Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BACULUS

BACULUS,² Non tam sceptrum, quam virga Regum, regiminis insigne: quomodo Graeci βαϰτηρίαν quandoque usurpant, quam τῆς ἀρχῆς fuisse symbolum, extrema Graecia, tradit Pachymeres lib. 4. cap. 29. et διϰανιϰίου appellatione, in Magistratibus, non semel donat Codinus de Offic. aulae Constantinopolitanae. De baculo plurima apud Grimmium Antiq. Jur. pag. 133. sqq.

Apud Francos vero nostros Baculus imperii nota fuit praecipua, adeo ut ejus traditione regia dignitas designaretur. Ita enim Guntrannus Childebertum nepotem sibi successorem declaravit, ut auctor est Gregorius Turonens. lib. 7. cap. 73. et ex eo Aimoinus lib. 3. cap. 69: Rex Guntrannus data in manu Regis Childeberti Hasta, ait, Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum tradidi. Ita hastam et sceptrum confundit Claudianus lib. 2. in Rufinum: Deserat Illyricos fines, Eoa remittat Agmina, fraternas ex aequo dividat hastas. Nec sceptri tantum fueris, sed militis haeres. Annales Francor. Bertiniani ann. 849: Hludovicus et Carolus germana caritate convenientes, tanto amoris vinculo devincti paruerunt, ut alter alteri Baculos publice tribuendo, Regum uxores et liberos superstiti commendaret. Hac quippe Baculi mutua traditione foedus invicem sanciebant, ac firmabant, quomodo Ditmarus lib. 7. pag. 99: Concambium mutuis Baculis firmatum ait. Baculi quippe traditio symbolum fuit investiturae, quod a prisco illo Regum Francicorum ritu fortasse profluxit: nam per illam mutuam a Hludovico et Carolo baculi factam traditionem, uterque Regna sua sibi invicem commendabant. Annal. Gueferbyt. Contin. ad ann. 787. apud Pertz. vol. 1. Scriptorum pag. 43: Illuc venit dux Tassilo, et reddit ei ipsam patriam cum Baculo, in cujus capite similitudo hominis erat scultum, et dedit ei filium suum Deodonem obsidem. Baculus autem iste Regius aureus fuit, ut est apud Theganum de Gestis Ludovici Pii cap. 19. et in iisdem Annalibus Bertinianis ann. 876: Praesentata sunt Imperatori ab Apostolico transmissa dona, inter quae fuerunt praecipua, sceptrum et Baculus Aureus. Annales Francor. Metenses ann. 837. de Ludovico Pio: Coronam auream in capite gestans, et Baculum Aureum in manu tenens. Baculus flaventis auri dicitur apud Anonymum de Translat. S. Sebastiani num. 88. ubi de eodem Ludovico Pio: Baculo flaventis auri innixus. Neque forte aliud fuit sceptrum Regale, quod in lib. 1. de fundatione Monasterii S. Clementis in Piscaria dicitur datum ab eodem Imperatore, eidem Monasterio, quod gestabat in dextra, ut illud Abbas portaret in solennibus festis in loco Baculi Pastoralis.

