Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BELLUM

BELLUM, Praelium, qua notione πόλεμος usurpatur apud Leonem Imp. in Tacticis cap. 12. 13. 14. et alibi passim.

Confer Drakenb. ad Liv. 3, 61, 2, et Forcellin. voce Bellum. Gloss. in Cod. Reg. 7644: Bellum, pugna. Bellum gerere, praelium facere. Bellum civile, pugna domestica. Historia Miscella: Tyrannide vero destructa, fit Persarum atque Romanorum circa Martyropolim maximum Bellum. Ubi Theophanes pag. 220. habet πόλεμος μέγιστος. Theodorus Campedonensis de Vita S. Magni cap. 6: Ea vero hora qua apud Tolbiacum Bellum istud commissum est, etc. Sampirus Episcopus Astoricens. in Adefonso IV. Rege Hispan.: Et bello inito, occidit ibidem ex Agarenis 12. millia. Dudo de Moribus Normann. pag. 96: Locus autem in quo Bellum memorabile fuit, dicitur usque in praesentem diem, Ad pratum Belli. Charta Fundationis Monast. de Bello in Angl. a Willelmo Notho, apud Guillelmum Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 1. pag. 1192: Et quia in hoc loco, ubi sic constructa est Ecclesia, mihi victoriam praestitit in Bello, ob victoriae memoriam ipsum locum appellare volui. Willelm. Brito lib. 10. Philipp.: In plano plane Bello confligat aperto. Infra: Donec lux Bello licitam se crastina praestet. Utuntur praeterea, Ordericus Vitalis pag. 501. Rigordus, Petr. d'Ebulo carm. de mot. sicul. vers 367. et alii.

Bellum Publicum, quod pugna publica, et publicus conflictus dicitur Vegetio lib. 2. cap. 18. lib. 3. cap. 9. 26. Mars publicus, lib. 5. cap. ult. Praelium publicum, Venerico in Apologetico Henrici IV. Imp. Δημοσία μάχη, apud Leonem in Tract. cap. 20. § 42. et Mauricium in Strateg. lib. 9. cap. 2. lib. 10. cap. 4. Δημόσιος πόλεμος, apud Theophanem ann. 4. Leonis Chazati. Auctor incertus de Limitibus agrorum: Quando milites occidebantur in Bello publico. Vetus Inscriptio 161: Post victoriam Gothicam, ipsis eorum Regibus celeritate mirabili conflictu publico superatis atque prostratis, etc. Catwlphus in Epistola ad Carolum Magnum: Longobardorum exercitus ante faciem tuam sine publico Bello in fugam conversus. Charta Hugonis Archiepiscopi Lugdunensis ann. 1094: Ut eum a vinculis anathematis, quo innodatus erat pro captione fratris sui Gaufredi, quem in Bello publico ceperat, absolveremus. Alia Goffredi Comitis Andegavensis ann. 1048: De submonitione pro praelio publico, etc. Bellum publice denunciatum, in alia ejusdem Goffredi in Historia Monasterii S. Nicolai Andegavensis. Ita apud Cumeanum de mensura poenitent. cap. 6. Bedam de Remediis peccatorum cap. 3. Silvestrum Giraldum lib. 1. Itiner. Cambr. c. 9. c. 2. Ericum Upsalensem lib. 2. Hist. Suecor. pag. 43. etc. Adde Glossar. med. Graec. voce Δημοπόλεμος.

Bellum, nude, pro Bello publico, denunciato et indicto, in Charta Ludov. VII. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 619: In exercitum et equitacionem non ibunt, unde non possint eodem die reverti ad domum suam, nisi nomine Belli submoneantur. Eadem habentur in Ch. Henr. reg. Angl. pro fundat. abb. Montisburg. ex Reg. 52. Chartoph. reg. ch. 127: Praecipio ut homines de villa Montisburgi, liberi et quieti sint ab omni exercitu et expeditione, excepta illa quae sub nomine Belli summonetur. Bellum denominatum dicitur in Chartul. S. Albini Andeg.: Pergant in exercitu meo ad Bellum denominatum. Vide Bellum publicum et in Hostis.

