Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARMEN

CARMEN, Incantatio. Justinianus § 5. Instit. de Public. judic. (4, 18.): Venefici qui magicis susurris, seu Carminibus homines occidunt. Virgilius AEn. lib. 4. vers. 487: Haec se Carminibus promittit solvere mentes. Carmina dira, in leg. 7. Cod. Th. (16, 10.) de Paganis. Vindicianus Medicus: Gramine seu malis aegro praestare medelam, Carmine seu potius, namque est res certa saluti Carmen, ab occultis tribuens miracula rebus. Decretum Tassilonis Ducis Bajwar. de popularibus legib. § 5: Ne forte Carminibus vel machinis diabolicis vel magicis artibus insidiantur. Caesarius Heisterb. lib. 1. cap. 34: Diabolum aliquando per Carmina vocare consuevi. Aimoin. lib. 3. Hist. Franc. cap. 52: Rapi meretrices ad supplicia jubet, quae se fatebantur Carminibus multos interemisse innocentes. Vide Guill. Abbatem S. Theoderici in Vita S. Bernardi lib. 1. cap. 2. Miracula S. Wlfranni Episc. num. 28. etc. Plura ap. Grimm. Mythol. German. pag. 626. 627.

Carmina Diabolica, Quae super mortuos nocturnis horis vulgus cantare solet, vetantur in Ratherii Veronensis Episcopi Epistola Synodica ad Presbyteros, et apud Reginonem cap. 71.

Carminare, Incantare, carminibus magicis irretire, Gall. Charmer. Gloss. Arabico-Lat.: Carmino, Canto. Papias: Carminare dicimus, vel inde dicitur, quod qui illa canerent, mente carere existimabantur. Qui malum Carmen incantavit, in legibus 12. Tab. apud Plin. lib. 18. cap. 2. Carmina incantare, dixit etiam Lampridius in Juliano. Marcellus Empiricus cap. 8: Ipso oculo clauso, qui Carminatus erit. Et cap. 15: Glandulas mane Carminabis. Hincmarus Remensis de Divort. Lotharii et Tetbergae: Quidam etiam vestibus carminatis induebantur, vel cooperiebantur. Raymundus de Agiles in Hist. Hieros.: Dum duae mulieres petraviam unam de nostris fascinare vellent, lapis viriliter excussus, mulieres Carminantes cum tribus pueris allisit.

Qua arte potissimum usi sunt, et etiamnum utuntur in vulneribus sanandis; quam infeliciter, docent sequentia. Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 131. Chartoph. reg. 142: Le suppliant fery ledit Nepveu un seul coup,..... et ledit coup Charmé de paroles seulement, sanz autre medecine ou garison, ledit Nepveu ala de vie à trespassement. Aliae ann. 1444. ex Reg. 176. ch. 233: Tous guerirent, excepté icellui Estienne, qui fit Charmer sa plaie qu'il avoit sur la teste sans autre remede y querir. Denique aliae ann. 1457. in Reg. 189. ch. 157: Lequel Anglois se fist, comme l'en dit, Charmer par un franc archier, etc. Charmegneresse, Saga, in Lit. remiss. ann. 1402. ex Reg. 157. ch. 254: Ledit Henry appella ladite femme putain, larronnesse et Charmegneresse. Vide infra Conjurium.

Incarminatrix, Saga, apud Galbertum in Vita Caroli Comit. Flandr. num. 165.

Carminalia Instrumenta, Quibus utuntur incantatores in suis artibus exercendis. Vita S. Bernardi auctore Alano inter illius opera tom. 2. col. 1237. edit. 1690: Cum adhuc puerulus gravi capitis dolore vexaretur, decidit in lectulum. Adducta autem ad eum est muliercula, quasi dolorem mitigatura carminibus: quam cum ille appropinquantem sentiret cum quibusdam Carminalibus Instrumentis, cum indignatione magna exclamans, a se repulit et abjecit.

Carminare, Canere carmen, commentare carmen, facere carmen. Gasparis Barthii Glossar. tom. 3. pag. 280. ex Fausto. Vide Laurentii Amaltheam. Pro Carmina facere apud Sidonium Ep. 1, 9. et 9, 15.