Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): divisio

divisio divisio, -onis, f.

1 a actio dividendi (etiam transl. et t. t. mathem.) – dělení: d-oquo dyelenye |ClarVoc 233 in capite de arismetrica|

b t. t. philos. et rhet.: partitio – rozdělení, rozčlenění

c distributio, assignatio – rozdělování, přidělování

+ iunct. (ad 1a): divisio viarum (cf. ThLL V/1 776,35) compitum – rozcestí: domus dicta vulgariter w Kocotkach (cf. W. W. Tomek, Dějepis II,122) sita sub castro nostro Pragensi in d-e viarum |(1360) RegDipl VII 338| Divisio apostolorum (sanctorum) festum die 15. Iulii celebratum, quo apostoli in diversas mundi partes dimissi sunt (cf. DuC III 458a) – svátek Rozeslání apoštolů (15. 7.; cf. Friedrich, Chronologie 293,328): 15 (Iulii) D-o apostolorum |NecrOlom II 109|; in D-e apostolorum rex Rudolfus...moritur |PetrZittChron 43a|; sacerdos singulis annis in D-e apostt. ...anniversarium peragere debet |(1349) RegDipl V 314|; datum in H. dominica post D-em apostolorum sanctorum |(1446) DocUlrRos III 121|; actum feria IIII in D-e apostolorum |(1489) AČ 18,360|; saepiss. sub divisione esse dividi – dělit se: omnis ecclesiasticus ordo sub d-e triplici est...in monasticis eciam est triplex ordo |ArnPardAp 262|

distinguitur (ad 1a): d-o est duplex, scilicet equalis et inequalis. Equalis d-o est eiusdem numeri per se ipsum seccio vel est alicuius numeri per alium tot unitates habentem distribucio. Inequalis autem est quantitatis discrete maioris mensure unitatum per reliquum sibi disparem particio |UK IV G 2 f.9v in mg.| (ad 1b): d-o est alicuius tocius in suas partes distribucio et est multiplex: Analoga est, quando aliquid totum analogum dividitur in sua analoga, ut encium aliud substancia, aliud accidens. Generalis est unius nature plurium perfeccionum in suas naturas specifica particio, ut animalium aliud homo, aliud asinus. Specifica est natura perfecte, specifice et complete in sua individua distribucio, ut hominum alius Wenceslaus, alius Iohannes. Realis est rei totum in se habentis seu totum quantitativum in suas partes qualescunque distribucio, ut ligni d-o |UK IV G 2 f.10r in mg.|

nota: in nomine operis a Boethio scripti – v názvu Boethiova spisu: nam pro illa sentencia est Boethius in Libro d-um (i. e. De divisione, cf. M. Schanz – C. H. G. Krüger, Geschichte der römischen Literatur IV/2, München 1959,158) |PalPosP 122|

spec.:

a iur.: α dispertitio rerum familiarium usque adhuc communium, portionum hereditariarum constitutio – rozdělení nějakého nedílu, stanovení dědických podílů (cf. Staročeský slovník s. v. otděl’enie): l(ittera) d-is bonorum heredum Wolframi antiqui |(1317) TopTgApp 28a|; nos ex d-e bonorum patrimonialium inter nos ex una et Nicolaum et Hansam...affines nostros...parte ex altera alias celebrata prenominate ville, que nobis cessit in partem, effecti hereditarii...possessores |(1347) LibEr II 134b|; filius d-em seu emancipacionem (vetus vers.: dielu neb odsazenie ) a parentibus suis habere desiderans |MaiCar 144|; domum..., que per d-em alias skrze podiel amicorum hereditarie est devoluta |(1454) LibCivSlan p.125| c. praep. de : post mortem...W. vectoris facta est d-o de bonis |(1458) AČ 26,560|; al. β sui a re familiari communi separatio abdicatione portionis nuntiata, i. q. abrenuntiatio (2, q. v.) – oddělení se od rodového majetkového společenství zřeknutím se podílu, vzdání: ipsa domina T. ...ante ipsam vendicionem fecerat finalem atque sempiternalem d-em, que vulgariter fuerziht (= Verzicht) dicitur, omnium rerum hereditalium devolutarum ad eam |(1288 Apr. 3) ArchPr|

b eccl.: α intervallum in pericopes lectione positum – přestávka ve čtení perikopy: secundum Iohannem: In illo tempore abiit Iesus trans mare Galilee...sed hec quid sunt inter tantos? Dicit ergo Iesus. D-o. Facite homines discumbere |MissPr f.54va|; require superius in proximo ewangelio, ubi est d-o |ib. f.220ra|