Bellum Campale, Praelium publicum: folcgefeoht, in Chronico Saxonico. Leges Henrici l. Regis Angl. cap. 10: Qui in Bello campali vel navali, fugerit, etc. Et cap. 43: Qui proditor domini sui fuerit, quicunque ab eo in obviatione hostili, vel Bello campali fugerit, vel victus fuerit, vel feloniam fecerit, terram suam foris fecit. Feud. lib. 2. cap. 57. constit. quam Henric. VI. Imp. et ann. 1196. inscribit Pertzius vol. leg. 2. pag. 200: Si vassallus... in Campestri Bello suum dominum dereliquerit, feudo privabitur. Mandat. Conrad. IV. Imper. ann. 1241. ibid. pag. 339: Principes non ineant Campestre Bellum cum Tartaris, sed terminos suos defendant. Adde cap. 13. Eximinus Petri Salanova de Privileg. Baronum Aragon.: Non tamen tenentur Regi facere exercitum vel cavalcatam, nisi forte Rex iret ad campale praelium. Ogerii Panis Annal. Genuens. lib. 4. ad ann. 1204. apud Murator. tom. 6. col. 389: Navis Carrocia de qua erat dominus vir strenuus Alamannus de Costa, navem Pisanorum de cursu, quae Leopardus vocabatur, et quae exierat ad ipsam inquirendam. cum quingentis bellatoribus Campali Bello devicit, et eam cepit. Ubi observandum Campale Bellum etiam dici de navali praelio. Instrum. ann. 1235. ex Archivis S. Victoris Massil.: Quod si dominus Comes obsidere vellet aliquod castrum, vel ei faceret inimicus Bellum Campale, etc. Campale certamen, apud Aimoinum lib. 3. de Mirac. sancti Benedicti cap. 7. Campalis congressus, in Actis Innocentii III. PP. pag. 15. Lis campalis, in Charta Aldefonsi Regis Aragon. apud Hieron. Blancam pag. 640; Bellum campestre, apud Rogerum Hoved. ann. 1187: Disposuit acies suas ad Bellum campestre. Matth. Paris ann. 1121: Actum est campestre praelium inter Ludov. Regem Franc. et Henr. Regem Angl. Conflictus campestris, in Gestis Innocent. III. PP. pag. 86. Passim apud Scriptores, Guillel. de Podiolaurent. cap. 23. 30. Leon. Ost. lib. 2. Chron. Cas. cap. 38. Florent. Wigorn. pag. 656. Galfridum Monumuth. lib. 1. cap. 5. Petr. de Vineis lib. 1. Epist. 21. 33. lib. 2. Epist. 45. lib. 3. Epist. 82. etc. Hist. Cortusior. lib. 6. cap. 8. Adde AEgid. Roman. de R. M. cap. 16. Sed et ita usurparunt Scriptores nostri. MS: Mainte Bataille fist, et mainte estour champal. Philippus Mouskes in Philippo Aug. Si envoia son fil Henri, A moult grant gent, si qu'entre aus deus Dut estre Bataille campeus. Robertus de Bourrono, in Hist. MS. Merlini et Arthuri: Ne remanra preudome qui ne rechoive mort en une Bataille Campal. Et infra: Li Roi Arthus et li home li Roi Rion assemblerent or endroit en Bataille Campal, en une plaine chi devant. Bataglia Campal, apud Joannem Villaneum lib. 7. cap. 111. lib. 11. cap. 8. 13. Bataille Roiale, apud Petrum de Fontanis cap. 13. § 11. Tabular. Burguliense ch. 97: Curtis vero ipsa libera est ab omni hominum extraneorum consuetudine, corvata biduanno, ab aliis hujuscemodi ab ipsius etiam Comitis, nisi in hostem vadat, et hoc sub nomine belli.

Casus in bello campestri recensetur inter magna forefacta, quorum cognitio ad superiorem dominum spectat, in Charta Odonis Ducis Burgundiae ann. 1206. apud Perardum pag. 297. Bellum campale, nude dicitur in alia anni 1220. apud eumdem pag. 323.

Bellum Nominatum. Vide Hostis; ubi legitur: Interdum etiam tenebantur dominos sequi, etc.

