Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITUM

CAPITUM, Pabulum jumentorum, uti vocem hanc interpretatur Ammianus lib. 22: Totidemque pabula jumentorum, quae vulgo dictitant Capita. Hesychius: Κάπετα, ϰτηνῶν τροφή. Idem: Καπητόν, παράϐλημα ἀλόγων. Vopiscus in Aureliano: Capitum animalis non vendat. Senator lib. 7: Proinde annona fuit domini et familiae ejus, Capitum animalis. Atque ita haec vox accipitur in leg. 7. 13. 17. Cod. Theod. (7, 4.) de Erogat. milit. ann. et aliis locis, quae Palea vertitur in leg. 9. Capitatio in leg. 8. eod. et leg. ult. eodem Cod. (11, 20.) de Collat. donat. Adde Julianum Antecessor. Nov. 15. cap. 52. Fodrum ejusmodi praestationem appellarunt recentiores.