Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITULUM

CAPITULUM,⁴ Locus in quem conveniunt Monachi et Canonici, sic dictum, inquit Papias, quod Capitula ibi legantur: Capitula librorum dicta, quod breviter capiant et contineant aliquam sententiam, sive quasi caput et titulus majoris scripti. Unde Clericorum Capitulum dictum, quod Capitula ibi exponantur: nempe Regulae. Notum enim mane post Primam recitatam, antequam Fratres exeant ad laborem, jam olim aliquod Regulae Capitulum iis fuisse praelectum; cujus moris meminerunt Fuldenses Monachi in Libello supplici Carolo Magno porrecto apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuldens. cap. 12. et Smaragdus in praefat. in Diadoch. Monach. Concilium Aquisgran. can. 69: Ut ad Capitulum primitus Martyrologium legatur. Cap. 70: Ut ad Capitulum lectio tradatur. Amalarius lib. 4. de Eccles. offic. cap. 2: Mos inolevit ut per Monasteria Deo devota legatur lectio in Capitulo. Helinandus Monach. Frigidimontis: In toto corpore Ecclesiae, praeter illum ubi altare constituitur, nullus locus est sanctior Capitulo, nullus reverentia dignior, nullus diabolo remotior, nullus Deo proximior. Ibi enim perdit diabolus quidquid alibi lucratur. Ibi Deo restaurat obedientia quicquid alibi illi subtraxit vel negligentia vel contemptus. Vita S. Benedicti Anian. n. 30: Fratribus vero sibi subjectis omni hora, in nocturnis scilicet, in Capitulo, in refectorio, pabula vitae praebebat. Capitulum post Nonam, memoratur in Capitulis Sangallens. circa ann. 817. editis, apud Mabill. in Actis SS. Benedict. sec. 4. part. 1. pag. 742. Domus Capituli apud Eckeardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 11. et 16. et in Statutis Ordinis de Sempringham pag. 724. Ordo Romanus: In conventu Fratrum, qui apud quosdam Capitulum nuncupatur. Jacobus Hemricurtius in Speculo Hasbanico pag. 11: Rasson qui est ensevelis en Capitele des Freres mineurs a Liege.

Ea erat erga Capitulum in quibusdam monasteriis reverentia, ut in eo omni tempore lampas arderet. Charta ann. 1200. ex Bibl. reg. cot. 19: Ergo Rogerus de Portis dedi abbatiae S. Mariae de Noa..... omnes penitus arbores, sive nuces sive fructus alios proferentes..... ad ministrandum omni tempore lumen unius lampadis in Capitulo ipsorum. Cappitle, in Chartul. 21. Corb. ad ann. 1404. fol. 199. v°.

Capitulum Conversorum, quod ab Abbate pro Conversis tenetur, de quo agunt Institutiones Capituli generalis Ord. Cisterciensis distinc. 14. cap. 10.

Capitula Ruralia, in Provinciali Cantuar. Eccles. lib. 1. tit. 2. lib. 5. tit. 17. in Constit. Ottonis Legati Eccles. Roman. in Anglia tit. 7. et in Concilio Redingensi ann. 1279. can. 5. dicuntur Conventus Curionum ruralium, qui ab Episcopis, Archidiaconis, aut Decanis ruralibus subinde coguntur, in quibus de rebus Ecclesiasticis suarum parochiarum pertractare solent. Vide Kalendae.

Capitulum, ut ait Lindwodus, quandoque ponitur pro collectione plurium, et non communiter viventium: sed ob tractatus communes inter se habendos ad aliquem locum confluentium. Exemplum patet in Capitulis generalibus Monachorum et aliorum Regularium, etc.

Capitulum, proprie loquendo, inquit Lindwodus, dicitur respectu Ecclesiae Cathedralis, ut Conventus respectu Ecclesiae inferioris, ubi est collectio viventium in communi.

Capitulares, Canonici, apud Ericum Upsaliensem lib. 5. Hist. Suecicae pag. 180. et alibi, qui Capituli jus habent, ut loquuntur, qui ont droit d'entrer au Chapitre.