Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CASA

CASA, Isidorus lib. 14. Origin. cap. 12. et ex eo Papias: Casa est agreste habitaculum palis, arundinibis et virgultis contextum, quibus possunt tueri a vi frigoris, aut caloris. Casa, hospitiolum. Gloss. Graeco-Lat.: Καλύϐη, Casa, tugurium, pergula. Ita apud Latinos Scriptores; sed apud Latino-Barbaros sumitur pro quovis aedificio: unde Casas Regis legimus in Lege Longob. lib. 2. tit. 17. § 1. Rothar. 378. Breviar. rer. fiscal. Carol. M. cap. 21: Invenimus casam regalem cum cameris 2. Casas Dominicas, in Lege Bajwar. tit. 1. § 14. Casam Dominicariam in Actis SS. Benedict. sec. 4. pag. 158. Vide Indic. general. Polypt. Irminon. Tabul. Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 53: Casam meam indominicatam cum ipso interposito, ubi ego visus manere. Cheze, in Consuetudine Turonensi art. 248. 261. 273. 297. Juliodunensi cap. 27. art. 4. 5. cap. 28. art. 3. Cenomanensi art. 335 est id quod competit primogenito in feudo, manerium scilicet praecipuum, cum certa agrorum appendice. Vide Massalicae Casae in Massa, 5. et Massaritiae Casae in Massaritia.

Casa. Monasterium praecipue sub Meroveadis ex Mabillonii Diplomatica lib. 2. cap. 7. n. 1. Vide Sirmondum in Glossario ad calcem Conciliorum Galliae, nec non Capitul. Carol. C. et Annales Benedict. tom. 3. pag. 474. num. 73.

Casa Dei, AEdes sacra, Ecclesia. Chronicon Laurisham. ann. 779: Dum ipsa Casa Dei vestita fuit ad praesens. Capitula Caroli C. tit. 9. Capitul. Missor. ann. 853. cap. 3.: Ut missi nostri... requirant de Capellis et Abbatiolis ex Casis Dei in beneficium datis. Occurrit passim.

Interdum bona ipsa Ecclesiae Casae dicuntur. Paulinus Epist. 21: Ut in Casa Ecclesiae terrulam, qua victum suum procuret, accipiat. Vide Marin. Pap. Diplom. pag. 282. num. 84. not. 20. et pag. 300. num 91. not. 8. Hinc Casati dicti, qui ex bonis Ecclesiasticis beneficia acceperant, feudati Ecclesiae, ut infra docemus.

Casa, Taberna, loculamentum in quo mercatura tenuis exercetur. Chart. ann. 1251. in Thuring. Sacra pag. 316: Quandam Casam inter antiquas cremistas Hallis sitam, contulimus, etc. Infra: Quod de Casa quadam, que Cram vulgariter nuncupatur, etc. Vide Haltaus. Glossar. Germ. voce Kram, col. 1128.