Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AUXILIUM

AUXILIUM, Vox forensis, Gall. Ayde, droit d'Ayde. Sic autem appellatur quaedam tributi et vectigalis species, quam tenens seu vassallus Domino capitali, pro ingruente aliqua necessitate, praestat, et ob sumptuum necessariorum onera. Suidas αὐξίλια, οἱ Ῥωμᾶιοι τὰ τοιαῦτα τέλη προσαγορεύουσι. Matth. Paris ann. 1232: Quibus (Magnatibus) Rex proposuit, quod magnis esset debitis implicatus,... unde necessitate compulsus ab omnibus generaliter Auxilium postulavit. Rogerus Hoveden. pag. 778: Eodem anno Richardus Rex accepit de unaquaque carrucata terrae, sive hida totius Angliae, quinque solidos de Auxilio. Aujutorium dicitur in Constit. Siculis lib. 3. tit. 18. et 19.

Duplicis vero generis est Auxilium, legitimum scilicet et liberum seu gratiosum. Legitimum vocant, quod a Lege vel a consuetudine inductum est cujusmodi sunt tria illa Auxilia, quae in omnibus paene Consuetudinibus municipalibus domino feudi asseruntur, cum videlicet primogenitum filium Militem facit; cum filiam primogenitam primum nuptui collocat, ac tertio, si ipse e captivitate redimendus sit. Ea igitur Auxilia, quod a Legibus firmata sint, legitimae talliae dicuntur in Charta Guillelmi de Plesseio, in Tabulario Abbatiae de Rota: Et propter legitimas tallias, videlicet de Militia primogeniti filii, etc. Leaux Aydes, in Tabulario Feodorum Pictav. et in Charta Herberti de Marçay Militis anni 1272. quae extat in Tabulario S. Hilarii Magni Pictav. et in consuetudine Lodunensi cap. 8. § 1. 7.

Quod vero a Consuetudine manare videantur, Auxilia Consuetudinaria, Aydes Coutumieres appellantur in Consuet. Norman. cap. 31. Eadem etiam Auxilia Communia dicuntur, in Arestis Candelosae ann. 1257. in 1. Reg. Parlam. pag. 90. Ejusmodi autem Auxilia nihil detrahunt feudi dignitati, cum ad personas pertineant, quae libere tenent, et non ad tenementum, quod libere tenetur, ut ait Bracton. lib. 2. cap. 16. § 8. et ex eo Fleta lib. 4. cap. 14. § 9: Quae quidem Auxilia fiunt de gratia, et non de jure, pro necessitate et indigentia domini capitalis, et non sunt praedialia, sed personalia; et ut hujusmodi Auxilia citius vel gravius quam justum sit, leventur, provisum est, quod de feodo unius Militis integro 20. solidi tantum tribuantur et leventur, de 20. libratis terrae, quam quis tenuerit in socagio, 20. sol. et de majori plus, et de minori minus, secundum terrae quantitatem: nec pro filio levetur, priusquam 15. fuerit annorum, nec pro filia ante aetatem 7. annorum, etc. Ita Bracton.

Auxilia directa, Eadem quae Legitima, a lege nimirum, vel consuetudine inducta, Gall. Droites Aydes. Reg. sign. Pater Cam. Comput. Paris. fol. 152. v°: En la chastellenie de Poitiers et ou ressort, les hommes fievés font par la coustume du païs à leur seigneur cinq droites Aydes; c'est assavoir à sa nouvelle chevalerie, à sa fille ainsnée marier, à son fié racheter, à la crois d'outre-mer, à sa raençon de mains de Sarrazins; et se l'Aide n'est abonnié, il paient le tiers dou devoir; et se il n'i a devoir, il paient le tiers de la levée d'une année dou fié: et les hommes coustumiers doublent à leur seigneur leur coustumes, et les censiviers font de un denier, douze.

Quanquam vero ejusmodi Auxilia, a lege vel consuetudine inducta dicantur, interdum tamen ad illa praestanda, nequaquam a domino cogi poterant subditi et vassalli, ut efficitur ex Charta Odonis dom. Montis-acuti ann. 1224. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 77: Possumus in dicta villa de Chaigne super quatuor quaestum facere; de itinere Jherosolimitano peragendo, de captione nostri corporis, quod absit Domino protegente, de terra acquirenda ad baroniam pertinente, et de filia maritanda; super quibus nobis debent Auxilium; quod si noluerint, ipsos non possumus cogere nec debemus.

Dicitur praeterea Auxilium Capitale, Ayde-Chevel, in veteri Consuetud. Normanniae MS. 1. part. Sect. 3. cap. 25. quod Domino capitali praestatur. Aydes-Chevels de Normandie sont dits Chevels, por iceu que l'en les doit rendre as Seigneurs-Chevels. Adecertes trois Aydes-Chevels sont accoustumées à payer en Normandie,... pour Chevalier du fils aisné, le second pour le mariage de sa fille aisnée, et le troisiesme pour le rençon du Seigneur. Adde novam Consuetud. art. 166. 168. In Delphinatu Taille Seigneuriale vocatur, ut auctor est Dion. Salvaingus Tract. de Jurib. dom. cap. 49. Aide de Noblesse, in Consuetudine Britanniae art. 91. quod iis auxiliis etiam nobiles perinde ac reliqui tenentes obnoxii sint.

Charta ann. 1247. ex Bibl. reg. cot. 19: Ego Bernardus de Broquinne scutifer notum facio... quod cum contentio moveretur inter me ex una parte et monachos de Noa ex altera, super eo videlicet quod ego majora releveia et majora Auxilia Capitalia ab ipsis petebam de quodam tenemento, quod tenebant de me, etc.

Quandoque, et crebro Rationabilia Auxilia appellantur, non quod ipsa ratio dictet ea praestanda domino a vassallo, sed quia moderatius sint a vassallis exigenda, et secundum eorum facultates, ne nimio onere praegraventur. Quo sensu accipitur Rationabile Auxilium, in Charta libertatum Angliae a Rege Joanne concessarum apud Matth. Paris ann. 1215: Nullum scutagium, vel Auxilium ponam in regno nostro,... nisi ad corpus nostrum redimendum, et ad primogenitum filium nostrum Militem faciendum, et ad primogenitam filiam nostram semel maritandam, et ad hoc non fit nisi Rationabile Auxilium. Aydes Raisonables, in Statuto 1. Westmonasteriensi cap. 36. et in Regiam Majestatem lib. 2. cap. 73. § 1: Poterit idem haeres Rationabilia Auxilia ab hominibus suis exigere: ita tamen moderate, quod secundum facultates et quantitatem feudorum suorum, non videantur nimis gravari. Ita passim Auxilium Rationabile capiendum apud Bractonum lib. 2. cap. 7. § 4. cap. 16. § 8. cap. 56. § 9. in Fleta lib. 3. cap. 14. § 9. et in Monastico Angl. tom. 1. pag. 374. et tom. 2. pag. 663. ut et Leaux Aydes, in Charta Edwardi I. Regis Angliae apud Seldenum de Titul. honorar. 2. part. cap. 5. § 36: Forspris fuit reall et Reasonable Ayde pour lui rendre hors de prison, ou ses heires, quel heure qu'ils fussent emprisonnez. Praeterea in Consuetud. Turonensi art. 90. et seq. Juliodunensi cap. 8. art. 2. 3. 6. 8. 10. cap. 14. art. 17. Pictaviensi art. 188. 189. et Insulensi art. 70.

