Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): planta

planta

Pflanze: vita in plantis est occulta, quia carent motu locali et sensu, quibus animatum ab inanimato maxime distinguitur, th. I. 69. 2 ad 1; vgl. ib. 72. 1 ad 1; 92. 1 c; 3 sent. 3. 2. 1 c; 4 sent. 48. 2. 5 c; plantae producunt folia gratia fructuum, et radices sunt in plantis non sursum, sed deorsum, ut accipiant nutrimentum a terra, 2 phys. 13 d; vgl. 2 cael. 2 e; in plantis et animalibus . . . nullo certiori iudicio diversitas specierum diiudicari potest, quam diversitate figurarum, 7 phys. 5 d; animalia et plantae et alia huiusmodi sunt secundariae partes eius (sc. universi), quae magis pertinent ad bene esse ipsius, quam ad primam eius integritatem, 1 cael. 3 a; vgl. 2 cael. 1 a; conservationem autem vitae consequitur planta per actum nutritivae partis, 2 cael. 18 f; animalia et plantae patiuntur statum et senectutem non successive secundum diversas partes, sed simul secundum totum, 1 meteor. 17 b.

Zu anima plantae → anima sub a; zu vita p. → vita sub a.