Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALEFACTORIUM

CALEFACTORIUM,³ Certum balnei genus, quo herbae in aqua coquebantur. Guidonis Disciplina Farfensis lib. 2. cap. 42: Famuli ipsius folia praeparent, tamen in uno angulo cum magna cautela, et quando Calefactoria facturi sunt, famuli cellararii praeparata folia habeant.