Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALCO

CALCO,⁴ (CALCARE) solebant terram vel praedium, quod acquirebant vel dimittebant, ut illius limites certo noscerentur. Charta ann. 967. in Chartul. S. Vict. Massil.: Recognoscebant quia nullum directum non habebant de illis vineis et de ipsis campis, et se guerpierunt, et stipulaverunt, et intra jacentem jactaverunt, et Calcaverunt. Unde manifestum fit frustra ab Eccardo restitui solem, pro solum, in Lege Salica tit. 40. laudata voce, Calcare. Vide Percalcare.