Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BRACHIUM

BRACHIUM, Mensurae species, cubitus. Charta Henrici Imp. ann. 1081. apud Ughellum tom. 3. pag. 420: Nec domum in praedictis terminis usque ad 36. Brachia interdici permittemus. Unum Brachium candelae, in Epist. Honorii III. PP. apud eumdem Ughellum tom. 4. pag. 1301. Bulla Nicolai IV. PP. ann. 3. de censibus Ecclesiarum in Regno, et Campania et maritima: In episcopatu Anagniensi Episcopus ipse in unoquoque festo coronationis D. Papae debet 60. Brachia panni, et 200. scutellas, etc. 20. sol. Occurrit ibi pluries.

Etiam terrae mensura. Charta ann. 1337. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 3. pag. 1228: Cum centum Brachiis terreni, siti circumcirca dictam turrim, etc. Vide Brachiera et Brachiata 2.

Brachium S. Georgii, Bosphorus, seu Fretum Hellespontiacum, sic dictum a Templo S. Georgii extra urbem Constantinopolitanam, quod ad littus istius freti exstructum erat. Vide Tyrium lib. 2. cap. 8. lib. 20. cap. 24. Interdum pro ipsa Propontide usurpatur, ut apud Villharduinum num. 65. et 162. ubi Abydenum castrum Brachio S. Georgii adjacuisse dicitur. Monachus sancti Mariani Altisiod.: Veneti per medios fluctus strictioris maris, quod Bosporus, vel Brachium S. Georgii dicitur, intrepide navigant. Conradus Ursperg.: Usque ad paludem sive sinum maris, qui Brachium S. Georgii dicitur, devastantes. Jacobus de Vitriaco: Hellespontus, qui hodie Brachium S. Georgii dicitur. Vide Leunclavium in Pand. Turc. n. 128.

Brachium Fluviale, Un bras d'eau, apud Aimoinum lib. 3. Hist. Francor. cap. 62.: Per ripam Brachii Fluvialis, quo civitas cingitur, ambulavit. Brachium marinum, apud Matth. Paris. pag. 460. Brachium maris apud Acher. Spicil. tom. 8. pag. 645.

Brachium in Collum Ponere, in signum susceptae servitutis. Chartae Parensales Bignonianae form. 26: Sed dum ipsos solidos minime habui unde transsolvere debeam, sic mihi aptificavit, ut Brachium in collum posui, et per comam capitis mei coram praesentibus hominibus tradere feci, in ea ratione, ut interim quod ipsos solidos vestros reddere potuero, et servitium vestrum et operam, qualemcunque vos vel juniores vestri injunxeritis, facere et adimplere debeam, etc. Conf. Grimmii Antiq. Jur. Germ. pag. 147. qui monet supplendum esse Brachium vestrum in collum meum posui. Aimoinus lib. 3. cap. 4: Et (Chrodinus) Brachium ejus (Gagonis) collo superponens suo, signum futurae dominationis dedit, etc. Vide Fredeg. Scholast. in Bracile.

Ad Brachia, Ad Brachia, clamabantur in praelio: quia cum Milites seu equites cataphracti armis undique corpus tectum ac munitum haberent, telis, hastis, ac ensibus impervii erant, nisi qua caput humeris connectebatur, aut per ocularia cassidum, aut etiam cum brachia erigerent ad vibrandos ictus, et sursum enses attollerent; tum enim captata hujusmodi occasione, brevioribus ensibus ac verutis latera perfodiebantur; vel denique in id potissimum artem impendebant suam, ut captatis brachiis hostes de equis dejicerent: cum lapsi rursum se se erigere ob grave armorum pondus non valerent. Ob duplicem igitur hanc causam in praelio vulgo inclamabatur, Ad brachia. Guillelmus de Nangiaco in Gestis S. Ludovici Regis Francor. pag. 381: Et quia tantis armorum utensilibus armari non consueverant, idcirco minus agiles et ruinae promptiores concussi cum impetu extiterunt: quod ut Francis animadversum est, communiter acclamantes, Ad Brachia, ad Brachia, per humeros eos cum manibus rapientes, ab equis ad terram praecipites impellebant. Idem Scriptor pag. 377: Et cum densitas armorum, quibus hostes erant munitissimi, ictus Francorum vibratos in aere repelleret, Franci mucronibus gracilibus et acutis sub humeris ipsorum, ubi inermis patebat aditus, dum levarent brachia transforantes, per latebras viscerum gladios scapulo tenus immergebant. Descriptio victoriae obtentae per Carolum Regem Siciliae: Sed nostri Gallici velut se agiliter infigentes,..... ex brevibus spathis suis eorum latera perfodiebant, ut vitam demerent corde tacto. Hinc ipse Carolus, dum milites suos hortaretur, clamabat: Punctim infigite, milites Christi, punctim transfigite. Will. Brito lib. 11. Philippid.: .... Cultris subularibus alter Scrutatur thorace vias. Infra: .... Nunc corpora forti Prensa manu, quando spatium non invenit ictus, Hunnisonis depellit equis, nunc juxta peremptis Viva coacervans aliena tabe volutat. Nunc multos lapsis, et ferri pondere pressis, Inque ipso lapsu fracto quandoque cerebro, Aut collo, aut costis, vita sine vulnere privat.

Brachium Regis Invocare, nostris, Invoquer le bras seculier. Σαρϰὸς δεξιά, Βασιλέος δεξιά, apud Epiphanium Haeresi 73. n. 23. Vitalis Oscensis Episcopus apud Blancam pag. 728: In villis Infancionum vel Ecclesiae si propter debilitatem Curiae, Brachium domini Regis vel Majordomus ejus, vel cujuscunque Officialis, ad exigendas poenas hujusmodi invocetur: ipse cujus est brachium invocatum, tenetur compulsionem et auxilium impartiri. Veteres Chartae apud Seldenum ad Eadmerum pag. 168. et in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 259. 308: Et si Episcopi judicio stare noluerit, si opus fuerit, ad vindicandum fortitudo et justitia Regis vel Vicecomes adhibeatur. Huc pertinent Leges Edwardi Confess. cap. 3: Quod si aliquis ei forisfecerit, Episcopus inde justitiam faciat. Verumtamen si quis arrogans pro Episcopi justitia emendare noluerit, Episcopus Regi notum faciat; Rex autem constringat malefactorem ut emendet cui forisfecit, scilicet primum Episcopo, deinde sibi; et sic erunt duo gladii, et gladius gladium juvabit. Charta Abbatis S. Cornelii Indensis, qua vendit Guidoni Comiti Flandriae oppidum Rothnacense, apud Miraeum tom. 2. pag. 1009. col. 2: Per se vel per alium tantum capiant vel capi faciant sua auctoritate, invocato etiam, si voluerint, Brachio seculari. Rymer. tom. 9. pag. 61. col. 1: Per censuras Ecclesiae, una cum invocatione Brachii saecularis. Vide Gregorium Mag. lib. 7. Indict. 1. Epist. 20.

Brachia, Ordines regni, quos vulgo Status dicimus. Leges Aragonum, apud Blancam pag. 771: Quod per nos et successores nostros eligantur 4. personae idoneae, una videlicet de quolibet Brachio, etc.