Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): tunc

tunc

damals, der Gegensatz zu nunc (←): tunc significat tempus determinatum per aliquod prius nunc, sive propinquum, sive remotum. Possumus enim dicere, quod tunc destructa est Troia, et tunc factum est diluvium. Oportet enim, quod id, quod dicitur factum tunc, includatur ad aliquod nunc vel instans praecedens. Oportebit enim dicere, quod sit aliquod tempus determinatae quantitatis ab hoc tempore praesenti in illud nunc, quod erat in praeterito, et sic patet, quod hoc, quod dico tunc, differt a secunda significatione nunc in duobus, quia tunc semper est ad praeteritum, et indifferenter se habet ad propinquum et remotum; sed nunc se habet ad propinquum, sed indifferenter ad praeteritum et futurum, 4 phys. 21 e.