In eo autem differebat Tallia ab Auxilio, quod Tallia ad libitum domini pro qualibet necessitate exigeretur a subditis, qui isti pensitationi obnoxii erant, nempe a servilis conditionis hominibus: Auxilium vero exigi non poterat, nisi in his casibus, qui a lege aut Consuetudine inducti erant. Charta ann. 1310. in Regesto Rerum Andegav. in Camera Computor. Paris. fol. 60: Tailles ne sont mie Aydes, ne de nom ne leur semblent: car tailles sont levées par cas de necessité, et de volenté de Prince. Mais celles Aydes nul ne puet lever, si ce n'est û cas pour quoy elles sont deuës.

Alterius generis fuere Auxilia, quae Libera et Gratiosa appellabant, quod dominis pro ingruente aliqua necessitate impraevisa, a vassallis et subditis pensitarentur gratuito et ex mero eorum arbitrio, cum nulla lex existeret, aut statutum municipale, quo ad id exsolvendum cogerentur. Matth. Paris ann. 1241: Cives Lodinenses contra consuetudinem et libertatem civitatis, quasi servi ultimae conditionis sub nomine aut titulo Liberi Adjutorii seu Tallagii, quod multum eos angebat, Regi, licet inviti et renitentes, numerare sunt coacti.

Gratiosa vero, et Aydes Gratieuses vocabant nostrates Galli, quia ex mera vassallorum gratia domino exsolvebantur, quomodo Gratiosa munuscula dixit Marculfus lib. 2. for. 1. Extat in Regesto Memorabilium Camerae Computor. Parisiensi notato C. fol. 64. Diploma Philippi Reg. Franc. 7. Febr. ann. 1349. quo certum tributum urbis Parisiensis incolis ad annum impositum, ex mera eorum gratia concessum agnoscit, qu'il les tient à subside Gratieux. Ejusdem praeterea tenoris ibidem extant Chartae Johannis Regis ann. 1350. sed et Rex idem in alio Diplomate, quod habetur in Regesto rerum Andegavensium fol. 72. in eadem Camera Comput. Paris. ann. 1353. subsidia a Nobilibus, Clero et Plebeiis Comitatuum Andegavensis et Cenomanensis, propter ingruentia bella sibi concessa, Aydes Gratieuses vocat. Verum quod ex mera gratia, et libero subditorum et vassallorum arbitrio dominis aut Principibus primum pensitabatur, id postea in legem et necessitatem transiit: cujusmodi sunt tributa varia et vectigalia Regum nostrorum, quae nomine Auxilii, vel Subsidii exiguntur.

Auxilium pro Militia primogeniti filii, primum vulgo ponitur inter tria legalia Auxilia, quae dominus a vassallis suis exigere potest. Extat in Regesto ejusdem Camerae Comput. incip. ab anno 1309. Mandatum Philippi Pulcri ann. 1313. quo Senescallo Santonensi praecipit, ut exigat a subditis suis l'Ayde accoustumée deuë pour la Chevallerie de son fils aisné. In eadem Camera Comput. habetur aliud Regestum cui titulus est: La queuillette de 10000. Paris. que la Ville de Paris paye pour la Chevalerie du Roy Loys, fils le Roy Philippe le Bel l'an 1313. Extat praeterea ibidem Compotum subsidii impositi pro Militia Regis Ludovici. Cum vero statim ac natus esset filius domini, a vassallis ejusmodi auxilium pro ejus Militia deposcerent, tandem ab Ed wardo I. Reg. Angl. Statuto Westmonast. cap. 35. n. 3. cautum est in beneficium vassalli, ut Auxilium non peteretur ad filium Militem faciendum, ante aetatem 15. annorum. At statuto Roberti lib. Scotiae Regis cap. 18. potest quis levare istud subsidium ad faciendum filium suum Militem, antequam sit de aetate 15. annor. Vide Constit. Sicul. lib. 3. tit. 18.

Auxilium pro primogenita filia semel maritanda, alterum e tribus Auxiliis, quae a Lege et Consuetudine inducta sunt, jam inde a Guiscardi temporibus, hoc est, circa ann. 1080. obtinuisse deprehendimus, vel potius circa ea tempora inductum. Tradit enim Guillelmus Apuliensis lib. 3. Rerum Normannicarum, Guiscardum Mathilde secundogenita filia Raymundo Berengarii Comiti Barcinonensi nuptui collocata, Auxilium a vassallis suis exegisse, qui, cum in Helenae primogenitae cum Constantino Duca nuptiis, nihil ejusmodi praesumsisset deposcere, id aegre sunt passi, tanquam rem novam faceret, insuetamque hactenus sibi pensitationem imponeret: Cunctis conjugii, quae postulat ordo, peractis, Sollicitat Comites Dux et quoscunque potentes, Dona petens, laeti quibus et vir et uxor abire Donati valeant: nec enim prius Imperiales Altera cum proles thalamos Michaëlis adisset, Quodlibet Auxilium dederant; communiter illi Omnes tristantur, quasi vectigalia posci A duce mirantes, sed non obstare valentes. Liber Rubeus Scacarii Anglici, laudatus a Seldeno libro de Tit. honorariis, 2. part. cap. 5. § 17: Cum Rex Henricus filius Imperatricis Duci Saxoniae filiam suam Mathildam nuptum traderet, a quolibet sui regni Milite marcam unam in subsidium nuptiarum exegit. In Camera Computor. Parisiens. extat Compotus subsidii impositi pro maritagio Reginae Angliae Dominae Isabellis ann. 1309. Extat et alter Compotus subsidii pro maritagio Ducissae Burgundiae filiae Regis Philippi Magni. Vide Petrum de Vineis lib. 5. Epist. 16. Habetur denique in 1. vol. Memorialium ejusdem Camerae Comput. Paris. signato A. fol. 4. Arestum Curiae Parlamenti, Sabbati post Reminiscere, ann. 1309. quod etiam refertur a Chopino lib. 2. Monastici tit. 2. § 15. quo Clerum Normannicum a subsidio Regi praestando pro maritagio Catharinae Regis Franciae primogenitae et Angliae Reginae, immunem non esse decretum est. Praeterea Statuto Edwardi 1. Regis Angl. Westmonast. cap. 35. cautum fuit in beneficium vassalli, ut Auxilium non peteretur ad maritandam filiam, antequam septimum aetatis attigisset annum, nec tunc quidem plus quam 20. sol. de singulo feodo Militari, tantumdem e singulis 20. libratis terrae colonicae, quam socagium vocant. Primogenita autem filia interdum ea intelligitur prima ex filiabus, quam dominus nuptum dat. Libertates Castellinovi in Biturigib. ann. 1258:.... Quando filiam suam primogenitam maritaverit: licet autem dicatur de primogenita, nihilominus intelligitur de illa filia, quam primo duxerit maritandam. Adde Consuet. localem ejusdem oppidi tit. 2. art. 11.

