Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACTOR

ACTOR,³ Curator, qui ad opus urget, uti explicat Flettvood. in Sylloge Antiq. Inscript. part. 2. pag. 439: Eage Actor sacri princeps Leutbrande laboris.

Actores, Doctores, vel ordinatores, procuratores, ab agendo et curando vocati. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646. Gloss. Cod. reg. 4778: Actores, Doctores, vel ordinatores. Auctores, idem et procuratores ab augendo et curando vocati.

Actores Dominici, qui res domini agunt, et eorum possessionibus ac utilitatibus invigilant, in leg. 11. Cod. Theod. de Jurisdict. leg. 4. de Conlat. fundor; apud Gregor. Turon. lib. 9. cap. 38; in Lege Longobard. lib. 2. tit. 52. § 17. in cap. Car. M. lib. 4. cap. 44. qui Actores Domini in iisdem cap. 7. Car. M. lib. 7. cap. 60, Actores rerum Domini, in Lege Wisigoth. lib. 6. tit. 1. § 2. appellantur. Locus ex Lege Longob. supra allatus est inter Leg. Longob. Ludovici Pii cap. 38: idemque est qui in Ansegisi libro 4. cap. 44. (apud Pertzium cap. 42) legitur exscriptus ex capitulis missorum anni 817 (al. 819), apud Pertzium vol. Legum 1. pag. 216. In Theod. Cod. Actores dominici Defensores rei privatae principis, sunt Dirksenio. In lege prima tit. 1. lib. 2, insigue turbata lectio. Lege 11 ejusdem tituli haec leguntur: Minime provinciae rector exspectet in reos criminosos Actorem dominicum, ubi Interpretatio: Si quis in domibus dominicis criminosus potuerit inveniri provinciae iudex praesentiam non exspectet actoris, etc.

Actores Ecclesiae, proprie appellati, qui bona, possessiones, et facultates Ecclesiarum administrabant, veluti earumdem oeconomi, vel villici: seu, ut Pithoeus censet in Comitibus Campaniae, Advocati, et Defensores Ecclesiarum. Palladius Episcopus in Epistola ad Desiderium Episcopum Cadurcensem: Quid frater suus Deotherius Presbyter Actorem Ecclesiae Santonicae egit ? Gregorius Turon. lib. 7. cap. 22: Denique anno superiore commotum quendam levem e civibus, Ecclesiae Actores fecit interpellare. Tunc postposita justitia, res quas olim Ecclesia possidebat, sub specie emptionis abstraxit, etc. Chronicon Farfense apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 449: Incipiunt relationes ex authenticis desumptae de praejudicio, quod fecerunt nobis Actores sanctae Romanae Ecclesiae in Sabinis. Atque ita Actores Ecclesiae intelligi debent apud Alexandrum I. PP. Epist. 1. 2. 3; in Decret. Julii I. PP. cap. 7; in Ep. 1. Stephani II. PP. haec omnia sunt e Pseudo-Isidoro; in Concilio Aurelianensi V. cap. 17; Turon. II. cap. 24; apud Justinianum in Nov. 3; Gregorium Magn. lib. 1. Epist. 9. 53, lib. 2. Ind. 11. Epist. 43; Marculfum lib. 2. form. 4; Flodoardum lib. 2. Hist. Rem. cap. 17. 18; in Addit. 3. Ludov. Pii cap. 12. etc. Denique in Testamento Hildevarae Ravennae condito ann. Christi 523. quod Bibliotheca Regia asservat, et ut eximium antiquitatis fragmentum hoc loco inserere operae pretium duximus, ne posteritati pereat::: Possessionesque P::: sine vi, metu, doloque vel::::: et circumventionis studio, sed deliberatione propria et voluntate prona scribendam dictavi, quam rogatorum a me nobilissimorum testium, vel propriae manus maeae (sic) subscriptione firmavi, quam cum gestis vos Actoresque vestros quibuslibet duxeritis allegandam professionibus::::: non deerit tuis posterumque (sic) tuorum utilitatibus in futurum, de qua re et de quibus omnibus stipulanti tibi d::: simo atque Apostolico viro Ecclesiae suprascriptae urbis Episcopo s:::: ei et Actoribus vestris pariter in praesentia constitutis. Ego Hildevara quae superius olim jam perfectae aetatis in verbis solemnibus spopondi. Actum in Classe salida in Iduum Novembrium Maximo VI. Consule. Hildevara huic cessioni adque donationi a me factae in beatissimo adque Apostolico viro Ecclesio Sacerdote Ravennatis Ecclesiae ad omnia quae superius tenentur adscripta relegi conse::: et subcripsi, et testes ut subscriberent conrogavi, stipulantique SS. vir Beatissime, et Actoribus tuis in praesentia constitutis in verbis solemnibus spondi. Ego Johannes vestrae hujus donationis cessionisque instrumento rogatus ab Hildevara I. faemina.

