Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONUS

BONUS Dominus, Arbiter, sic dictus, quod partibus litigantibus, tanquam bonus Dominus utrique consulebat, remque inter eos componebat. Litterae Officialis Vabrensis de arbitrio dicto per Guillelmum de Canilliaco Priori de Roserio et Rectori Ecclesiae de Balmis ann. 1342: Compromiserunt se concorditer et amicabiliter in venerabilem ac religiosum virum D. Guillelmum de Caniliaco Camerarium Anianae tanquam in arbitrum, arbitratorem et amicabilem compositorem et Bonum Dominum ab ipsis partibus communiter electum.