β actio (panis eucharistici) frangendi – lámání (hostie): ubi magister tractat de d-e seu fraccione hostie consecrate |DeclMag 70| γ in nomine muneris ecclesiastici – v názvu církevního úřadu: Albertus archidiaconatum in A. et officium ,d-is administracionis‘ nuncupatum...obtinet |(1399) MonVat V 814|

c mus. (cf. ThLL V/1 1629,49): punctus divisionis in arte, quae mensuralis dicitur, signum inter notas musicas ponendum fines perfectionis (q. v.) designans – v mensuralní soustavě znaménko kladené mezi noty k označení hranice perfekce (cf. Černušák, Děj. hudby 1946,70): punctus d-is additus semibrevi debet precise ad medietatem...illius figure poni |CapPr P 1463 f.75r|; duplex est punctus, scilicet perfeccionis et d-is, perfeccionis ponitur in cantibus imperfectis, d-is vero ponitur in canticis perfectis |ib. f.89r|

d medic.: dub. sign.: aliquis habens apostema habet tria genera morborum, scilicet conplexionem malam, malam conposicionem et solucionem, id est d-em |CapPr P 1252 f.17rb| (ad 1c): in re metallica – v hornictví: actio metallum effossum dividendi – rozdělování vytěžené rudy: volumus eciam divisores sportas d-is habere per totum argentifodium equales |IusRegMont 314|

2 pars (cf. ThLL V/1 1628,29,38) – část: nullus castrensium...in fluvii Moravae d-ibus spectantibus ad ecclesiam Gradicensem audeat piscari |(1251) CodDiplBoh IV 377|

3 bot.: discrimen – přepážka, přehrádka: rutha agrestis...habet...flores albos et capitella divisa tribus d-ibus |UK XI C 2 f.127r|

4 dissensio, discordia, spec. eccl.: schisma (cf. ThLL V/1 1628,73) – neshoda, roztržka, zvláště církevní rozkol, schisma: quia peccaverunt (homines), scisma esse voluit (Deus)...; hanc d-em inmisit, ut divisa forcius adunaret |IenstCons 80|; iustum ergo fuit...iuxta exigenciam rerum in tempore super magnam d-em regnorum et populorum in ecclesia, quod eciam sacerdocium scinderetur |JanovReg II 193|; in omnibus statibus, secularibus et spiritualibus, d-es sunt et suspiciones |ProcPlzReg 127|; pro isto tempore...stante indisposicione populi et d-ibus currentibus non est licitum...communitatibus...eligere episcopum |(c. 1450) SborPr V/2 537|; tunc vulgus in clerum...insurrexit et facta est d-o in populo |ChronUniv 580a|; al.

nota iunct.: divisio schismatis eodem sensu: conceditur...eius (Petri) successorem...verum apostolicum fore, sed in dubium verti, quis ille sit, presertim in d-e presentis scismatis |IenstVer 4 *|

5 differentia (cf. ThLL V/1 1629,53) – rozdíl: d-um vel difformitatum...alia est...necessaria, et illa non derogat unioni vel similitudini...Alia est accidentalis...Accidentalem d-em aut difformitatem hic voco varietatem, que venit secundum adinvenciones hominum..., utpote varietas in cultu Dei..., varietas consuetudinum, varietas habituum |JanovReg II 167|; d-es vero graciarum sunt...rozdylowe |KNM XII F 12 f.225v|; al.

6 i. q. dimensio – rozměr: solidum corpus habet tres d-es, scilicet longitudinem et latitudinem et spissitudinem |UK XI D 7 f.92r|; al. ib.