur si Christus quidem annuntiabatur a Creatore solidante tonitruum, et (Amos. IV, 13) condente spiritum, et annuntiante in homines Christum suum, secundum Amos Prophetam; si omnis spes Iudaeorum, ne dicam etiam Gentium, in Christi revelationem destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agnituri, et non intellecturi, ablatis agnitionis et intelligentiae viribus sapientia atque prudentia, quod annuntiabatur, id est Christum, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id est scribis, et prudentibus eorum, id est pharisaeis; pariter et populo auribus audituro, et non audituro, utique Christum docentem: et oculis visuro et non visuro, utique Christum signa facientem, secundum quod et alibi (Is. XLII, 19) : Et quis caecus, nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur eorum?
463Tertullianus Incertus, Adversus Marcionem, 2, 1056B
Omnia sanantur verbo iam tabida membra, Iam graditur claudus, surdus spem protinus audit, Dat dextram mancus, loquitur magnalia mutus; Fit mare tranquillum iussu, ventique quiescunt.
464Valcandus Mediani, Vita S. Hildulphi, 151, 0588B (auctor fl. 1114)
Quia vero semen rectae intentionis semel iecerat omnipotens Agricola in bono arvo pectoris illius, paulatim assurgebat in eo robustae operationis culmus, attonitus nempe et avidus nec surdus auditor existens Evangelii, non remissus obauditor ardebat fieri, illud Dominicum sine intermissione ingerens sibi: Qui reliquerit domum, aut patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) . Talia enim quae videbat sibi adesse, plurimum suae arbitrabatur perfectioni obesse; uxoris vero filiorumque causa non eius animum stimulabat, quibus hactenus carebat.
465Venantius Fortunatus, Vita S. Medardi, 88, 0539B (auctor 530-609)
Sed cum omnium populorum fides solemni ambitione, gravissimo feretro, tradenda sepulturae membra conveheret, et unanimitate vel amore gestandi onus leve sentiret, tunc obviam sanctum habuit, damnatis aurium dudum aditibus, surdus quidam occurrens; et pretiosi velaminis peplum osculans, psallentium illico stupens melos audivit, et fraudati sensus usum recipere mundatus fide promeruit.
466Walafridus Strabo, Vita S. Galli, 114, 1015B (auctor 808-849)
CAPUT XIV. Paralyticus caecus et surdus beati Galli meritis sanatus.
467Walafridus Strabo, Vita S. Galli, 114, 1023C (auctor 808-849)
CAPUT XXVIII. Surdus et mutus ibidem sanitali restitutus.
468Walafridus Strabo, Vita S. Galli, 114, 1023C (auctor 808-849)
Insequenti quoque Dominica, surdus quidam et mutus, multorum ibi fratrum cognitioni notissimus, utpote qui idem monasterium solitus fuerat frequentare, cum nocturnis interesset excubiis, repente impulsu valido in pavimentum deiectus est; statimque cum ab eius ore et auribus plurimus sanguis prorumperet, sine mora utriusque membri munia recepit, et sanus abscessit.
469Walafridus Strabo, Vita S. Othmari, 114, 1038C (auctor 808-849)
CAPUT X. Mutus et surdus ad sepulcrum eius est curatus.
470Walafridus Strabo, Vita S. Othmari, 114, 1038D (auctor 808-849)
Denique quodam tempore surdus et mutus cum quibusdam de vicinis locis orationis causa monasterium adeuntibus venit.
471Walafridus Strabo Incertus, Expositio in quatuor Evangelia, 114, 0890B
per mulierem intelligitur primitiva Ecclesia, procedit ante pedes Iesu, Apostoli sunt: sine prius saturare filios, id est Iudaeos, ut percipiant mandata legis Evangelii: etsi indigne iudicaverint regnum Dei, tunc accipiant gentes illud: invenit puellam iacentem super lectum, id est invenit eam in pristino.. . . . . corporis sui: surdum et mutum, ostendit humanum genus, surdus erat quia non audiebat mandata Dei; nec dicere valebat mutus, quia confessionem laudis reddere non valebat, et confessionem fidei non habebat, educite eum extra turbam ostendit remotam vitam, quia in remotione semper cognoscit homo caecitatem peccatorum suorum.
472Warnaharius Lingonensis, Vita S. Desiderii, 80, 0199C (auctor fl. 615)
Nam si quis ad eius limina aegrotus advenerit, inde Deo opitulante revertitur confortatus; si moerore perterritus, sancti martyris obtentu inde confestim redit exhilaratus; si caecus, claudus, surdus, mutus, ab adversa parte vexatus advenerit, suam quisque ibi medicinam et remedia pristina sine mora percipit opportuna.
473Wernerus S Blasii, Libri deflorationum, 157, 0752C (auctor -1174)
Adam enim in primo praecepto a Deo sibi iniuncto surdus effectus est. Cum enim dictum est ei (Gen. III) : « In quacumque die de ligno scientiae boni et mali comederis, morte morieris, » non audisse visus est « morte morieris.
474Wernerus S Blasii, Libri deflorationum, 157, 0753B (auctor -1174)
Audistis, fratres, quomodo Adam surdus, mutus, caecus, et claudus effectus est.
475Wernerus S Blasii, Libri deflorationum, 157, 1109C (auctor -1174)
Genus humanum tanquam unus homo varia peste assumptus in protoplasto caecatur, dum videt; surdus fit, dum audit; dum odorat, emungitur; obmutescit, dum loquitur; mancus fit, dum manum erigit; incurvatur, dum erigitur; hydropicus fit, dum concupiscit; claudus, dum progreditur; lepra suffunditur, dum nudatur; daemone impletur, dum divinitatem appetit; moritur morte, dum audacter excusat.
476Wernerus S Blasii, Libri deflorationum, 157, 1111A (auctor -1174)
Humani generis formam surdus ille et mutus habuit, quando Dominus ut sanaret per fines Decapoleos transivit.
477Wernerus S Blasii, Libri deflorationum, 157, 1114D (auctor -1174)
Quod significat in Evangelio Dominus noster Iesus Christus cum ei oblatus esset surdus et mutus, cuius os tetigit et aures quia surdus erat; os quia mutus erat, et ait.
478Wernerus S Blasii, Libri deflorationum, 157, 0843C (auctor -1174)
Sicut enim surdus apud Dominum dicitur qui non audit quae Dei sunt, sed quae diaboli; caecus, per cuius oculos diabolus videt, non Deus: sic qui diabolo vivit mortuus est Deo.
479Zacharias Chrysopolitanus, De concordia evangelistarum, 186, 0266A (auctor -c.1150)
Surdus et mutus est, qui nec aures, nec os, aperit ad audienda verba Dei et pronuntianda.
480Zacharias Chrysopolitanus, De concordia evangelistarum, 186, 0266C (auctor -c.1150)
Qui sic curatur, bene potest dicere: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L) . [HIERON.] Aliter: Genus humanum tanquam unus homo variat peste assumptus in protoplasto, caecatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manum erigit, incurvatur dum erigitur; hydropicus fit, dum concupiscit; claudus, dum progreditur; lepra suffunditur, dum nudatur; daemone impletur, dum divinitatem appetit; moritur morte, dum audacter excusat.
481Zacharias Chrysopolitanus, De concordia evangelistarum, 186, 0345C (auctor -c.1150)
Sicut enim surdus apud Deum dicitur, qui non audit quae Dei sunt, sed quae diaboli: caecus, per cuius oculos diabolus videt, non Deus; sic qui diabolo vivit, mortuus est Deo.