Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): miraculum

miraculum

a) Wunder im eigentlichen Sinne des Wortes, synonym mit virtus (← sub h): miraculum proprie dicitur, quod fit praeter ordinem totius naturae creatae, sub quo ordine continetur omnis virtus creaturae, th. I. 114. 4 c; vgl. ib. 110. 4 c; haec autem, quae praeter ordinem communiter in rebus statutum quandoque divinitus fiunt, miracula dici solent, cg. III. 101; de ratione miraculi secundum se sumpti tria sunt, quorum primum est, quod illud, quod fit per miraculum, sit supra virtutem naturae creatae agentis, secundum, ut in natura recipiente non sit ordo naturalis ad illius susceptionem, sed solum potentia oboedientialis ad Deum, tertium, ut praeter modum consuetum tali effectui ipse effectus inducatur, 4 sent. 17. 1. 5. 1 c; vgl. th. I. 105. 8 c; 2 sent. 18. 1. 3 c; pot. 6. 2 a.

Zu gratia miraculorum → gratia sub b; zu operatio m. → operatio sub a; zu spiritus m. → spiritus; zu usus m. → usus sub a.

Als Arten des miraculum gehören hierher: 1. miraculum contra naturam, m. praeter naturam & m. supra naturam (2 sent. 18. 1. 3 c; pot. 6. 2 ad 3) = das naturwidrige, das naturgemäße und das übernatürliche Wunder (supra naturam quidem, inquantum in illum effectum, quem Deus facit, natura nullo modo potest. Quod quidem contingit dupliciter, vel quia ipsa forma inducta a Deo omnino a natura induci non potest, sicut forma gloriae, quam inducet Deus corporibus electorum, et sicut etiam incarnatio Verbi, vel quia, etsi talem formam possit in aliquam materiam inducere, non tamen in istam, sicut ad causandum vitam natura potens est, sed quod in hoc mortuo natura vitam causet, hoc facere non potest. Contra naturam esse dicitur, quando in natura remanet contraria dispositio ad effectum, quem Deus facit, sicut quando conservavit pueros illaesos in camino, remanente virtute comburendi in igne et quando aqua Iordanis stetit, remanente gravitate in ea, et simile est, quod virgo peperit. Praeter naturam autem dicitur Deus facere, quando producit effectum, quem natura producere potest, illo tamen modo, quo natura producere non potest, vel quia deficiunt instrumenta, quibus natura operatur, sicut cum Christus convertit aquam in vinum, quod tamen natura aliquo modo facere potest, dum aqua in nutrimentum vitis assumpta suo tempore in succum uvae per digestionem producitur, vel quia est in divino opere maior multitudo, quam natura facere consuevit, sicut patet de ranis, quae sunt productae in Aegypto, vel quantum ad tempus, sicut cum statim ad invocationem alicuius sancti aliquis curatur, quem natura non statim, sed successive, et in alio tempore, non in isto curare posset, et sic accidit in miraculo inducto de socru Petri, pot. 6. 2 ad 3); vgl. m. quantum ad id, in quo fit. 2. m. corporale & m. spirituale (cg. III. 154; IV. 55) = das körperliche und das geistige Wunder, m. a. W. das Wunder, welches an einem Körper, und dasjenige, welches an dem Geiste oder der Seele des Menschen gewirkt wird. 3. m. mendax & m. verum (th. I. 114. 4 ob. 1; 2 Thess. 2. 2) = das trügerische oder falsche (miraculum mendax dicitur, vel quia deficit a vera ratione facti, vel a vera ratione miraculi, vel a debito fine miraculi, 2 Thess. 2. 2) und das wahre oder wirkliche Wunder. 4. m. praeter naturam, → m. contra naturam. 5. m. quantum ad id, in quo fit, m. quantum ad id, quod fit sive quantum ad substantiam facti & m. quantum ad modum et ordinem faciendi (th. I. 105. 8 c; vgl. ib. 7 ad 2; I. II. 113. 10 c; cg. III. 101) = das Wunder in Ansehung dessen, woran es stattfindet, oder das Wunder seinem Subjekte nach, das Wunder in Ansehung dessen, was geschieht, oder das Wunder seiner Substanz nach, und das Wunder in Ansehung der Art und Weise seiner Vollbringung (dicitur aliquid miraculum per comparationem ad facultatem naturae, quam excedit. Et ideo secundum quod magis excedit facultatem naturae, secundum hoc maius miraculum dicitur. Excedit autem aliquid facultatem naturae tripliciter. Uno modo quantum ad substantiam facti, sicut quod duo corpora sint simul vel quod sol retrocedat aut quod corpus humanum glorificetur, quod nullo modo natura facere potest; et ista tenent summum gradum in miraculis. Secundo aliquid excedit facultatem naturae non quantum ad id, quod fit, sed quantum ad id, in quo fit, sicut resuscitatio mortuorum et illuminatio caecorum et similia; potest enim natura causare vitam, sed non in mortuo, et potest praestare visum, sed non caeco, et haec tenent secundum locum in miraculis. Tertio modo excedit aliquid facultatem naturae quantum ad modum et ordinem faciendi, sicut cum aliquis subito per virtutem divinam a febre curatur absque curatione et consueto processu naturae in talibus, et cum statim aer divina virtute in pluvias densatur absque naturalibus causis, sicut factum est ad preces Samuelis et Eliae; et huiusmodi tenent infimum locum in miraculis, th. I. 105. 8 c); vgl. m. contra naturam. 6. m. quantum ad id, quod fit, → m. quantum ad id, in quo fit. 7. m. quantum ad modum et ordinem faciendi, ≈ . 8. m. quantum ad substantiam facti, ≈ . 9. m. quoad nos & m. simpliciter sive simpliciter loquendo (ib. 110. 4 ad 2; vgl. 2 sent. 18. 1. 3 c) = das Wunder mit Bezug auf uns und das Wunder schlechthin, m. a. W. dasjenige, was mit Bezug auf unsre Erkenntnis, und dasjenige, was einfachhin Wunder genannt wird (miracula simpliciter loquendo dicuntur, . . . cum aliqua fiunt praeter ordinem totius naturae creatae. Sed quia non omnis virtus naturae creatae est nota nobis, ideo, cum aliquid fit praeter ordinem naturae creatae nobis notae per virtutem creatam nobis ignotam, est miraculum quoad nos, th. I. 110. 4 ad 2). 10. m. simpliciter sive simpliciter loquendo, → m. quoad nos. 11. m. spirituale, → m. corporale. 12. m. supra naturam, → m. contra naturam. 13. m. verum, → m. mendax.

b) Wunder im weitern Sinne des Wortes, d. i. Wunderbares oder Bewunderungswürdiges: nomen miraculi ab admiratione sumitur. Admiratio autem consurgit, cum effectus sunt manifesti et causa occulta, sicut aliquis admiratur, cum videt eclipsim solis, th. I. 105. 7 c; vgl. pot. 6. 2 c; creatio et iustificatio impii, etsi a solo Deo fiant, non tamen proprie loquendo miracula dicuntur, quia non sunt nata (→ natus) fieri per alias causas, th. I. 105. 7 ad 1; dicitur tamen quandoque miraculum large, quod excedit humanam facultatem et considerationem, ib. 114. 4 c; miraculum non accipitur ibi secundum quod dividitur (← sub b) contra naturalem operationem, sed secundum quod etiam ipsa naturalia opera miracula dicuntur, prout ab incomprehensibili divina virtute procedunt, spir. 2 ad 6.