Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALEFACTOR

CALEFACTOR Cerae, vulgo Chauffecire, Officium in Cancellaria notissimum, Cerarii praefectus, in Reg. Sign. Pater Cam. Comput. Paris. fol. 192. v°. non semel. Vide Tesserellum in Hist. Cancel. Est et fructuariae regiae officium ex Reg. sign. Noster ejusd. Cam. in Ordinat. hospitii reg. ann. 1285. fol. 58. v°. et in alia ann. 1317. ibid. fol. 82. r°. Vide, Fructuarius.