Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BASILICA

BASILICA, AEdes sacra, templum, Ecclesia. Gloss. MS. Eccles. Paris. ex Isidoro lib. 15. cap. 4. sect. 11: Basilicae prius vocabantur Regum habitacula, unde et nomen habent... Nunc autem ideo divina templa Basilicae nominantur, quia ibi Regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. Adde Amalarium lib. 3. de Eccles. offic. cap. 2. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 127. Canones Hibern. lib. 42. cap. 26. Joachimum Vadiamum lib. 2. de Colleg. et Monaster. pag. 92. Stephanum Durantum de Ritibus Eccles. lib. 1. cap. 1. num. 9. et seqq. Baron. ad Martyrol. Rom. 5. Augusti, Adr. Valesium lib. de Basilicis, etc. Caeterum non assentior viris doctis, qui basilicas appellari aedes nondum consecratas volunt.

Altera lis fuit inter eruditos viros Valesium, et Launoium, de qua haec habet Mabillonius tom. 2. Operum posthumorum pag. 355. de Antiquitatibus S. Dionysii: Optime probatum fuit, inquit, a D. Valesio in sua contra D. de Launoy de Basilicis dissertatione, Basilicam sexto et septimo saeculo apud Gallos semper significasse Monachorum Ecclesiam; cathedrales et parrochiales Ecclesias appellatas fuisse Ecclesias. Haec Mabillonius qui pag. 357. hunc addit locum vitae S. Bathildis ab auctore coaevo scriptae: Clothildis quoque in honorem S. Petri Basilicam, ubi religio monastici ordinis vigeret, Parisius fecit. Quae Basilica nunc S. Genovefae nuncupatur.

Basilica Ecclesiae, in Annal. Bened. tom. 4. pag. 248: Rex itaque (Robertus) gaudens Ecclesiae Basilicam intrat. Acta SS. Bened. saec. 5. pag. 98: Domum propriam... omnipotenti Deo in Basilicam Ecclesiae consecrari studuerunt.

Basilica aurea, dicta Basilica Lateranensis, seu Salvatoris, Romae, quae a conditore dicta est Constantiniana, et propter excellentem illius structuram et ornamenta, Aurea. Vide Gregor. M. Lib. 2. Epist. in Praefat. Anastasium in S. Silvestro, Panvinium, etc.

Basilicam Scindere, Mortuum in Basilica sepelire, humare. Spicil. Acher. tom. 9. pag. 40. in Canon. Hibern. cap. xxvi. de nomine Basilicae et ejus scissura. Synodus Hibernensis: Basilion Graece, Rex Latine: hinc et Basilica, Regalis, quia in primis temporibus Reges antum sepeliebantur in ea, nomen sorita est; nam caeteri homines sive igni, sive acervo lapidum conditi sunt. Item nemo alienus fuerit in libertatem (id est ausus fuerit) scindendi Basilicam sine principis permissione.

Basiliculae Privatae, apud Avitum Viennensem Epist. 6. Sacella et Oratoria.

Basilicae appellatae aediculae quaedam, quas Franci nostri veteres magnatum tumulis imponebant, quod formam basilicarum seu aedium sacrarum referrent. Nam aliorum inferioris conditionis hominum sepulcris aut tumba, aut porticulus tantum superponebatur. Id colligitur potissimum ex Lege Salica tit. 58. ยง 3. 4. et 5. ubi, qui tumbam aut porticulum super hominem mortuum expoliaverit... solidos 15. Si quis vero Basilicam super hominem mortuum expoliaverit, 30. solidis culpabilis judicatur. Ex quibus satis patet Basilicas tumulos magnatum spectasse, quarum etiam mentio est in tit. 71. ubi agitur de mulcta illius qui Basilicam voluntario ordine aut fortasse per negligentiam incenderit. Unde eruunt viri docti ejusmodi basilicas ligneas fuisse, proindeque incendiis obnoxias.