Charta ann. 1197. ex Tabul. S. Petri Carnot.: Prior S. Romani per se poterit tailliare homines suos pro justis Auxiliis meis, ita quod iidem homines non graventur, videlicet pro novitate miliciae meae, pro prima filia mea viro tradenda, pro prima prisione mea in tirocinio, pro captione corporis mei de guerra, si tamen a vavassoribus meis talem subventionem habuero, et pro uno tantum filio meo milite faciendo. Inter ea vero, quae hic notanda sunt, illud praecipuum est, quod ejusmodi Auxilia ex pactionibus, ut plurimum, dominum inter et subditos pensitabantur.

Quaesitum etiam, an ejusmodi auxilium extenderetur ad filiam primogenitam filii primogeniti defuncti, hoc est, ad neptem ex primogenito. Nam cum Carol. II. Sicil. Rex Auxilium pro Beatricis, ex Caroli-Martelli filii primogeniti Hungariae Regis neptis, nuptiis, a Provinciae Comitatus incolis extorquere decrevisset, Aptenses contra intercesserunt, tanquam rem novam tentaret. Expostulationis acta edita ann. 1297. haecce verba praeferunt: Et Communiae dictae civitatis injunxistis, ut pro maritatione illustris Dominae Beatricis filiae excellentis viri D. Karoli Reg. Ungar. bonae memoriae quondam, faceremus talliam in dicta civitate, seu grossum fogagium, sicut et pro filia Domini nostri Regis, quae tamen rem novam inducit indebitam, et jugum servitutis indebitum. Vide Michaelem del Molino in Repertorio Fororum Aragon. in voce, Dos pag. 114. et pag. 140. V. Cl. Dion. Salvagnium in Tract. de Jurib. dom. pag. 522. et Auctores ab eo laudatos.

Auxilium pro Redemptione Corporis Domini, si ab hostibus capi contingat, quae Tallia de prisone secundum morem patriae appellatur in Tabulario Absiensi fol. 32. 52. 53. tertium e legitimis Auxiliis vulgo ab omnibus admissis recensetur, omnium indubie justissimum. Tradit Rogerus Hovedenus pro Redemptione Ricardi Regis Angliae Auxilium ab Anglis exactum, et de unoquoque feodo Militis 20. solidos exsolutos. Id etiam protensum videtur ad liberationem uxoris domini, aut primogeniti filii, apud Walsingham. in Edw. II. cum Rex idem in Parlamento subsidium pro redemptione nobilis viri Joannis de Britannia Comitis Richmundiae nuper capti per Scotos expeteret: haec petitio penitus est negata, sub ista replicatione, quod tantum pro Rege, Regina et filiorum Regis primogenito, si in captivitate tenerentur, foret contributio facienda. In consuetudine Lodunensi cap. 8. art. 2: Quand il est prisonnier des ennemis de la Foi, ou de ce Roiaume. Vide Constitut. Sicul. lib. 3. tit. 18. Consuetud. Normanniae art. 168. 169. 170. et Salvagnium pag. 529.

Auxilium pro relevio , seu racheto, ut legitimum agnoscit Regiam Majest. lib. 2. cap. 37. § 1: Postquam vero conventum fuerit inter dominum et haeredem tenentis sui, de rationabili Relevio dando et recipiendo, poterit idem haeres rationabilia auxilia ab hominibus suis exigere. Et § 6: Si igitur ad hujusmodi auxilia reddenda possit dominus suos distringere tenentes, multo fortius pro Relevio suo, et servitio de feudo sibi debito, districtionem eo modo licite poterit facere. Vetus Consuetudo Normanniae cap. 34: Ayde de Relief est deuë quant le Seigneur meurt, et son hoir releve vers celui de qui il tenoit son fief, et celle ayde doit estre faite per demy Relief. Et pour ce doit l'en sçavoir que generalement tous les fiefs qui doivent Relief, doivent Ayde de Relief de la mort au Seigneur, et cette Ayde est deuë aux hoirs des Seigneurs, etc. In eo Pacto, quod inter Philippum Pulcrum Reg. et Carolum Comitem Vadensem fratrem ex una parte, et Carolum II. Regem Siciliae ex altera, pro Comitatuum Andegavensis et Cenomanensis cessione in gratiam matrimonii ineundi inter eumdem Carolum et Margaretam Regis Siculi filiam, mens. Decemb. ann. 1289. haec leguntur: Pro hujusmodi exoneratione procuranda habebimus et percipiemus totum emolumentum quatuor Auxiliorum terrarum, scilicet Auxilium pro Redemptione nostra, pro Militia filii nostri, pro Racheto terrae nostrae, et pro Maritagio filiae nostrae praedictae. Istius Auxilii, ut a lege inducti, meminit praeterea Consuetudo Normanniae art. 165. et Augensis Comitatus apud Gallandium lib. de Alodio pag. 78.

