Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALEFACTORIUM

CALEFACTORIUM,² Locus ubi Monachi calefiunt, Gall. Chauffoir, Poesle, de quo liber Usuum Ord. Cisterciensis cap. 4. 15. 55. 73. Tabularium Vindocinense Ch. 268. ann. 1078: Qui, cum corpus epulis refecisset, jussit lectum parari sibi, ut paululum secrete quiesceret: cui mox in Calefactorio parari jussimus. Chronicon Tudonense lib. 10: Duae domus pauperum, altera aestivalis ad habitandum, altera hiemale Calefactorium ad reficiendum. Guidonis Disciplina Farfensis, lib. 2. cap. 1: Calefactorium xxv. pedes latitudinis, eademque mensura longitudinis. Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1224. ex antiquis Consuetud. Canonicorum Regul. S. Jacobi de Monteforti: Calefactoria possunt ingredi... ad sotulares ungendos, ad se minuendum, ad calefaciendum.