Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITALE

CAPITALE, Cervical. Papias: Pulvinar, Capitale, plumatium. Gloss. Graeco-Lat. Τυλοπροςϰεφάλαιον, Capitale, pilentum. Regula S. Benedicti cap. 55: Stramenta autem lectorum sufficiant, matta, sagum, laena, et Capitale. Caesarius Heistersb. lib. 4. Mirac. cap. 26. Capitale ejus vertit, et mollificavit. Codex MS. S. Quintini de Monte ad calcem Regulae saeculo circiter xi. exaratus: A plurimis praeter Capitale omnes abstineant. Occurrit apud Pelagium lib. 5. de Vitis Patrum libell. 19. n. 76. S. Bernardum Serm. 2. in fest. Omn. SS. Udalricum lib. 3. Consuet. Clun. cap. 11. in tertia Vita S. Winwaloei Abb. n. 8. apud Bonifacium in Vita S. Livini Episc. et Mart. cap. 3. in Regula Damianitarum Sororum cap. 8. in Chron. M. Belg. ann. 1047. in Tradit. Fuld. lib. 1. pag. 459. etc.

Capitale, Operimentum capitis, vel fascia qua caput involvitur. Gloss. Gr. Lat. Κεφαλόδεσμος, frontale, Capitale. Ditmarus lib. 7: Capitale ejusdem (Reginae Saracenorum) ornamentum, invicem gemmatum, Papa sibi prae caeteris vindicavit, etc.

Capitale I. cum auro. (Thesaur. eccl. Claromont. an. 980. mus. arch. dep. p. 41.)