Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BENEFACIO

BENEFACIO, (BENEFACERE) Praedium, agrum in beneficium dare. Diploma Caroli III. Imperat. inter Instrum. tomi 3. novae Gall. Christ. coll. 145 C.: Nullusque ejusdem Ecclesiae Episcopus deinceps Benefaciendi eas terras habeat potestatem. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 712. col. 2: Illam etiam vineam et aliquid de prato, quae nobis in villa Libertis per cartulae testamentum tradidisti, similiter tibi Benefacimus, ea scilicet ratione, ut, etc. Praestaria Segrefridi Abb. Saviniacensis ann. xii. ab obitu Caroli Imperat. inter Fragm. Hist. Stephanotii tom. 7: Tua ad nos fuit petitio, et nostra pariter decrevit voluntas, ut res quas ad nostrum monasterium condonasti, tibi Benefaceremus, quod et fecimus... Igitur quidquid ibi visi sumus habere, tibi Benefecimus et filio tuo, qui primus tibi natus fuerit de matrimonio. Vide Beneficiare in Beneficium.