Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITALE

CAPITALE,⁴ Captale, dicitur bonum omne quod possidetur, praesertim vero bonorum species illa, quae in pecudibus consistit, quam Forenses nostri Catallum vocant, voce a Capitale et Captale deducta. Nam Capitum vocabulo pecudes intelligi docemus infra: unde quidquid boni in armentis et pecudibus est, Capitale, Captale, et Catallum, appellatum est. Gloss. Lat. Gall. Capitale, Chatel. Catholicon Armoricum: Chatal, Gall. Daumalle, hoc armentum. Charta S. Bernardi Abbatis Clarevall. ann. 1145. in Tabulario Autisiod.: Si thelonarius Comitis, seu aliquis clientum primus ceperit eum, qui Capitale Episcopi abstulit, Capitale suum cum Lege Episcopo reddere faciet: et si per ejus incuriam cum eodem Capitale evaserit, ipse pro illo Episcopo de Capitali et Lege respondebit. Vide Chartam Willelmi Episc. Cabilonensis ann. 1227. apud Sammarth. in Episc. Cabilon. n. 39. Perardum in Burgundicis pag. 327. Chartam ann. 1157. inter Instrum. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 174. Martenium tom. 3. Anecd. col. 1192. etc.

Charta Simon. dom. Castrivill. ann. 1217. in Chartul. eccl. Lingon. fol. 67. v°: Promitto quod nulla Capitalia seu res dicti dom. episcopi in dicta domo mea receptabo per me vel per alium, seu detinebo. Vide infra Capitalium 1.

Captale, pro pecude diserte usurpant Leges Inae Regis Westsax. cap. 42. apud Bromptonum: Rustici curtillum debet esse clausum aestate simul et hieme. Si disclausum sit, et introeat alicujus vicini sui Captale (versio Saxonica habet Pecus) per suum apertum, nihil inde recipiat, sed educat et patiatur damnum suum. In Legibus ejusdem Inae cap. 21. et 39. Fur inventus in Capitali, id est, re mobili, aut pecuaria. Eadem habentur praeterea notione Captale et Capitale cap. 44. 55. 63. et in Legibus Henrici I. cap. 13. 29. et 59.

Capitale Vivens, in Legibus AEthelstani: Reddam de meo proprio decimas Deo, tam in Vivente Capitali, quam in mortuis fructibus terrae. Ubi Vivens Capitale, idem est quod viva pecunia in Legibus Guillelmi I. i. pecudes, uti recte interpretatur Lambardus.

Capitale Furtum. Vide Capitis Furtum, in Caput.

Capitale de Crofta, seu de agro clauso, dicitur, in Charta Gileberti Basset ann. 1182. apud Kennettum Antiquit. Ambrosden. pag. 137: Canonici concesserunt hominibus (de Wrechwyke) duas acras prati pro Capitalibus suarum Croftarum secus rivulum versus molendinum fluentem ad faciendum stagnum et viam ad molendinum, et si forte contigerit quod in futuro molendinum non sit praedictis Canonicis necessarium, praedictae acrae prati ad saepe dictos Canonicos redeant,... et hominibus meis praedictis terra illorum remaneat.