Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACTUALIS

ACTUALIS Justitia, Quae in actu est. Exposit. regulae S. Bened. in Bibl. Heilsbr. pag. 64: Licet de lege ordinata meritum quantificatur secundum quantitatem Actualis justitiae, etc. Invenitur (Dief.), superlativus actualissimus.

Actualis Scientia dicitur, quae res praepositas operationibus suis explicat; cujus partes sunt tres, moralis, dispensativa et civilis. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7646. Vide Isidor. lib. 2. Orig. cap. 24.

Actualis Vita, Eadem notione. Testamentum S. Rudesindi Episc. ann. 978. tom. 3. Collect. Concil. Hispan. pag. 184. col. 1: Post per annorum spatia monastica norma adeptus, et Actualem vitam cum pluribus servorum Christi pari glutino ascitus, praevidens dies vitae meae quoditie expletae.