Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITALIS

CAPITALIS, Primus, praecipuus. Capitalis Friborgi, in Legibus Edwardi Confes. cap. 20. Apud Sanutum lib. 3. part. 11. cap. 7. Capitales dicuntur, qui aliis Capitanei. Capitales Barones, apud Robertum de Monte ann. 1159. id est praecipui. Capitales Ecclesiae, apud Robertum Valciodorensem in Vita S. Forannani Abbat. num. 9. et in Charta anni 1089. apud Miraeum tom. 1. pag. 75. col. 1. Capitales Curiae, in Actis aliis ejusdem Sancti num. 13. Capitales viri de Curia, ibid. num. 15. Capitales ac principales homines, in Chronico Mellicensi pag. 446. col. 1. Domini Capitales in Indice MS. Beneficiorum Eccl. et Dioeces. Constantiens. fol. 51. verso, et in Formulari Anglic. Thomae Madox pag. 68. Capitalis mansura ibid. pag. 79. Capitale Monasterium, in Charta anni 1030. inter Acta SS. Benedict. sec. 3. part. 2. pag. 624. Capitalis pars Ecclesiae, infra in Capitium 2

Capitales inimici, in Chron. Andr. Danduli apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col 498. Chiefs d'ostel, in Lit. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 374. Vide Caput 3.

Capitalis Modiatio. Vide in Modiatio.

Capitalis, Gallis Captau vel Capitau, Dignitatis nomen, quibusdam ex illustrioribus Aquitaniae Proceribus attributum, quos Comitibus, Vicecomitibus, et Baronibus vulgo accenset Consuetudo municipalis Burdegal. art. 75. Sed praesertim duos ex iis, hac dignitate insignitos observare est, le Captal de Buch, et le Captal de Trene.

Prioris crebra occurrit mentio apud Froissartem, Berrium, Tillium, et alios Historiae Franciae Scriptores. Joannes de Grailly, Capitalis de Bogio appellatur, in Foedere, quod inter Castiliae Regem et Anglos initum est ann. 1362. et aliis Chartis, quas laudat Marca lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 8. Capitau de Buef, in Chron. Flandr. cap. 98. Est autem Bogium, Aquitaniae municipium ad canalis ostium, quod sinum Arcachonium efficit. Ex quo quidam censuere, Capitales appellatos, quod essent domini loci istius, qui est promontorium, seu, ut vulgo Galli efferunt, Caput in mare excurrens, Cap de Buch. Alii dictos putant, quod essent Capitanei istius castris; Capitales enim quandoque cum Capitaneis, seu Praefectis, confundi, ex Sanuto diximus: atque ita Capdals usurpat Raimundus Montanerius in Chron. cap. 133. 185. Porro Chronicon MS. Bertrandi du Guesclin eumdem Guesclinum exhibet heraldum, seu fecialem, Capitalis de Buch sic alloquentem: Et direz par delà à vostre reparier, Que nous irons à eux, s'il ne viennent à premier, Car je crois, se Dieu plaist, que je puis esploier, Que du Castal de Buef mangeray un quartier, Ne je ne panse anuit autre char manger. Inscriptio portae Atrebatensis urbis: Captal de Beuf, qui y fut pris, Comme Capitaine de haut pris. Veteres Chartae scriptae ann. 1459. Capitalatum et Capitalagium de Botgio vocant, eumque tradunt primitus possessum a P. Amanevo de Bordeu, qui obiit sine liberis, cujus frater fuit P. de Bordeu, Dominus Podii Paulini, Castri novi, et Insulae S. Georgii, qui filium habuit P. de Bordeu Capitalem de Bogio, et Assalhidam de Bordeu nuptam P. de Gresly Vicecomiti de Benaugis et de Castilhone. P. de Bordeu absque liberis pariter mortuo, Capitalatus in Gresliacam familiam transiit, ac deinde in Lebretensem.

Lit. remiss. ann. 1399. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 626: Jehan Graylin Capdau de Bug, et soy disant conte de Bigorre, etc.

Capitalissa de Bogio, pro uxore Capitalis de Bogio, in Literis ann. 1354. tom. 5. Rymeri pag. 785.

Capitalem Trenae recenset Regestum Constabulariae Burdegal. fol. 131. inter Nobiles Senescalliae Burdegalensis his verbis: Captau de la Trena debet pro castro de Trena, et pro his quae tenet a Rege in diversis parochiis, 100. sol. 8. den. de sporta. Hujus etiam meminit Regest. Homagiorum nobilium Aquitan. fol. 11. et 17: Petrus Captalis de Trena sub tutela Raymundi de Novelliano 1273. Vide Marcam. in Histor. Beneharn. lib. 6. cap. 24. num. 9.

Capitalem Sententiam Suscipere, Occidi ab hostibus. Barthii Gloss. ex Hist. Palaest. cap. 11: Illi autem qui voluerunt, Capitalem sententiam susceperunt. Cap. xxvi: Duo ex militibus exierunt de turre vulnerati, tertio tres hastae detrunctae sunt in manibus. Illi duo acceperunt Capitalem sententiam. Vide Capital 2.