Actores Fisci Regii, in Leg. Wisig. lib. 12. tit. 1. § 2; Capit. Caroli M. lib. 4. cap. 3 Capitul. Lud. Pii ad Theodonis villam habitum ann. 821. cap. 3.

Actor publicus. Idem ac, Actor Regis. In Legib. Luitprandi Regis Longob. lib. 6. cap. 6. apud Murat. tom. 1. part. 2. pag. 62. col. 2. E: Si quis Gastaldius vel Actor publicus curtem regiam habens ad gubernandum. Pro Actor publicus, Editio Goldasti habet Actor Regis. Ibid. pag. 60. in Notis ad lib. 5. cap. 13: Si judex aut Actor publicus in qualicumque civitate aut loco, inter homines qui aliquam discordiam habent, reugas tulerit.

Actores Regis, qui res a Rege sibi demandatas agunt, in Lege Longobard. lib. 1. tit. 9. § 16, tit. 25. § 21, tit. 30. § 10, tit. 34. § 10, lib. 2. tit. 17. § 1; Sunt inter Leg. Rothar. 377. 277. 211. 378; quibus adde Luitprandi lib. 6. art. 6. Rothar. 201. in Gestis Dagoberti cap. 18. apud Hincmar. de Ordine Palatii cap. 23. etc.

Actor Curtis Regiae, in Legib. Luitprandi Regis Longob. tit. 39. § 3.

Actor originalis. Forte Notarius. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1484. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arverniae pag. 233: Quare petebant et requirebant dicti actores originales, in quantum actores erant, dictos contractus venditionis terrarum... rescindi, cassari et adnullari.

Male de Notario interpretatur, nam de eo intelligi debet, qui primus litem infert seu actionem intendit adversus eum, qui sponsores et sponsorum sponsores habet: ejusmodi quippe actores a Praticis nostris Demandeurs originaires etiamnum vocantur.

Actor Patrimonii Regii, in Lege Burgund. tit. 50. § 3.

Actores Provinciarum, Exactores et receptores publici debiti dicuntur in Gloss. MSS. ad Codicem Theodos. lib. 1. in Cod. Reg. sign. 1197. Horum mentio est in Leg. Wisigoth. lib. 12. tit. 1. § 2.

Actores Villarum, Villici, apud Julium Firmicum lib. 3. Math. cap. 11; in Capit. Caroli M. lib. 4. cap. 41; in Lege Longobard. lib. 1. tit. 25. § 78. etc. Constitutio est Ludovici Pii Aquis data ann. 817, inter Leges Longob. ejusdem cap. 35. Actor domus, apud Sidon. lib. 5. Epist. 20. qui Agens domus dicitur apud Gregorium Turon. lib. 7. Actor loci, in lege Wisig. lib. 6. tit. 1. § 1. Actor possessionis, in lege Burgund. tit. 50. § 1. Vide Senatorem lib. 4. Epist. 40.