Auxilium pro subsidio Terrae Sanctae, inductum videtur a Ludov. VII. Rege Franciae. Nam cum a Papa Eugenio sacris interdictus esset, quod Petrum Archiepiscopum Bituricensem sede sua dejectum nunquam deinceps se admissurum jurasset, tandem S. Bernardo persuadente, ad hoc est cor Regis inclinatum, ut Archiepiscopum susciperet, et pro transgressione perjurii, Hierosolymam se promitteret profecturum. Tunc enim per totam Galliam facta est exactio generalis, nec sexus, vel ordo, vel dignitas quempiam excusavit, quin Auxilium Regi conferret. Unde factum est, ut ejus peregrinatio multis imprecationibus persequeretur. Haec Matthaeus Paris ad ann. 1146. qui iis consona alia habet ann. 1250. pag. 518. Exemplo igitur Ludovici, Ricardus I. Angliae Rex Auxilium pariter extorsit a subditis, cum ad iter Hierosol. se accinxit ann. 1190. uti testatur Hovedenus pag. 665. Caeteri deinceps Franciae proceres, quo tam longinquae peregrinationis, vel potius expeditionis, quam inire seu pietas, seu gloriae amor cogebat, impensis facerent satis, hanc legem indixere vassallis et subditis suis, ut quoties in Terram Sanctam bellandi contra fidei hostes gratia proficiscerentur ipsi, in partem sumptuum, quos facere tenebantur, certum vectigal, Auxilii nomine, pensitarent. Charta ann. 1171. in Tabulario S. Stephani Nivernensis: Contra praefatam libertatem novam exactionem et impositionem facere coepit,... videlicet quod pro tribus tantummodo casibus, si captus se redimeret, si Filiam suam nuptui traderet, si Hierosolymam pergeret, tria millia solidorum per manus Prioris a Burgensibus haberet. Consuetudines municipales urbis Martelli in Vicecomitatu Turenensi: Vicecomes vero habitantibus in villa Martelli, nihil penitus auferre, sed ipsi debent eum adjuvare, praeter caeteras consuetudines, tribus causis, scilicet in Hierosolymas ire, aut filiam maritare voluerit, aut Captus fuerit et redemptus. Charta Alfonsi Comitis Tolosani ann. 1269: Usitatum esse in Pictavia, quod nobiles Comitatus Pictavensis dominis suis Crucesignatis congruum debent praestare Auxilium pro subsidio Terrae Sanctae. Idem etiam obtinuit in Vicecomitatu Lemovicensi. Chronic. S. Martialis ann. 1274: Inter caetera condemnavit eosdem (Lemovicenses) ad exsolvendum Vicecomiti Lemovicensi, qui pro tempore fuerit, ad voluntatem ejusdem Comitis, pro qualibet quatuor necessitatum, scilicet novae Militiae, filiae Maritandae, Redemptionis ab hostibus, et Subsidii Terrae Sanctae. Sed et in Baugiacensi territorio, ut constat ex Charta Libertatum Baugiacensis oppidi a Guidone Dom. Baugiaci concessarum ann. 1250. quae extat apud Guichenonum in Hist. Bressiensi pag. 64. Sed missis, quae in eamdem rem conferri possunt, addo tantum in litteris anni 1272. Dominum Montisferrandi in Arvernis quatuor Auxilia percipiendi jus habere, annotari, scilicet, l'Aide de Chevallerie, l'Aide de sa Fille mariée, de la Rançon de son corps pris en guerre, et de l'Allée d'outremer. Ejusmodi Auxilium inductum praeterea legitur Legibus municipalibus Burgundicis art. 4. Burbonensibus art. 344. Arvernensibus cap. 15. Pictaviens. art. 188. Marchensib. art. 130. in Libertatibus Villae Franc. ann. 1256. MSS. in Libertatibus MSS. Villae S. Desiderii in Campania ann. 1228. Salvaeterrae in Ruthenis ann. 1284. Villae Sagiaci ann. 1347. pag. 511. apud Perardum pag. 509. in Charta Hugonis Ducis Burgundiae ann. 1182. apud eumdem Perardum pag. 300. in Charta ann. 1306. pro Vicecomitatu Lautricensi in Regesto Philippi Pulcri Regis Francor. ann. 1299. Tabularii Regii n. 165. etc.

Auxilium pro Cruce transmarina. Charta Guidonis vicecomit. de Combornio ann. 1284. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 424: Retinemus in quolibet quatuor casuum, si evenerint, scilicet pro nova militia, pro filia maritanda, pro Cruce transmarina, si contingat transfretare, et pro captione proprii corporis, si redemptio subsequatur, sexaginta libras tantum. Arest. ann. 1332. inter comit. et monach. Vindoc. in Reg. 81. ch. 741: Avec ce doivent festage une fois durant la vie du conte; mais ceux de Vendosme si doivent ledit festage en quatre cas: c'est assavoir, quant li conte va premiers outre mer, et quant il marie sa fille ainsnée, et quant il est prins en guerre pour son propre fait et en la guerre de son seigneur lige.

Auxilium pro Emptione terrae in vita domini semel facienda, occurrit in Pacto, quod initum est ann. 1310. inter Carolum Vadensium et Andium Comitem, et Barones Andegavenses et Cenomanenses, in Regesto Andegavensi Camerae Comput. Paris. fol. 56. Tabularium Burguliensis Monasterii fol. 131: Istae duae masurae debent 5. sol. de tallia, pro Redemptione carceris et pro una Emptione in vita sua et pro matrimonio primogenitae. Charta Sibyllae viduae Guichardi Dom. Bellijoci ann. 1203. in Tabul. Cluniacensi Thuano: Et quittavit omnes tallias et collectas in tota terra S. Petri Cluniacensis, nisi pro duabus rebus tantum, videlicet pro maritanda filia Bellijoci, aut pro Acquirenda terra. Alia Guillelmi Episcopi Carnotens. ann. 1166: Dicebat enim Vicecomes (Castriduni) quod ad filium, vel filiam, vel sororem maritandum, ad redemptionem quoque corporis sui, ad terram Acquirendam, vel recuperandam, si quis etiam dominorum suorum exhaeredet, ad haec omnia si pecuniam impendere oporteret, competens Auxilium ei exigere liceret. Denique Carolus II. Siciliae Rex Bulla sua aurea 9. Nov. ann. 1290. Forcalquerii incolas ab omni focagio eximit, praeterquam in his sex casibus: Si nos vel nostros in comitatu Forcalquerii successores ad regem, vel Imperatorem Romanum, seu ad Romanorum Regem, vel Imperatorem electum accedere, vel in Terrae Sanctae subsidium transfretare aut, quempiam ex filiis nostris, vel nostrorum in Comitatu Forcalquerii Militiam recipere, aut nos vel successorum ipsorum aliquos filiam maritare, Terram Emere, aut personali redemptioni subjacere contingeret. In ejusmodi praestando Auxilio conditionem apponit Charta Hugonis Ducis Burgund. ann. 1182. in Regesto Feodorum Burgund. fol. 124: Quod si Dux Jerosolymam adeat, vel filiam suam maritet, vel captus sit et redemptus, vel terram emat, unde universa terra sua gravetur, ipse ab Abbate Ecclesiae B. Mariae Auxilium debet petere, etc. Sed et obtinuit ejusmodi Auxilium in ipso Siciliae Regno, uti constat ex Decreto Willelmi Regis, quod habetur lib. 3. Const. Sic. tit. 18. In Consuetudine Britanniae art. 86. exigitur, ut dominus emat terram suae proximam. Adde Libertates Sagiaci in Burgundia apud Perardum pag. 511. Chartam Hugonis Vicecomitis Castriduni ann. 1166. in Hist. Perticensi pag. 193. et Speculatorem lib. 4. part. 3. de Feudis pag. 306.

Ut terra ad baroniam pertineat, notatur supra pag. 510. col. 2. in Ch. Odonis de Monteacuto. Aliquando pretium terrae vel subsidium erogandum assignatur. Test. Heliziarii dom. Ucetiae ann. 1254. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 505: Item universis hominibus terrae meae remitto et quitto... omnes tallias,... praeterquam in quatuor casibus; scilicet si ego, vel haeredes mei transfretaremus, vel haeres meus esset novus miles, vel maritaret filiam vel sororem suam, vel faceret Emptionem, quae excederet summam v. m. sol. Turon. Pactum inter Arn. de Villanova et homines de Transio ann. 1283: Item fuit actum, quod si contigerit dictum dominum vel successorem suum Emere Terram pretio quinquaginta librarum, vel etiam ultra, quod ipsi homines teneantur dare ipsi domino pro subsïdio decem libras tantum. Libert. villae de Jonville ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 295. art. 7: En cas que nous ou nostre hoir, seigneurs ou chieps dudit lieu, acheteriens loyaulment et sanz fraude, quatre cenz livres de terre ou plus, à une fois conjoinctement, lidit habitant nous denroient six vins livres de la dicte monnoye: ne de plus ne les porriens contraindre.

