Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITALE

CAPITALE,⁸ Domus frons, vel potius, ejusdem extensio e latere viae adjecto. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. ii. pag. 358: De saligatis manutenendis pro suo Capitali: Statuimus quod quicumque habet salegatam ante domum suam vel domos suas debeat eam facere refici expensis suis infra viij dies postquam fuerit devastata..... et illi qui sunt loco yscariorum teneantur hoc inquirere... et si invenerint infra viij dies eam devastatam, precipiant illi vel illis, in cujus testata seu Capitali devastata fuerit, infra viij dies eam reaptare. Vide etiam Caveçale. Fr.