Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPTIVO

CAPTIVO, (CAPTIVARE) Capere, captivum reddere. Gloss. Graec. Lat.: Αἰχμαλωτίζω, Capto, Captivum duco, Captivo. αἰχμαλωτιστής, Captivator, αἰχμαλωτίζομαι, Captivor. Petrus Chrysolog. Serm. 7: Hypocrisis dum cupit Captivare oculos, oculis fit ipsa captiva. Serm. 29: Aurum Judaicum populum sic suo Captivavit affectu, vicit illecebris, etc. Epistola J. Episcopi Acconensis ad Honorium III. Papam apud Acherium Spicil. tom. 8. pag. 373: Quibusdam eorum a Sarracenis Captivatis, aliis mari subversis (f. submersis) etc. Utuntur Vulg. Interp. Rom. 7. 23. Aug. Civ. Dei lib. 1. cap. 1. Dudo lib. 2. de Actis Norman. Saxo Grammat. lib. 2. Willelmus Brito lib. 4. Philipp. et alii.

Captivatio, Captivitas, apud Rymer. tom. 2. pag. 222: Omnes fratres... de Captivatione sua per vos redemptionem habentes. Et tom. 8. pag. 480: Arrestationibus, Captivationibus et detentionibus.

Captivator, Qui addicit in captivitatem. Aug. Ep. 199: Captivatores tuos et depraedatores. Apud Marten. Anecd. tom. 4. col. 184: De Captivatoribus Clericorum.

Captivellus, Misellus. Vita B. Johannis Bonvisii tom. 5. SS. Maii pag. 109: Dissipat facta sua, et de malo in Captivellum venit.

Captivitas, Miseria, calamitas, apud Lobinellum Hist. Britan. tom. 2. pag. 300: Ad tantam miseriam et Captivitatem devenerat, ut, etc.

Captivus, Vilis, contemtibilis, Gall. Chetif. Cartul. Matiscon. fol. 173. verso ann. 1182: Testificati sunt quod tertia pars de Bosco Captivo ad eamdem Ecclesiam pertinet.