Bellum primum, Prima acies in praelio, Hispanis Delantera, Gallis Avantgarde. Rymer. tom. 6. pag. 532. col. A.: Damus et concedimus pro nobis, haeredibus et successoribus nostris Regibus Castellae per praesentes dicto illustrissimo Regi Angliae, et Edwardo ejus primogenito... ad guerram, quam nos habebimus, aut haeredes nostri Reges Castellae habebunt, contra Regem Granatae, aut alios Fidei inimicos, quod iidem Reges et eorum primogeniti, habeant primum bellum sive Delanterre, ante omnes mundi Christianos et omni tempore; ita tamen quod nos possumus et haeredes nostri Reges Castellae, si voluerimus, ponere vexilla nostra in dicto bello pariter cum vexillis Regis Angliae vel ipsius primogeniti. Item quod si contingeret dictos Reges, aut eorum primogenitos, ad guerram, quam nos aut haeredes nostri habebimus contra Regem Granatae, aut alios Fidei inimicos, non venire aut nolle, aut non posse venire, volumus et concedimus quod unum vexillum, de armis Regis Angliae, sit omni tempore in dicta guerra, in primo bello, sive en la Delenterre, etc.

Bellum, Duellum, Monomachia, etiam legibus decreta. Guillelmus Carnotensis de Vita S. Ludovici: Monomachiam, quae Bellum dicitur, vel Duellum, etc. Leo III. PP. Epist. 4: Tunc ipse Leo Imperator... petiit cum Constantino Bellum committere, ne pro duobus viris tantorum Christianorum sanguis effunderetur, etc. Tabularium Vindocin. Charta 122: Si forte incolarum aliquis in aliquo excedit, unde aut Bellum faciendum sit, aut solitum candentis ferri judicium sit deportandum. Bellum vadiare, in Leg. Henr. I. Reg. Angl. cap. 59. § 16. Scacarium S. Michael. apud Cadomum ann. 1225: Judicatum est quod Bellum vadiatum nullum sit, ex quo nullus Miles fuit ad visionem. Regestum 1. Sanjusti in Camera Comp. Paris.: Quaeritur utrum mortuo illo qui gagiavit Bellum, incipiat causa de novo, etc. Statuta Willelmi Regis Scotiae tit. 15. § 3: Nulli liceat redemptionem capere de aliquo, post aquae, vel belli de eo judicium factum. Notitia de placito Petri Samuel cum Veberto Abbate S. Juniani inter Antiquit Bened. Pictav. MSS. Stephanotii part. 3. pag. 577: Et judicaverunt Bellum ut esset, et remansit in Petrone et fratre ejus Woscelino. Bellum pugile apud Guibertum Abbat. Novigenti lib. 2. de Vita sua cap. 5. sub finem. Bellum armatum; Charta Fulconis Comitis Andegavorum pro fundatione Abbatiae Belliloci juxta Lochas: Et si in aliquo loco terrae meae Abbas loci illius pro qualicumque re Bellum fecerit, si homo suus victus fuerit, liberum eum reducat, nec aliquam forfacturam Praeposito vel Vicario emendet. Bellum quod ante Abbatem vel praepositum loci armatum fuerit, ibi perficietur, vel ubi Abbas illud ducere voluerit. Si vero cum homine meo, aut alicujus mei Militis armatum fuerit, Lucae fiet, etc. Ita bellum pro duello passim usurpatur, in Foro Morlanensi art. 8. in Legibus Willelmi Nothi cap. 68. 69. 70. 71. in Legibus Henrici I. cap. 45. 49. 59. apud Galbertum in Vita Caroli Comitis Flandriae num. 12. 94. 162. 137. etc.

Bellum Campionum, Eadem notione, inter dominica jura recensetur in Charta Ebrardi Vicecomitis Carnotensis anni 1073. ex Tabulario Dunensi: Non absurde autem videtur hic inserere, quod praedicta villa (de Puteolo Castro, Gallice du Puiset) non solum ipsa ab omni prorsus exactione liberrima huc usque perseveraverit, verum etiam in tantum hujusmodi privilegio omnes ceteras antecellit, ut de proximis circumquaque villis ad judicium calidi ferri portandum et ad Bellum Campionum clipeo et baculo faciendum, ex antiquitate saepe illic accusatores et accusati conveniant, totaque causa ad ipsius villae Domini deferatur audientiam.

