Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALCO

CALCO,³ (CALCARE) Perambulando anquirere, investigare. Stat. Vallis-Serian. rubr. 69. ex Cod. reg. 4619. fol. 95. r°.: Communia dictae vallis... possit... eligere calcatores ad Calcandum et perquirendum in et super ipsa communia... si quis occupaverit, secaverit et restrinxerit aliquas stratas, possessiones et bona ipsorum communium,... et ad dividendum et separandum communia a divisis et ea terminandum.