Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITULUM

CAPITULUM,³ Brevis Lectio, quae in divino officio, loco Lectionis legitur. Radulphus Tungrensis de Canon. observ. propos. 13: Sicut ad vigilias noctis leguntur Lectiones magnae, ita ad Laudes et Vesperas, et ad quinque parvas Horas, dicuntur parvae Lectiones, quas Benedictus appellat in sua Regula Lectiones; communi tamen usu saeculi appellantur Capitula. Idem Radulphus propos. 8: In Lectionibus tam majoribus quae nocturnis vigiliis leguntur, quam parvulis, quae dicuntur ad alias Horas, et Capitula appellantur, laudem Dei agimus et pronunciamus. De his Capitulis fit mentio in Concilio Agathensi can. 21. apud Vigilium PP. Epist. 2. etc. Capitula Dominicalia, quae Dominicis diebus canuntur, in Statut. Guigonis pro Ordine Cartusiensi. Vide Lecticulae.

Capitella, Breviora capitula. Concilium Agathense can. 30: Post hymnos Capitella de psalmis dicuntur. Regula S. Aureliani cap. 55: Hymnus, Jam surgit, Hora Tertia, et Capitulum, deinde Kyrie eleison, (dicantur.) Occurrit ibi pluries, et in ejusdem Regula ad Virgines. Gregorius Turonens. lib. 9. cap. 6: Et ingressus in oratorium, me postposito, ipse Capitellum unum, atque alterum, ac tertium dicit. Utitur et lib. de Vitis Patrum cap. 6. Vide Capitellum 6.