Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITALE

CAPITALE,⁹ Congeries, collectio instrumentorum ac rerum omnium, quae alicui opificio vel negotio inserviunt. Statuta Bonon. ann. 1250-67. tom. iii. pag. 422-444. referunt sex locationum Gualcheriarum instrumenta, in quibus occurrit pactum: Quod comune bon. teneatur manutenere clusam et Capitale portas et catenas... et si adveniret quod per comune bon. subtraheretur aqua occasione alicujus laborerii, dummodo staret quod per comune bon. aqua ad dictas Gualcherias non veniret, ita quod starent conductores quod non gualcharent, vel occasione cluse, vel Capitalis portarum et catenarum, que destruerentur, notarii procuratorum comunis bon... teneantur incontinenti omnes dies scribere, etc. iii. 441. Fr.