Ejusmodi enim Baculi regii forma fuit, ut baculi pastoralis formam quodammodo referret, atque adeo hastae, cum longior esset. Monachus Sangallensis lib. 1. de Gest. Caroli M. cap. 19. de quodam Episcopo: In tantam progressus est proterviam, ut virgam auream incomparabilis Caroli, quam ad statum fieri jussit, feriatis diebus vice Baculi ferendam pro Episcopali ferula improvidus ambiret. Quo loco Carolus sceptrum virgam eamdem vocat: Quidam, inquit ille, ex Episcopis non contentus Episcopatu, quem in primae Germaniae sede obtinet, sceptrum nostrum, quod pro regiminis nostri significatione aureum ferre solemus, pro pastorali Baculo, nobis ignorantibus sibi vindicare voluit. Ex quibus patet, promiscue virgam et sceptrum appellari, quod Baculus longior fuit, et staturae Principis par; quomodo non ab Antoninis duntaxat Caesaribus, et Ottone III. Imp. gestatos baculos observat Marquardus Freherus, sed et a regibus nostris tertiae stirpis praelatos testantur praeter Scriptores, eorum nummi aurei, in quibus et sceptrum et virgam gestant. Rursum idem Sangallensis lib. 1. cap. 36: Tunc Baculus de arbore malo, nodis paribus admirabilis, rigidus et terribilis, cuspide manuali ex auro vel argento, cum caelaturis insignibus praefixo, portabatur in dextera. Sugerius in Vita Ludovici VI. cap. 13. et Continuator Aimoini lib. 5. cap. 5. de Ludovici filii inauguratione: Diademate regni gratanter coronavit, nec non et sceptrum et virgam, et per haec Ecclesiarum et pauperum defensionem, et quaecunque Regni insignia, approbante Clero et populo, devotissime contulit.

Aliud tamen fuit sceptrum a baculo: quippe in Ordine ad coronandum Regem edito a Menardo, non modo sceptrum Regi porrigitur, sed et virga, quae quidem Baculus appellatur in Cod. MS. Senonensis Ecclesiae, in quo idem Ordo describitur, non iisdem licet omnino verbis Ad Baculum dandum: Accipe Baculum, sacri regiminis signum, ut imbecilles consolides, titubantes confirmes, pravos corrigas, rectos dirigas in viam salutis aeternae. Sceptrum vero virgam appellat: Accipe sceptrum Regiae potestatis insigne, virgam scilicet rectam regni, virgam virtutis, qua te ipsum bene regas, etc. In Ordine ad consecrandum Regem edito a Renato Benedicto, virga appellatur, quae nostris manus justitiae vocatur: Positis super altare corona regia, gladio in vagina incluso, calcaribus aureis, sceptro deaurato, et virga ad mensuram unius cubiti vel amplius habente desuper manum eburneam, etc. quae quidem dicitur virga virtutis atque aequitatis, in oratione, quam dicit Archiepiscopus, cum Regi porrigitur sinistra manu gestanda, ut est apud Menardum pag. 282. Habetur in eodem Codice Senonensis Ecclesiae, Benedictio ad ordinandum Regem, ubi, quando sceptrum datur, Regem sic alloquitur Pontifex: Accipe sceptrum insigne regnantis, quo significatur regula divinae aequitatis, quae bonos regit, et malos conterit. In hac virga regni disce amare justitiam, et odisse iniquitatem. At vero quando baculus: Sub hoc Baculo commendamus tibi gubernaculum regni Francorum in nomine Patris, et Flii, et Spiritus Sancti, ut populum juste regas et Ecclesias Sanctorum bene disponas. Baculi, cujusmodi a Regibus alterius stirpis delatus est, forma describitur in iis Tabellis, quas delineari curavit V. Cl. Stephanus Baluzius in Not. ad Capitularia Regum Francor. tom. 2. pag. 1279. ubi Lotharius Imperator, et pag. 1276. ubi Carolus Calvus Rex effinguntur: sceptrum vero pag. 1278. in ejusdem Caroli imagine, quod quidem desinere in lilii figuram, uti repraesentari solet in Regiis armorum insignibus, licet observare. At baculo, seu virgae Regiae manus, quam Justitiae vocant, addi tum primum coepta, post annum 1300. quantum colligi datur ex Regum nostrorum sigillis, apud Tillium, apud quem primus Ludovicus Hutinus ejusmodi virga, et exinde caeteri, qui subsecuti sunt reges, insigniti conspiciuntur.

Sed et Imperatores et Reges Anglicos sceptro ac virga simul donatos in eorum coronationibus tradunt Scriptores: ac de Germanicis quidem Augustis, Witikindus lib. 2. de Coronatione Ottonis M.: Proinde procedit Pontifex cum Rege, tunica stricta more Francorum induto, pone altare, super quod insignia regalia posita erant, gladius cum baltheo, chlamys cum armillis, Baculus cum sceptro ac diademate. Infra: Exinde sumpto sceptro Baculoque: His signis, inquit, monitus, paterna castigatione subjectos corripias, etc.

