Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACTOR

ACTOR, Defensor, patronus, causidicus, advocatus, cursor, Papiae. Lex Ripuar. cap. 58. § 20: Servi Ecclesiarum non per Actores, sed ipsi pro semetipsis in judicio respondeant. Fortunatus in Vita S. Medardi: Jugum adhuc disciplinae sub tutoribus ferentem et Actoribus. Frequens hac significatione vox in Dig. lib. 3. tit. 5. fr. 31. § 6; lib. 2. tit. 4. fr. 10. § 13. etc., inprimis de syndico sive procuratore municipum usurpatur, lib. 2. tit. 4. fr. 10. § 4; lib. 44. tit. 2. fr. 11. § 7.