Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITALE

CAPITALE,⁷ Oblatio pecuniaria, quae sanctis pro suo capite fit. Charta ann. 1178. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 671: Nummi autem illi, qui pro capitibus offeruntur, qui vulgo Capitalia nuncupantur, super altare in scrinio reponentur, videntibus monachis et capellano, non in trunco, etc. Alia ann. 1252. ex Tabul. Montisol.: Item quod Capitale et Capitalia, candelae et denarii, qui offerentur a baptisatis per capellanum in monasterio, in vigiliis Paschae et Pentecostes, dividantur per medium inter sacristam monasterii et ipsum capellanum. Vide supra Capitalacium.