De Anglicis Regibus audiendus in primis Brompton. ubi de coronatione Ricardi I. Regis Angl. pag. 1159: Willelmus Marescallus portans sceptrum regale, in cujus summitate signum aureum Crucis erat: et alter, scilicet Willelmus Comes Sarisberiensis, portans virgam regalem, habentem columbam in summitate. Et mox: Deinde tradidit ei Archiepiscopus Cantuariensis in manu dextra sceptrum, et virgam regalem in sinistra. Gervasius Dorobernensis pag. 1587. de eodem Ricardo: Cum pervenissent ad gradum altaris, inclinavit Rex super genua, habens Baculum aureum in sinistra, et sceptrum in dextra. Matth. Paris de eadem coronatione: Post quos veniebant duo Comites, quorum primus portabat sceptrum regale, in cujus summitate signum erat aureum: et alter portabat virgam regalem habentem in summitate columbam. Denique Thomas Walsinghamus de Coronatione Ricardi II. pag. 196: Statim post haec accessit Dominus de Furneval ex officio offerens ei rubeam chirothecam, quam Archiepiscopus benedixit, et imposuit manui Regiae, dans ei sceptrum, his verbis,... tunc dedit ei Archiepiscopus virgam in alia manu habentem in summitate columbam: nam sceptrum, quod susceperat, consurrexit de rotundo globo aureo, quem tenebat in manu chirothecata, et habebat in summitate signum Crucis, et accepit virgam praedictam cum verbis his, etc. Virgam Alphonsi Regis Aragonum sic describit Raimundus Montanerius cap. 297. ubi de ejus Coronatione: E la verga era d'or, é havia tota hora be tres panchs de lloch, é al cap de la verga hi havia un robis lo plus bell que hanch fos vist, é be tant gros com un ou de gallina. Scribit Ruellius in Pompa funebri Caroli III. Ducis Lotharingiae pag. 161. Duces Lo tharingiae manum justitiae gestare perinde ac Reges Francorum.

Baculus Marescalci Angliae. Vide, Annellatus.

Baculos Dare, quibus in duello decertabant, ad supremos dominos pertinebat. Charta ann. 1164. in Chartul. S. Joan. Laudun.: Si in eadem villa placitum oriatur, in quo gagia dantur, placitum illud sive in camera sua, sive in praedicta villa abbas deducet; et si procedat usque ad dandos Baculos, praepositus advocati eos dabit, et de unoquoque quinque solidos bonae monetae habebit. Charta ann. 1240. ex Tabul. Major. monast.: Item quando bellum gagiatum fuerit in curia monachorum, ducendum est apud Broetel emendandum, et donec monachi Baculos tradiderint, possint pacificare totum ad libitum. Vide in Campiones et Duellum.

Baculus Plummatus, An scopula plumea, Gall. Balay de plumes. Chartularium S. Cornelii Compendiensis: Haec sunt nomina utensilia de Ruminiaco... Et 19. Culcitrae bonae et 14. pulvinaria tam bona quam prava, duo Baculi Plummati.

An non potius pulvinaris species, quod vulgo Rondin dicimus, a forma rotunda et longiore sic dictum ?

Baculus, Aspergillum, Gall. Goupillon. Testam. Guillel. de Chanaco card. ann. circ. 1370. ex Tabul. S. Florent. Salmur.: Item (lego) urceolum argenti cum Baculo suo, cum quo spargitur et datur aqua benedicta. Bacul, Lignum quoddam ad occam pertinens, in Lit. remiss. ann. 1425. ex Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 345: Le suppliant print un baston, appellé Bacul à erse, etc.

Conf. Glossar. med. Graecit. voce Διϰανίϰιον.