Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACTUM

ACTUM, quod in fine diplomatum aliarumve Chartarum similium saepissime legitur, non semper idem est ac Datum. Datum tempus confecti diplomatis, Actum rem transactam significat; vel Actum tempus confecti instrumenti denotat. Datum concessi, cum scil. instrumentum in manus impetrantis traditur. Haec Mabil. Diplomat. pag. 193. B. cujus rei exemplum affert ex Diplomate Gabergae Reginae ap. Marlotum Metropol. Rem. tom. 1. pag. 607: Actum IV. Idus Februarii an. Incarn. Dom. 698. Datum pridie Idus Februarii manu dominae reginae, etc. ubi Actum biduo Datum praecedit.