Auxilium pro Militia Domini. Charta Thomae Comitis Perticensis ann. 1214. in Tabular. Major. Monasterii: Milites nostri de Castellario Bellisanensi talliam de feodis suis et hominibus suis nobis debent tantummodo feudaliter pro his 4. rebus, quae sequuntur, pro prima Militia nostra, pro prima Captione nostra de guerra, et pro Militia Filii nostri primogeniti viventis, et pro prima Filia nostra maritanda.

In Camerae Comput. volumine signato B. fol. 46. est Arestum Parlamenti ann. 1285. quo incolae oppidorum Wastinensis provinciae ad praestandum pro Regis Militia auxilium damnati sunt, licet privilegio speciali ab eo praestando se se assererent immunes: Visis chartis pronunciatum fuit per jus, quod dictae Chartae non liberant eos, quin ad solvendum Auxilium Militiae Domini Regis teneantur.

Auxilium pro Militia fratris, Occurrit in Constitut. Frider. Imp. lib. 3. Constit. Sicul. tit. 19.

Auxilium pro Militia cujuslibet Viri nobilis, habetur in Consuetudinibus Andegavens. et Cenoman. in Regesto Rerum Andegavens. fol. 60: Quand noble homme ou Gentilhomme estoit fait chevalier.

Auxilium pro Filio Primogenito Maritando, apud Cognatum lib. 4. Hist. Tornacensis cap. 15.

Auxilium Maritale, in Charta Thomae de S. Joanne ann. 1180. ex Bibl. reg. cot. 19: Dedi.... terram absolutam ab omnibus, a molta, a relevamentis, ab omni tallia,.... excepto tantum Auxilio militari et Maritali priorum filii mei et filiae meae, etc. Don de nosces, in Ch. ann. 1300. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 132. r°. col. 2.

Auxilium de Maritanda Filia postgenita, in Scotia locum habuit, ut patet ex Statutis secundis Roberti I. Regis Scotiae cap. 18. § 1. et in Sicilia ex Constitutionibus Neapolitanis lib. 3. tit. 19. Pro filio uxorando, ait Speculator in tit. de Feudis § Quon. num. 67. non confert vassallus: quia tunc dominus recipit dotem cum nuru sua, idemque ditatur. Sed quando filiam nuptui tradit, dotem cum ea dat, et sic fit pauperior, ideoque a vassallo juvari debet. Et hac de causa manifestum est, quod vassallus tenetur dare subsidium domino, pro filia post nata nuptui collocanda. Quod Zasius de Feudis part. 7. num. 50. etiam ad filiam spuriam extendit.

Auxilium pro Maritandis Filiabus, in Libert. hominum de Boussac ann. 1427. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 42: Item.... pourrons quester et sur eulx faire queste en quatre cas: c'est assavoir, à la nouvelle chevalerie du seigneur de nostre chastellenie et seigneurie de Boussac; par nostre prinse, s'il advient que nous, les nostres.... feussent prins des ennemis,.... ou par le voiage d'oultre mer et pour le mariage des Filles de nous, des nostres et ayans de nous cause. Vide infra Auxilium pro defensione regni.

Auxilium pro Maritandis Filiabus et Sororibus. Libert. villae de Jonville ann. 1354. ibid. art. 6: Se nous ou nostre hoir, sires et chieps dudit lieu mariens l'une de noz filles, ou l'une de noz Seurs, pour le premier mariage, ou pour les premiers nopces d'une chascune, lidit habitant païeroient six vins livres de ladicte monnoye.

Auxilium pro velanda filia, seu in monasterium collocanda. Pactum inter Arn. de Villanova et homines de Transio ann. 1283: Item fuit actum, quod si dictus dominus, vel aliquis successor suus filiam suam legitimam maritaret, vel in monasterium collocaret, etc. Charta Guillelmi dom. de Maugicourt ann. 1280. ex Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 424: Voulons de nostre bon gré que les hostes dessusdiz et leurs hoirs soient quittes de toutes corvées,.... et les clamons quittes de touz revouiaus, se n'est pour nostre filz faire chevalier, ou pour notre fille marier, ou faire nonain.

Auxilium pro Maritanda Sorore, in Regno Siciliae obtinuit, ut colligitur ex lib. 2. Constit. Sicul. tit. 18. Statutis MSS. Caroli I. Reg. Sicil. cap. 153. et ex Charta ann. 1211. apud Ughellum tom. 1. pag. 784. Praeterea in Regno Angliae. Matth. Paris in Henrico III. ann. 1235: Eodem tempore cepit Rex carucagium, scilicet 2. marcas de caruca, ad maritagium Sororis suae Isabellae. Idem ann. 1242: Dederunt... unum magnum scutagium ad Sororem suam Imperatricem maritandam. Vide Maritagium Sed et in Gallia. Charta permutationis Vicecomitatus Lautricensis ann. 1106. in Regesto ann. 1299. Philippi Pulcri Regis Franc. Tabularii Regii num. 165: Nec non et subsidium seu subventionem, et jus eorundem quod seu quam homines seu gentes Lautreguesii scilicet totius Vicecomitatus et Baroniae de Lautrico eidem D. Bertrando et ejus successoribus facere debent, et tenentur in quatuor casibus infrascriptis, scilicet si eum contingat ad statum Militiae promoveri; item si eum contingeret transfretare; item si contingeret ejus filiam vel filios, aut Sorores matrimonio copulari; item si oporteret vel contingeret ipsum a captione, vel carceris detentione redimi, vel etiam liberari. Vide Chartam Hugonis Vicecomitis Castriduni ann. 1166. apud AEgidium Bry in Hist. Perticensi pag. 193.

