Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONUM

BONUM, Id quod Latini Bona vocant. Facultates, nostris vulgo Bien. Baldricus Noviom. lib. 3. cap. 72: Et ipse Bonum suum recipere debebat. Chronicon Abbatiae S. Trudonis lib. 10. pag. 465: Bonum de Provin ad id modicum defluxerat, ut vix solveret 7. marcas. Vulgaris loquendi modus, le Bien d'un tel lieu. Charta Hilderici Comitis ex Tabulario S. Vitoni Virdunensis: Hoc timore perterritus, trado tibi, sancte Vitone, Bonum meum, quod est temporale, sed indeficiens in perpetuum, etc. Alia ibid.: Bonum nostrum quod habebamus ad Luniacum, etc. Charta ann. 1257. ap. Kopp. Docum. Hist. Foeder. Helvet. num. 5: Mota querimonia super quodam Bono in Burgon sito. Ibidem pluries.

Biens, pro Pecunia, nummi, Gall. Argent, monnoie, in Lit. remiss. ann. 1447. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 91: Voyant..... que difficile chose leur seroit de partir et paier entre eulx cinq lesdiz deniers, qui estoient mauvais....... Le suppliant dist (à ceux qui le suivoient) que ses Biens lui estoient cheuz, qu'ilz arrestassent et il les amasseroit, ce qu'ilz firent. Et adoncques ledit suppliant se baissa pour amasser sesdiz Biens: mais il ne les trouva pas.

Bonuscula, diminutivum a Bona, Facultates, apud Sidon. lib. 9. Epist. 6. et in leg. 29. C. Th. de Petit. et ultr. dat. (10, 10.)

Bonum S. Mariae, Superstitionis et paganiae species, in Capitul. Karlomanni ann. 743. cap. 19. Indicul. Superstit.: De petendo quod Boni vocant S. Mariae. Scandic. antiq. Bôn et Anglo-Saxon. Bên est Precatio, imprecatio. Conf. Grimm. Mythol. Germ. pag. 20. et 656. Praef. pag. XX.