Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BACULO

BACULO, (BACULARE) Baculo caedere. Speculum Saxon. lib. 1. art. 68. § 1: Qui alium Baculaverit, ita quod loca tumescant laesa, etc. Lib. 3. art. 37: Qui alium sine vulnere percusserit, aut Baculaverit, etc. Matth. Paris ann. 1251: Et quia noluit eorum commentis obsecundare, Baculatus est gravissime. Utitur praeterea ann. 1188. et 1253. pag. 108. et 573. Graeci recentiores βαϰλίζειν dixerunt. Glossae. Lat. Graec: Fustigatus, βαϰλισθείς, a βάϰλον, quae vox occurrit in Concilio Calchedon. Act. 1: Στρατιώται ϰατὰ βάϰλων ϰαὶ ξιφῶν ἐπέστησαν, ϰαὶ τὰ βάϰλα ϰαὶ τὰ ξίφη ἐφοϐήθημεν. Infra: Στρατιώτας ἡμῖν ἐπήγαγον μετὰ βάϰλων ϰαὶ ξιφῶν. Habetur praeterea in Actis SS. Abrahamii et Mariae cap. 9. Saxo Grammat. lib. 10. pag. 180. de Canuto Rege Daniae: Postmodum vero severitati ejus... pecuniariae mulctae temperamentum accessit: quo tamen sola ligni percussio caruit, quod eo canes quis abigere soleat: adeo majorum verecundia summam in ictu probroso contumeliam reponebat.

Praesertim vero baculari dicebantur tirones, qui in torneamentis aut hastiludiis non probe se gesserant. Idem Matth. Paris ann. 1248: Die vero Cinerum coeptum est Torneamentum magnum apud Neubiriam... ibique profecto Willelmus frater domini Regis uterinus, cognomento de Valentia, tyro novellus, ut titulos Militiae sibi famoso adquireret, se animosa praesumptione.... ingessit; sed aetate tener et viribus imperfectus, impetus Militum durorum et Martiorum sustinere non prevalens, multa * mansit prostratus, et egregie, ut introductiones Militiae initiales addisceret, Baculatus. Eumdem morem praeterea asserit sub ann. 1226. ut et Matth. Westmonaster. pag. 352: Ibi multi nobiles, dum conarentur laudem Militiae promereri, prostrati, verberati, et contriti conculcabantur.

Nostris vero Baculer, est pala culum verberare, vel clunes alicujus in saxum vel in terram illidere, nimirum a batuendo culo. Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 112. Chartoph. reg. ch. 106: Jehan Pastor exposant, par esbattement avec plusieurs autres de la ville (de la Terrasse) pristrent icellui Lambertet en disant: Vous devez estre vannez ou Baculez; car vous avec routé la feuille du til, et est la coustume telle que ceulx, qui prennent riens du til, doivent estre vannez. Aliae ann. 1447. in Reg. 176. ch. 508: Les aucuns desdiz voisins dirent qu'icellui Bernart avoit fait oster ung fagot et qu'il seroit Baculé.