Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALIGO

CALIGO,² (CALIGARE) pro Coecutire, vox Latinis notissima; sed eam active sumunt inferioris aevi Scriptores pro Caliginem obducere, tenebras offundere, obscurare. Ildephonsus Epist. ad Quiricium Episc. concil. Hisp. tom. 2. pag. 535: Illuminet me praevenienti misericordia, quem Caligavit malorum culpa. Petr. Chrysolog. Serm. 41: Sicut terrae nubes Caligant coelum; sic obscurant animos intemperata convivia. Alio significatu vide supra in Caliga.