Auxilium pro AEdificatione, aut munitione Castri, non semel itidem memoratur. Charta Gaufredi Comitis Andegav. qua villanos S. Dionysii et Spineti absolvit ab omni tributo, excepta submonitione pro praelio in adversarios, vel Castello faciendo in marchia. Et mox: Submonitio pro praelio publico, vel castello in marchia sui honoris faciendo. Vide Sammarthanos in Abbatia Omnium SS. Andegav. Libertates concessae villae Montisbrusonis a Guigone Comite Forensi ann. 1223. MSS.: In alodiis, quae habebant homines Montisbrusonis, quando villa facta est libera, habebit Comes omnia usagia sua, praeter talliam et toltam, nisi fieret collecta communiter pro firmando castro, per mandamentum ipsius Castri. Charta Henrici D. Solliaci ann. 1301. pro libertatibus Aiae in Biturigibus: Si autem in guerra captus fuero, vel aliquod Castrum meorum disruptum fuerit, vel filiam meam maritavero, vel Cruce signatus fuero, unumquodque dictorum quatuor ab ipsis burgensibus Auxilium impetrabo et requiram, et mihi secundum facultates suas sponte sua tenebuntur auxiliari. Tabularium Vindocinense ch. 109: Has consuetudines perdonat G. Comes in perpetuum Deo et S. Mauricio, et Canonicis,... excepta submonitione pro praelio in adversarios, vel Castello faciendo in marchia, ita ut non submoneantur posthac nisi a Majore vel Canonico S. Mauricii: et de submonitione illa si Major vel Canonicus deliquerit, ipsi emendent Comiti. Et infra: Excepta submonitione pro praelio publico, vel Castello in marchia sui honoris faciendo. Charta Philippi Aug. ann. 1214. in Tabulario Abbatiae Burguliensis: Et debent Auxilium ad adducendum ramentum ad faciendum capitale AEdificium domini de Nonancourt rationabiliter, quando opus erit, et erunt submoniti. Charta Rogeri de Toëny D. Novigenti Eremberti ann. 1190: Ab omnibus angariis, malis consuetudinibus et omnibus corveis sint liberi, nec submonitione mea, vel alicujus hominis mei, si fieri contingat, ad girum, vel aliquem equitatum, vel expeditionem, nec ad fossata, seu clausuram Castri mei Novigenti, quod nunc extat, vel alterius, si construi contingat, cogantur proficisci, nisi ad defensionem, ita duntaxat, si aliquis exhaeredare cupiens vellet obsidere. Alia Primisti Marchionis Moraviae ann. 1235: Nullus autem inquietet eam villam pro Castrorum AEdificatione, vel imminenti expeditione. Hist. Archiepisc. Bremensium ann. 1142: Concessit etiam omnes colonos Ecclesiae ab omni censu, expeditione, villae vel urbis Munimine, et petitione precaria, liberos et immunes. Henricus Huntindonensis lib. 6. Hist. de Guillelmo Notho Rege Angliae: Ad Castella solus omnes fatigabat construenda. Tabularium S. Crucis Talemondensis fol. 3: Neque moneantur, ut eant homines occidere, vel terras Christianorum praedare, neque Castellum, neque vallum facere, neque in quoquam sint angariati, sed ab omni perturbatione bellorum laborent in pace quieti. Vide Chartam Guillelmi Ducis Aquitaniae ann. 1010. pro fundatione Abbatiae Malleacensis apud Sammarthanos, et aliam ann. 1241. in Probat. Hist. Castilionensis pag. 55. et aliam Alfonsi Regis Lusitaniae aerae 1257. apud Brandaonum lib. 3. Monarch. Lusitan. cap. 17. Domuum regalium AEdificatio, in Monast. Anglic. tom. 2. pag. 16. Hujus exactionis occurrit crebro praeterea mentio in Chartis Anglicis, a qua ne Monachi quidem ipsi immunes erant, ut est in Ep. S. Bonifacii Mogunt. ad Cutberthum Archiepisc. Cantii sub finem, praefixa Concilio Cloveshovensi. Charta Wiglafii Regis Merciorum ann. 833: tom. 1. Monastici Angl. pag. 123: Hoc modo per aevum liberabo a pastu Regis et Principum, et ab omni constructione Regalis villae. Alia Eadgari Regis Angl. pag. 141. 200. 203: Liberas dono ab omni servitio, exactionibus fiscalibus..... exceptis pontis et arcis constructione, et expeditione contra hostem. Alia AElfredi Regis pag. 203: Ut ab omnium regalium tributorum, et exactione operum, atque poenalium causarum, absque expeditione sola, arcis et pontium structura immunis et libera permaneat. Alia ejusd. Regis pag. 216: Tribus tantummodo exceptis communium laborum utilitatibus, si contingat expeditionem promoveri, arcum pontemque construi. Adde Vitam S. Attractae Virg. n° 13. Seldenum ad Eadmerum pag. 159. Monasticum Angl. tom. 1. pag. 503. 669. 850. 922. 939. et alibi passim. Ad ϰαστροϰτισίον operas suas contulisse Principum subditos, colligitur etiam ex Leone in Tacticis cap. 20. § 71. quo praeterea videtur pertinere Novella Theodosii et Valentin. de Postulando: Nulla eis inspectio, nulla ingeratur peraequatio, nulla operis extructio, nulla discussio, nullum ratiocinium imponatur. De Auxiliis variis vide Jacobinum de S. Georgio in Tractatu de Feudis cap. 25. § 22. pag. mihi 71. Vide Castellorum opus in, Castellum, et Glossar. med. Graecit. in Καστροϰτισία col. 604.

Auxilium ad Guerram domini manutenendam, quod pro expeditione vulgo appellant Diplomata veterum Regum Angliae proxime a nobis allata. Regiam Majest. lib. 2. cap. 73. § 3: Utrum vero ad Guerram suam manutenendam, vel ut maritet filiam suam primogenitam, possint hujusmodi Auxilia petere, quaero ? Obtinet autem apud quosdam, quod non possunt tenentes suos distringere de jure, nisi, quatenus illi tenentes velint facere. Regestum Philippi Aug. Herouvallianum fol. 131: Dominus Vernonis habet Auxilium pro filio suo primogenito faciendo Milite, et de prima filia sua maritanda, et de prima redemptione corporis sui capti, de Guerra Domini sui: et quando dominus Vernonis ibat in exercitum cum Duce Normanniae, Dux ei dabat tale Auxilium, quale Dux volebat, etc. Aide de l'Ost, dicitur in Regesto Feodorum et servitiorum fol. 254: Et tient demy fié de haubert, pour lequel il doit, si comme est dit, Ayde de l'Ost et de la chevauchée, quant elle est levée en Normandie. Vetus Consuetudo Normanniae cap. 44: Il y a aucuns fiefs de haubert, qui doivent à leur Seigneur le service de l'Ost, qui doit estre fait au Prince: les autres doivent l'Ayde de l'Ost. Ceux qui doivent le service, sont tenus à le faire en l'Ost, ou envoyer personne pour eux, qui le fasse avenaument: Ceux qui doivent l'Ayde, ne la doivent payer ne rendre devant que le Prince leur ait ottroié la quantité de l'Ayde du fief. Mais quant l'Ayde sera déterminée et ottroiée par le Prince, chacun sera tenu la rendre à la semonce de quinze jours, si comme il tient du fief sans nul delay, etc.