Bellum Baronum, in Lit. ann. 1341. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 274: Quia dudum Bernardus et Romuhano, dominus castri Talherii, in guerris Baronum viam domini de Labreto, nunc inimici et rebellis domini nostri regis, sequi consuevit, etc. An bellum indicatur, quod ratione successionis ad ducatum Britanniae hoc ipso anno ortum est ?

Bellum Capitale. An Murdrum seu Homicidium furtim factum ? Ita videtur ex eo, quod Murdrum in Chartis adulterio jungi soleat et homicidio. Charta ann. 1233. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 135. et Armario Vapiscens. dioeces. n. 2: Relinquat omnes justitias et firmancias in omnibus casibus, exceptis tribus, adulterio, homicidio et Capitali Bello.

Bellum Privatum, illud olim dicebatur, quod inter privatos nobiles, cum alter alterum laeserat, gerebatur. Hac de re vide D. de Lauriere in Praefat. tom. 1. Ordinat. Regum Franc. et ipsius tomi pag. 58. in notis, maximeque Cangium nostrum in Dissert. ad Joinvillam.

Quem barbarum morem cum saepius abolere frustra tentassent aliquot ex regibus nostris, tandem Carolus V. anno 1367. solemni edicto, quacumque ex causa penitus sustulit. Unde, ut a poena indicta absolveretur, qui id bellum gesserat, illi Literae remissionis a rege concedebantur. Ejusmodi sunt Lit. ann. 1382. ex Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 4: Supplie (Heus de Sapignies chevalier) que attendu..... que ou pais où il demeure (Vermandois) les nobles ont usé et accoustumé de procéder l'un contre l'autre par voie de guerre, lequel usage il cuidoit estre loisible et tollerable,.... il nous plaise lui impartir nostre grace, etc. Memorati vero privilegii rursus mentio fit in Lit. ann. 1347. ex Reg. 77. ch. 172: Le suppliant, qui avoit juste cause de guerre contre ledit Gillet, et li loissoit par les privileges ottroyés aus nobles de Vermandois, etc. Eadem leguntur pro nobilibus ex Campania nostra, in aliis Lit. ibid. ch. 220.

Bellum Canum memorant Annales Victor. MSS. ad ann. 1230: Hoc anno Bellum canum occidentium se se fuit circa pedem montis Wismerii in Campania.

Bellum Caninum, Quo scilicet canes morsibus equos fugant. Tract MS. de Re milit. et mach. bellicis cap. 113: Ad faciendum fugam equis ac equitibus, oportet quod canes magni, qui vulgari sermone dicuntur Canes alani, nutriti ab eorum dominis feroces ac mordaces esse, quando animantur a dominis suis contra suos inimicos sive hostes.... Et est Bellum caninum contra equites.

Bellum, Manipulus, seu Globus militum, nostris, Escadron. Gesta S. Ludovici: Tradidit ei Rex 500. balistarios equites et pedites quatuorque Bella militum exterae nationis. Alibi: Rex ipse cum suo Bello armatus egreditur, et mox cuncti Barones aciebus dispositis exemit extra castra. Epistola Petri de Condeto tom. 2. Spicilegii Acheriani: Die Jovis sequentis redierunt parati, et tradidit eis D. Rex quatuor Bella, scilicet Carcassonense, Catalaunense, Petragoricense, et Bellicadrense, et servientes peditum. Et idem D. Rex et alii Barones, sicuti erant ordinati per Bella, usque ad 17. Bella exierunt circa exercitum contra Saracenos. Hic vero bellum Carcassonense, etc. dicitur, manipulus militum Balliviae Carcassonensis, etc.

Bellum, Machinae bellicae. Annal. Placent. ad ann. 1443. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 881: Eodem anno die 13. mensis Januarii Bellum publice paratum fuit ad expugnandum conventum S. Johannis de Canalibus, munitum fratribus conventualibus.