Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): pietas

pietas

a) Zärtlichkeit, d. i. diejenige Tugend, der zufolge man den Eltern und dem Vaterlande die schuldige Verehrung und Liebe zollt: pietas est, per quam redditur debitum parentibus vel patriae, th. I. II. 60. 3 c; nomen pietatis importat (bedeutet) reverentiam, quam habemus ad patrem et ad patriam, ib. 68. 4 ad 2; hoc autem principium respicit pietas, inquantum parentibus et patriae et his, qui ad haec ordinantur, officium et cultum impendit, ib. II. II. 101. 3 c; pietas est quaedam protestatio caritatis, quam quis habet ad parentes et ad patriam, ib. ad 1; vgl. ib. 80. 1 c; 101. 1 c; 121. 1 c & ad 1; cg. III. 119.

Über den Unterschied zwischen pietas und observantia (← sub b) heißt es: Personis in dignitate constitutis potest aliquid exhiberi dupliciter. Uno modo in ordine ad bonum commune, puta (z. B.) cum aliquis eis servit in administratione reipublicae, et hoc iam non pertinet ad observantiam, sed ad pietatem, quae cultum exhibet non solum patri, sed etiam patriae; alio modo exhibetur aliquid personis in dignitate constitutis pertinens specialiter ad personalem eorum utilitatem vel gloriam, et hoc proprie pertinet ad observantiam, secundum quod a pietate distinguitur. Et ideo comparatio observantiae ad pietatem necesse est quod attendatur secundum diversas habitudines diversarum personarum ad nos, quas respicit utraque virtus . . . Et secundum hoc pietas observantiae praeeminet, inquantum cultum reddit personis, magis coniunctis, quibus magis obligamur, th. II. II. 102. 3 c.

b) Frömmigkeit, Gottseligkeit, d. i. die Tugend der kindlichen Verehrung und Liebe Gottes, synonym mit religio (← sub a): nomen pietatis etiam ad divinum cultum refertur, th. II. II. 101. 1 ad 1; vgl. ib. c & 3 ad 2; pietas, secundum quam cultum et officium exhibemus Deo ut patri, ib. 121. 1 c; unde convenienter, quod Deo parenti omnium honor exhibeatur, pietas esse videtur, cg. III. 119; vgl. ib. I. 1; 3 sent. 34. 3. 2. 1 c.

Zu donum pietatis → donum sub b.

Der Akt der pietas, insofern er die Seele vervollkommnet, ist eine beatitudo (← sub b); vgl. fructus sub b.

c) barmherzige Liebe: more vulgi nomen pietatis etiam in operibus misericordiae frequentatur, th. II. II. 101. 1 ad 2; vgl. ib. I. II. 64. 4 c; cg. I. 2; 3 sent. 34. 3. 2. 1 ad 2; 4 sent. 15. 2. 1. 3 ad 1.

Zu voluntas pietatis → voluntas sub c.