Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BASILICA

BASILICA,² Altare. Charta Caroli V. ann. 1370. in Reg. 85. Chartoph. reg. ch. 38: Unum cereum ardens die noctuque continuo coram altari seu Basilica ipsius S. Anthonii apponatur. Forcellin. monet Hieronymum Ep. ad Heliodorum 60. n. 12. appellare Basilicas Ecclesiae minora sacella, seu aediculas in ipsa ecclesia positas.