Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITULUM

CAPITULUM,⁶ Capitulare. Capitis tegumentum muliebre. Isidorus lib. 19. Orig. cap. 31. et ex eo Papias: Capitulum, est quod vulgo Capitulare dicunt. Glossae veteres, cap. de vestimentis: Capitulare, ϰεφαλοδέσμον. Addit. ad Matth. Paris pag. 115: Nec habeant Capitulum de floribus, id est, sertum; Gallis Chappellet.