Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): memoro

memoro, (memorare)

dem Gedächtnisse einprägen, in der Erinnerung behalten, erinnern: memorari nil aliud est, quam bene conservare semel accepta, mem. 1 a; semper enim, cum anima memoratur, praenuntiat se vel prius audivisse aliquid vel sensisse vel intellexisse, ib. e; vgl. ib. 3 a & 4 e.

Zu delectabile memoratum → delectabilis.

Sunt quattuor, per quae homo proficit in bene memorando. Quorum primum est, ut eorum, quae vult memorari, quasdam similitudines assumat convenientes, nec tamen omnino consuetas, quia ea, quae sunt inconsueta, magis miramur et sic in eis animus magis et vehementius detinetur; ex quo fit, quod eorum, quae in pueritia vidimus, magis memoremur. Ideo autem necessaria est huiusmodi similitudinum vel imaginum adinventio, quia intentiones simplices et spirituales facilius ex anima elabuntur, nisi quibusdam similitudinibus corporalibus quasi alligentur, quia humana cognitio potentior est circa sensibilia; unde et memorativa ponitur in parte sensitiva. Secundo oportet, ut homo ea, quae memoriter vult tenere, sua consideratione ordinate disponat, ut ex uno memorato facile ad aliud procedatur. Unde Philosophus dicit in Libr. de Memoria (et Reminiscentia c. 2, 452. a. 13 sq.): A locis videntur reminisci aliquando. Causa autem est, quia velociter ab alio in aliud veniunt. Tertio oportet, ut homo sollicitudinem apponat et affectum adhibeat ad ea, quae vult memorari, quia, quanto aliquid magis fuerit impressum animo, tanto minus elabitur. Unde et Tullius dicit in sua Rhet. (l. III.), quod sollicitudo conservat integras simulacrorum figuras. Quarto oportet, quod ea frequenter meditemur, quae volumus memorari. Unde Philosophus dicit in Libr. de Memoria (c. 1, 451. a. 12), quod meditationes memoriam salvant, quia, ut in eodem Libr. (c. 2, 452. a. 27 sq.) dicitur: Consuetudo est quasi natura. Unde quae multoties intelligimus, cito reminiscimur, quasi naturali quodam ordine ab uno ad aliud procedentes, th. II. II. 49. 1 ad 2; vgl. mem. 3 g, 5 e, 6 d, e & g.