Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITALE

CAPITALE,² Debitae pecuniae caput. Papias: Capitale, caput pecuniae. Capitis summa, apud Paulum JC. Gloss. Lat. Gr.: Sortes, χρησμοί, ϰλῆροι, ϰαὶ αἱ ϰεφαλαὶ τῶν δανεισμάτων. Joann. de Janua: Capitale, pecunia, vel poena capitalis, vel sententia de capite puniendo. Lexicon Gr. MS. Reg. Cod. 2062: Ἀρχαῖα, τὰ ϰεφάλατα τῶν χρεῶν. Ita Graeci principalem summam rei creditae ἀρχεῖα vocant, ut Demosthenes, Aristophanes, et alii: Nostris le Capital. Cabal et Caban, in Consuetud. Burdegalensi art. 49. 50. 56. et Bayonensi art. 21. 22. 23. Capitau, in Solensi tit. 20. art. 1. 2. Capitale debitum, apud Odonem Cluniac. in Vita S. Geraldi lib. 1. cap. 24. Charta ann. 1240. in Tabulario Campaniae Bibl. R. f. 365: Et quotiens transgressi et comprobati fuerint, Capitale reddent vobis, et in 10. sol. tenebuntur. Infra: In duobus sol. tenebitur ad emendam, et Majori in tribus denariis, et Capitale reddet dominis. Litterae ann. 1417. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 86: Usque ad congruam satisfactionem tam Capitalis, quam etiam damnorum inde legitime contractorum. Vide Cabale, et S. Rosa de Viterbo vocibus Cabadura, Caber et Cabo. Capitanei solidi in Chart. ann. 551. Marinio num. 119. lin 67. Bail de bestes à Chaptel, in Consuetud. Biturig. tit. 17. Nivernensi cap. 21. Burbon. art. 554. Nancaii art. 19. etc. Id est, inquit Molineus, ea conditione ut grex, seu Capitale in suo numero restituatur, Reliquum autem sit commune.

Capitale, AEstimatio rei furatae aut ablatae, in Lege Salica, Ripuaria, et aliis passim, in quibus convictus de furto cujuspiam rei, certae denariorum aut solidorum quantitatis culpabilis judicatur, excepto Capitali et delatura, id est, praeter capitale et delaturam. Ubi Capitale, est res ipsa quae restitui petitur, seu potius ejus aestimatio; quomodo accipitur diserte in Lege Anglior. tit. 7. § 7. in Lege Ripuar. tit. 18. § 1. et in Decretione Chlotarii § 12. Vide Grimm. Ant. Jur. pag. 383. 855. Charta anni 1135. inter Instrum. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 165: Solo Capitali absque alia exactione restituant. Ibid. col. 166: Quod si aliquid damni illatum fuerit, solo Capitali restituatur. Et col. 192. ex Charta anni 1182: Capitale et tantumdem de emenda persolvet.

Chron. Andr. Danduli ad ann. 1311. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 492: Quod fiat gratia nobili viro Bajamonti Teupulo, quod solvat totum Capitale pecuniae, per eum acceptae in Corono.