Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): A

A RETRO, Reliquum, residuum, Gall. Arrerage. Occurrit passim in veteribus instrumentis solvere sua A retro. Vide in, A, hujus vol. pag. 4. col. 1.

A Retro Esse, Reliquari. Gall. Etre en arriere. Madox Formulare Anglic. pag. 141: Si contingat praedictum redditum 35. solidorum et 10. denariorum fore A retro in parte vel in toto. Et pag. 63: Ad solutionem doliorum vini quae A retro fuerint.