Auxilium Exercitus, Ayde d'ost, in Ch. ann. 1319. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 243. Assis. Falesiae ann. 1236. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 29. v°: col. 2: Tria auxilia, scilicet de filio faciendo milite, de filia maritanda, de Exercitu regis, non possunt quittari per cartam regis. Reg. sign. Pater ejusd. Cam. fol. 93. v°. col. 1: Philippus Bochart armiger comparuit pro se (dicens se) non debere exercitum, nisi Auxilium exercitus, et octo solidos redditus pro feodo de Melierent. Ansellus de Gavinit armiger comparuit pro se dicens se non debere exercitum, sed Auxilium et viginti solidos annui redditus. Pluries ibi. Est ergo ea praestatio, quam tenentes ac vassalli domino exsolvebant in belli sumtus, quae saepe fiebat pro ipsa exercitus exemptione. Vide in Hostis.

Auxilium pro defensione terrae. Statuta Honorii IV. PP. pro Regno Neapolitano ann. 1285. quibus exactiones omnes tolluntur, praeterquam in 4. casibus: Primus est pro Defensione terrae, si contingat invadi regnum invasione notabili, sive gravi, non procurata, non simulata, non momentanea, sive facile transitura, sed manenti. Secundus est pro Regis persona redimenda, etc. Tertius pro Militia sua seu fratris sui, consanguinei et uterini, sive alicujus ex liberis suis, etc. Quartus est pro Maritanda sorore simili conjunctione sibi conjuncta, vel aliqua ex filiabus suis aut neptibus suis, etc. De ejusmodi auxiliis ab Episcopis exactis ab Ecclesiasticis suae dioeceseos in supradictis casibus, agunt multis Bartholomaeus Bellencinus in Tractatu de Caritativis subsidiis et Augustinus Barbosa de officio et potestate Episcopi part. 3. allegat. 87. etc.

Auxilium pro Defensione regni et regis Franciae. Charta ann. 1354. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 822: Homines (castri et castellaniae de Palareto Caturc. dioec.) sunt talliabiles in quinque casibus, et pro quolibet casu debent viginti quinque libras Caturcenses. Primus casus est, ut dixit, si dominus dicti castri fiat miles. Secundus est, si capiatur ab hostibus. Tertius est, si vadat ultra mare visitare sepulcrum Domini. Et quartus est, si opporteat ipsum dominum militare seu equitare pro Deffensione regni et regis Franciae, a quo tenetur castrum praedictum, ut asseruit. Et quintus casus est, in casu, quo maritabit aliquam de filiabus suis naturalibus et legitimis; et eo casu, quo maritabit filiam suam primogenitam, dicti homines debent solvere quinquaginta libras Caturcenses.

Auxilium pro eundo ad Imperatorem. Charta Caroli II. Regis Siciliae ann. 1290. supra laudata: Si nos vel nostros in Comitatu Forcalquerii successores ad Regem vel Imperatorem Romanorum, seu ad Romanorum Regem vel Imperatorem electum accedere.... contingeret. Adde Chartam aliam ann. 1238. quae describitur apud Joffridum in Hist. Niciensi pag. 182.

Auxilium pro accessu ad Imperatorem. Charta Guigonis dalph. ann. 1253: Item de voluntate et consensu praedictorum hominum dicti castri (Upasiensis) retinuimus nobis.... aempras seu complainctas in his casibus: scilicet pro nostra militia, et pro dotanda filia vel filiabus nostris, et pro filio nostro vel filiis nostris seu successorum nostrorum militibus faciendis, et pro Accessu ad Imperatorem cum armis, vel pro fidelitate facienda, et pro peregrinationibus faciendis ultra mare, vel citra longe, et pro emptionibus castri vel castrorum, vel aliis magnis adquisitionibus faciendis.

AuxiliumConsuetudinarium Vavassorum et aliorum hominum tenentium de dominico et de feodis , in Regesto Philippi Aug. fol. 92.

Auxilia Vicecomitum, quae Vicecomitibus seu Ballivis praestabantur, in Anglia praesertim. Fleta lib. 3. cap. 14. § 9: Sunt etiam aliae praestationes, ut Auxilia in Comitatu Vicecomitum, etc. Charta Henrici II. Regis Angl. tom. 2. Monast. Anglicani pag. 184: Salvo scutagio unius Militis, de Assisis veteribus et novis, de Auxiliis Vicecomitum, et Praepositorum de Hundredo. Pag. 245: Et tenet eas per servitium 40. denariorum per annum ad Auxilium Vicecomitis. Adde Ingulphum pag. 875.

Auxilium Arrietagii. Vide supra Arrietagium.

Auxilia Burgi. Chronologia Augustinens. Cantuar. ann. 1104: Carta ne servientes, qui nec emunt, nec vendunt, nec mercatum ducunt, tallientur ad Auxilia Burgi Cantuar.

Auxilium Comitis, Idem quod infra, Tertii anni. Vide Auxilium Triennarium.

Auxilium Consilii, Quo quis dominum feudalem consiliis juvare tenetur. Charta ann. 1262. in Chartul. sign. Decanus S. Petri Insul. ch. 156: Et le m'ait donné frankement, sans les quatre coses, c'on apiele justice haute, ensi ke jou sui tenus de l'église Aidier et consellier, et de venir et d'aler à ses consaus et à ses estevoirs, soulonc çou ke jou serai requis de par li.

Auxilium Curiae, Curiae jussio, qua quis ad ipsam citatur. Placitum Prioris Ecclesiae S. Frideswidae Oxon. ann. 1352. apud Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 477: Et Johannes per Richardum de Sheldon attornatum suum venit, et vocat inde ad Warrantiam Johannem Sutton de Dudley Chevalier et Isabellam uxorem ejus ut habeant eos hic in octab. S. Michaëlis per Auxilium Curiae.

Auxilium Episcopi. Ita appellabant pecunias et procurationes, quas Episcopi a personnis Ecclesiarum subinde exigebant, quas et Consuetudines Episcopales, quandoque Synodales, quandoque denarios Paschales vocabant, ut est apud Alexandrum III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 2. cap. 9.

Auxilium pro Consecratione sua, exigendi ab hominibus suis Episcopo concessit Guillelmus Rex Siciliae, in Constitut. Sicul. lib. 3. tit. 18. Vide, Adventus.

Auxilium etiam ab hominibus suis exigendi facultatem Episcopis idem Rex indulsit pro corredo suo, scilicet cum in terris eorum Regem hospitari, vel corredum ab eis recipere contingeret, ibidem; cujus quidem Auxilii meminit Hincmarus Remensis ad Clerum Laudun.: Ne etiam quasi ad receptionem Regis vel Legatorum, aut ad ornatus suae Ecclesiae faciendos adjutoria quasi petendo, potius autem exigendo... accipiat.

Auxilium praeterea iisdem Episcopis exigendi a subditis facultatem indulsit idem Rex, cum a Domino Papa ad Concilium evocantur, ibid. Charta Ludovici VII. ann. 1171. pro Abbate Trenorchiensi, in Regesto Philipp. Aug. Herouvalliano folio 136: Abbas deinceps nullam super Burgenses faciet talliam, nisi pro Auxilio aut procuratione nostra, aut procuratione D. Papae, aut Cardinalium, aut si Abbas submonitus fuerit ad Concilium, vel ad Curiam D. Papae, etc. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 98: Retentum est, quod ad Curiam Apostolici, vel ad Curiam Regis iturus Episcopus (Nivernensis) a Presbyteris Cluniacensium Ecclesiarum questum si fecerit, non tamen violentum. Vide Joffridum in Historia Episcoporum Niciensium pag. 182. et V. Cl. Jacobum Petitum post Poenitentiale Theodori pag. 666. 717.

