Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITULUM

CAPITULUM, et Capitularia functio, vel temonaria, in leg. 14. et 15. Cod. Th. (11, 16) de Extraordin. etc. pro auri tironici, seu pretii loco tironum exactione. Gregorius M. lib. 1. Ep. 47: Sacra Imperialia cucurrerunt, quibus omnia praeceperunt gravia nunc Capitula submoveri.

Capitularii, Iidem qui Exactores, in leg. 3. eod. Cod. (6, 35.) de Privileg. eor. qui in sacro Palat. mil. Capitularii horreariorum et tabernariorum, apud Senatorem lib. 10. Epist. 28. qui tributa ab horreariis exigebant. Maxime vero in d. 1. et 1. 7. eod. Cod. (7, 13) de Tiron. Capitularii dicuntur Temonarii, ut et apud Symmachum lib. 9. Epist. 10. capitulariae et temonariae functionis exactores. Vid. Marin. Pap. Diplom. pag. 288. not. 3.