Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONUM

BONUM,³ Donum, ipsa donationis Charta. Martyrolog. prioratus S. Montis MS.: Et ut praedictum donum firmum et ratum teneatur, etc. Hoc autem factum est in praesentia domini Guidonis Pictaviensis comitis, totiusque Vasconiae, qui propria manu Bonum suum tribuit, et signari in archivis nostris non negligenter jussit.