Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACQUIRO

ACQUIRO, (ACQUIRERE) Quietum reddere, f. pro Acquitare. Vide mox in hac voce. Dicitur de episcopo, qui ecclesiam suam Acquisierat, quam praedecessor suus obligaverat. Mens. Philosoph. capite 27. Theol. Anguilberti. Nostris vero Acquerir, idem fuit quod Incitare, provocare. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 302: Le suppliant qui ne vouloit pas Acquerir noize, ne troubler la compaignie, etc. Aliae ann. 1401. in Reg. 156. ch. 427: Perrin qui estoit homme cremeu, rigoureux et Acquerans debas et riotes, etc. Aliae ann. 1450. in Reg. 184. ch. 122: Icellui Robinet, qui estoit fort noiseurs et très Aquerant. Noiseux et Acquerant legierement debat, ibid. in ch. 266. Dicimus vulgo Chercher noise.