Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BEATAE

BEATAE, Mulieres in Hispania prae caeteris religiosae, quales fere sunt Beguinae in Flandria. Concil. Hispan. tom. 4. pag. 352. col. 2. ex Concilio Mexicano: Ne sub devotionis specie praedictae mulieres licentiose huc illucque vagantes discurrant, et ob similitudinem habitus sanctimonialibus ignominiam inferant; statuit ac praecepit sub poena excommunicationis latae sententiae, ut nulla praedictarum mulierum, quas Beatas vocant, habitum alicujus religionis approbatae deferat. Ibidem ex Concilio Toletano anni 1582: Synodus eam (Constitutionem Pii V.) in iis etiam mulieribus observari mandat, quae per totam hanc provinciam cum Beatae vocentur, in Congregatione et sub obedientia vivunt.