Auxilium a Presbyteris sui Archidiaconatus, ex licentia Episcopi, interdum exigebant Archidiaconi. Chartam descripsit idem Petitus post Poenitentiale Theodori pag. 482.

Secunda Auxilia. Joan. Sarisber. Epist. 49: Unde cum in extremis ageremus, domino vovimus inter caetera, quod consuetudinem de Secundis Auxiliis, quam frater noster Archidiaconis imposuit, destrueremus, etc.

Auxilium denique Episcopis exigendi facultatem concessit idem Guil. Rex Sicil. cum ab Rege ad exercitus sui servitium evocantur, dummodo in exercitu fuerint, in Constit. Sicul. lib. 3. tit. 18.

Auxilium Pallii, quod scilicet Archiepiscopo a Presbyteris dioecesis pensitabatur pro eundo Romam ad Pallium Archiepiscopale sumendum. Descripsit Schefferus ad Chronicon Upsalense Chartam cum hoc lemmate: Taxus Subsidii Pallii, secundum quod fiebat contributio Cleri anno Dom. 1343. ante Natale Domini Domino Hemmingo, prius Praeposito Arosiensi, facto Archiepiscopo Upsaliensi, etc.

Auxilium Equi, Cum subditus equum praestare debet, in obsequium domini, vel pro equo certam pecuniam. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1352. ex Regestis Camerae Computorum Paris.: Item idem Radulphus percipiet apud Berneium quinque solidos annui census, pro fabrica duos solidos, pro Auxilio et servitio Equi undecim libras.

Auxilium Feodale. Tabularium Fontanel. tom. 2. pag. 1457: Concessi tres pecias terrae tenendas et habendas... jure hereditagio.... salvo tamen jure Capitalium dominorum et tribus Auxiliis feodalibus in Normannia constitutis. Quaenam illa tria sint auxilia a tenentibus feodum dominis exhibenda superius dictum est, ubi de Auxilio legitimo.

Auxilium feodale est quod ratione feodi debetur. Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 194. v°: Item sex Auxilia feodalia, etc. Ibid. fol. 207. v°: Item Auxilium feodale, valens centum duodecim solidos.

Auxilium Fidele, Quod a vassallo, qui fidem suam domino obstrinxit, penditur. Charta ann. 1329. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 272: Ad duodecim denarios solvendos et reddendos ad fidelia Auxilia. Aides feaus, in Ch. Joan. dom. Musiaci ann. 1292. ex Tabul. S. Petri Carnot.

Auxilium Jurisest suffragium et beneficium juris, prout dicitur: Contra hoc perdita sunt juris auxilia. Vocabular. utriusque Juris.

auxilium Sancti Michaelis, valens cxvij. solidos, in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 247. r°: Quod ad festum hujus sancti solvitur.

Auxilium de Militia, Idem quod supra Auxilium exercitus. Assis. apud Cadomum ann. 1234. ex Cod. reg. 4653. A.: Judicatum fuit quod Auxilium de militia non debetur alicui, nisi teneat per feudum loricae. Ubi perperam de Mileya, in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 31. v°. col. 1. Auxilium militare dicitur supra in Auxilium maritale.

Auxilium Militis, Subsidium a subditis solvi solitum cum dominus aut filius ejus primogenitus miles creatur. Supra satis explicatum est. Locum vide in Advenancia.

Auxilium Porcagii, Quod ex porcis fit. Vide supra Arrietagium.

Auxilium Prati, Servitium quod tenentes domino suo debent in falcandis pratis, vel ejusdem servitii redemptio pecuniaria. Chartul. Norman. in Bibl. reg. ex Ch. ann. 1222: Quas (libras) fecimus eidem assignari apud Romelliacum in rebus subscriptis, videlicet.... novem acras prati et Auxilia prati pro c. solidis. Vide Pratagium.

Auxilium pro redemptione a Sarracenis. Vide supra, Auxilia directa.

Auxilium S . Remigii, quod in capite Octobris penditur. Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 244. v°: Item census et Auxilia S. Remigii, iiij. lib. et iiij. den.

Auxilium de Sappo, Quod ex sapone fit. Vide in Sapo. Reg. S. Justi fol. 196. r°: Thomas de clauso (debet) quoddam Auxilium, quod vocatur Auxilium de sappo, valens xxxiij. solidos.

Auxilium Septembris, in eod. Reg. S. Justi fol. 242. v°. Quodnam vero illud sit, explicatur supra in Arrietagium.

Auxilium Tertii Anni, vel Tertionarium, Idem quod Foagium, quia tertio anno percipiebatur, sic dictum. Reg. Phil. Aug. de feudis Norman. ex Bibl. reg. Cod. 4653. A. fol. 116: Reddit inde domino Carentonis decem libras, duos solidos minus, pro Auxilio tertii anni. Consuet. Norman. cap. 29. part. 2. ex Cod. reg. 4651: Quaedam vero (sesinae) sunt tardiores, ut de Auxiliis tertionariis, quae de tertio anno in tertium colliguntur.

Auxilium Triennarium, seu Comitis, in Normanniae Ducatu. Charta Reginaldi Badou Junioris Ballivi Rotomag. ann. 1294. ex Regesto Philippi Pulcri Regis Franc. incipiente ab ann. 1299. in Chartophylacio Regio: Videlicet septem solidos annui reditus, et quinque solidos Auxilii Triennarii, quod dicitur Auxilium Comitis, et levatur anno, quo colligitur Foagium super 60. acris terrae, quas Guillelmus de Monasterio tenet per vavassoriam non liberam, etc. Lego Auxilium tertii anni ut supra.

Auxilium Unius Diei, Diurna operarum praebitio, Gall. Aide vel potius Corvée d'un jour. Litterae Officialis Cenoman. pro Monasterio S. Vincentii ann. 1209. ex Archivis ejusd. loci: Praeterea ipse Galterius habebit de quolibet mansionario villae annuatim per manum Prioris Auxilium unius Diei ad byezia molendinorum ad bladum reparanda, etc.

Auxilium Petere, Petere fortioris adjumentum in lite, scilicet cum vassallus inferior causa laborat, et jus aegre tuetur suum, tum superiorem dominum orat, ut sibi patrocinetur. Placitum anni 1330. apud Kennetum Antiquit. Ambrosden. pag. 414: Unde dicit quod ipse (Johannes de Handlo) non potest praedicto Priori sine ipso domino Rege inde respondere et Petit Auxilium de ipso domino Rege, et tum dies datus est eis a die S. Trinitatis in xv. dies, et interim loquendum est cum domino Rege.