Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): punctum

punctum sive punctus

Punkt: punctum non est principium nisi quantitatis continuae, th. I. 3. 5 c; unum, quod est terminus continui, ut punctus in permanentibus, ib. 8. 2 ad 2; punctus est, cuius pars non est, ib. 10. 1 ad 1; punctum non ponitur in definitione lineae communiter sumptae; manifestum est enim, quod in linea infinita et etiam in circulari non est punctum, nisi in potentia. Sed Euclides definit lineam finitam rectam; et ideo posuit punctum in definitione lineae, sicut terminum in definitione terminati, ib. 85. 8 ad 2; punctum autem est substantia habens positionem, 1 anal. 41 a; punctum est quoddam unum indivisibile in continuo, abstrahens secundum rationem a materia sensibili, ib.; punctus autem est quoddam indivisibile, quod terminat et dividit lineam, 2 anal. 10 e; vgl. 3 cael. 3 b; punctum enim nihil est aliud, quam quaedam divisio partium lineae, 1 gener. 4 c; vgl. ib. 5 c; duo puncta duarum linearum se tangentium continebuntur sub uno puncto loci continentis, 5 phys. 5 b; linea non potest componi ex punctis, 6 phys. 1 b; vgl. ib. 2 h; 8 phys. 17 f; 3 cael. 3 b; 1 gener. 4 e; punctus dicitur esse unitas posita, 1 cael. 3 d; punctum id est aliquod minimum sensu perceptibile, ib. 25 e; stet in uno puncto id est in angulo, 2 cael. 13 a.

Über den Unterschied zwischen punctum & unitas → unitas.

Arten des punctum sive punctus sind: 1. punctus motus & p. non motus (4 sent. 41. 1. 5 c; 1 anal. 41 a; 8 phys. 5 b; 1 cael. 2 g; 1 gener. 4 e) = der (in der sinnlichen Vorstellung) bewegte und der nicht bewegte oder ruhende Punkt. 2. p. non motus, → p. motus. 3. p. signatum (8 phys. 16 d) = der bezeichnete oder bestimmte Punkt.

Duo puncta non sunt consequenter se habentia ad invicem (2 anal. 11 a; vgl. 6 phys. 1 d; 1 gener. 5 c) = zwei Punkte können nicht unmittelbar aufeinander folgen (ita, quod ex eis constitui possit longitudo id est linea, 6 phys. 1 d). Duo puncta simul coniuncta non sunt nisi unum (4 phys. 2 b) = zwei miteinander vereinigte Punkte sind nur einer. Inter duo puncta semper est aliquod medium accipere (1 anal. 32 c), oder: Inter duo puncta semper est linea media (6 phys. 1 d; vgl. ib. f) = zwischen zwei Punkten gibt es immer ein Mittleres oder eine Zwischenlinie. Punctum additum puncto nihil maius efficit (5 phys. 5 b), oder: Punctum nihil magnitudinis adicit lineae (8 phys. 17 i) = wird ein Punkt einem Punkte oder einer Linie hinzugefügt, so bewirkt er keine Vergrößerung. Punctum stans est, et ideo potest bis accipi, semel ut principium et semel ut finis (4 phys. 21 a) = der Punkt ist etwas Stehendes oder Ruhendes und kann deshalb unter zweifachem Gesichtspunkte aufgefasst werden, das eine Mal als Anfang und das andre Mal als Ende.