Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BLANDO

BLANDO, Blandonus, pro Brando, Brandonus, Fax, taeda, funale. Constit. Feder. reg. Sicil. cap. 98: Item quod licitum sit de die facere in nuptiis sollemnitates ad libitum; de nocte autem nullus vadat ad nuptias, vel moretur in eis cum Blandonibus, vel sine Blandonibus, nisi nubentes sint viduae;... et deinde redire ad domos suas cum Blandonibus usque ad sex, qui sint sponsi, et sex sponsae. Itaque numerus Blandonorum duodecim nullatenus excedatur,... videlicet si sint comites et magnates, cum Blandonibus usque ad sex; et si sint alterius inferioris gradus, usque ad Blandonos quatuor tantum. Ita quod cum pervenerint ad domos nuptiarum, Blandoni ipsi statim extinguantur, sub poena unciarum sex. Vide Brando 1.